Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT XVII. De Stoicorum eadem sententia; et ibi de deorum aerumnis et turpitudinibus.
| 1 | Ob has rationes Stoici alioversus deos interpretantur; et quia non pervident, quid sit in vero, conantur eos cum rerum naturalium ratione coniungere. Quos Cicero secutus, de diis, ac religionibus eorum hanc sententiam tulit: Videtisne igitur, ut a physicis rebus bene atque utiliter inventis tracta ratio sit ad commentitios ac fictos deos? quae res genuit falsas opiniones, erroresque turbulentos, et superstitiones pene aniles. Et formae enim deorum nobis, et aetates, et vestitus, ornatusque noti sunt: genera praeterea, coniugia, cognationes omnes, omniaque traducta ad similitudinem imbecillitatis humanae. Quid planius, quid verius dici potest? Romanae philosophiae princeps, et amplissimo sacerdotio praeditus, commentitios ac fictos deos arguit; quorum cultus superstitiones pene aniles esse testatur: falsis opinionibus, erroribusque turbulentis implicatos esse homines queritur. Nam totus liber tertius de Natura deorum omnes funditus religiones evertit ac delet. Quid ergo a nobis expectatur amplius? Num eloquentia superare possumus Ciceronem? minime id quidem; sed fiducia illi defuit ignoranti veritatem, quod ipse simpliciter in eodem opere confitetur. Ait enim facilius se posse dicere, quid non sit, quam quid sit; hoc est, falsa se intelligere, vera nescire. Clarum est igitur homines fuisse illos, qui dii putantur, et eorum memoriam post mortem consecratam esse. Ideo etiam aetates diversae sunt, et certae imagines singulorum, quod in eo habitu, et aetate simulacra eorum configurata sunt, in qua quemque mors deprehendit. |
| 2 | Consideremus, si placet, aerumnas infelicium deorum. Isis filium perdidit; Ceres filiam; expulsa et per orbem terrae iactata, Latona vix insulam parvam (Delon), in qua pareret, invenit. Deum mater et amavit formosum adolescentem, et eumdem cum pellice deprehensum exsectis virilibus semivirum reddidit; et ideo nunc sacra eius a Gallis sacerdotibus celebrantur. Iuno pellices acerrime persecuta est, quia parere ipsa non potuit ex fratre. Insulam Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Iuno adoleverit, ibique etiam Iovi nupserit. Itaque nobilissimum et antiquissimum templum eius est Sami, et simulacrum in habitu nubentis figuratum, et sacra eius anniversaria nuptiarum ritu celebrantur. Si ergo adolevit, si virgo fuit primo, postea mulier, hominem fuisse, qui non intelligit, pecudem se fatetur. Quid loquar obscoenitatem Veneris omnium libidinibus prostitutae, non deorum tantum, sed et hominum? Haec enim ex famoso Martis stupro genuit Harmoniam; ex Mercurio Hermaphroditum, qui est natus Androgynus; ex Iove Cupidinem; ex Anchise Aeneam; ex Bute Erycen; ex Adonio quidem nullum potuit, quod etiamtum puer ab apro ictus occisus est: quae prima, ut in Historia Sacra continetur, artem meretriciam instituit, auctorque mulieribus in Cypro fuit, uti vulgato corpore quaestum facerent: quod idcirco imperavit, ne sola praeter alias mulieres impudica, et virorum appetens videretur. Etiamne habet haec aliquid numinis? cuius plura numerantur adulteria, quam partus. Sed ne illae quidem virgines illibatam castitatem servare potuerunt. |
| 3 | Unde enim putemus Erichthonium esse natum? an ex terra, ut poetae videri volunt? At res ipsa clamat. Nam cum Vulcanus diis arma fecisset, eique Iupiter optionem dedisset praemii quod vellet postulandi, iurassetque, ut solebat, per infernam paludem se nihil negaturum, tum faber claudus Minervae nuptias postulavit. Hic Iupiter Opt. Max. tanta religione constrictus abnuere non potuit: Minervam tamen monuit repugnare, pudicitiamque defendere. Tum in illa colluctatione Vulcanum in terram profudisse aiunt semen, unde sit Erichthonius natus; idque illi nomen impositum ἀπὸ τῆς ἔριδος, καὶ χθονὸς, id est, ex certamine atque humo. Cur igitur virgo eum puerum cum dracone conclusum et obsignatum tribus virginibus Cecropidis commendavit? evidens, ut opinor, incestum, quod nullo modo possit colorari. Altera cum pene amatorem suum perdidisset, qui erat Turbatis distractus equis, praestantissimum medicum Asclepium curando iuveni advocavit; eumque sanatum: Secretis alma recondit Sedibus, et nymphae Egeriae, nemorique relegat: Solus ubi in silvis Italis ignobilis aevum Exigeret, versoque ubi nomine Virbius esset. Quid sibi vult haec tam diligens, tam sollicita curatio? quid secretae sedes? quid relegatio vel tam longe, vel ad mulierem, vel in solitudinem? quid deinde nominis commutatio? Postremo, quid equorum tam pertinax abominatio? quid significant haec omnia, nisi conscientiam stupri, et amorem minime virginalem? Erat plane cur tantum laborem pro tam fideli iuvene susciperet, qui amanti novercae obsequium pernegarat. |