| 1 | Poteram iis, quae retuli, esse contentus; sed supersunt adhuc multa suscepto operi necessaria. Nam quam vis ipso religionum capite destructo, universa sustulerim, libet tamen prosequi caetera, et redarguere plenius inveteratam persuasionem, ut tandem homines suorum pudeat ac poeniteat errorum. Magnum hoc opus, et homine dignum. Relligionum animos nodis exsolvere pergo, ut ait Lucretius, qui quidem hoc efficere non poterat, quia nihil veri afferebat. Nostrum est hoc officium, qui et verum Deum asserimus, et falsos refutamus. Illi ergo, qui poetas finxisse de diis fabulas opinantur, et deas feminas et esse credunt et colunt, revolvuntur imprudentes ad id quod negaverant, coire illos, ac parere. Nec enim fieri potest, quin duo sexus generandi causa sint instituti. Recepta vero sexuum diversitate, non intelligunt consequens esse, ut concipiant: quod in Deum cadere non potest. Sed sit ut isti putant; nam et Iovis esse filios dicunt, et caeterorum deorum. Nascuntur ergo et quotidie quidem dii novi, nec enim vincuntur ab hominibus fecunditate. Igitur deorum innumerabilium plena sunt omnia, nullo scilicet moriente. Nam cum hominum vis incredibilis, numerus sit inaestimabilis, quos tamen, sicuti nascuntur, mori necesse est; quid deorum esse tandem putemus, qui tot saeculis nati sunt, immortalesque manserunt? Cur ergo tam pauci coluntur? nisi forte arbitramur, non generandi causa, sed tantummodo capiendae voluptatis duos esse sexus deorum; et ea exercere, quae homunculos et facere et pati pudet. |
| 2 | Cum vero dicantur aliqui ex aliquibus nati, consequens est, ut semper nascantur; siquidem aliquando sunt nati: vel, si aliquando nasci desierunt, scire nos convenit, cur aut quando desierint. Non illepide Seneca in libris moralis Philosophiae: 'Quid ergo est, inquit, quare apud poetas salacissimus Iupiter desierit liberos tollere? Utrum sexagenarius factus est, et illi lex Papia fibulam imposuit? an impetravit ius trium liberorum? an tandem illi venit in mentem: Ab alio expectes, alteri quod feceris, et timet, ne quis sibi faciat, quod ipse Saturno?' At isti, qui deos asserunt, videant quomodo respondeant huic argumento quod inferemus: Si duo sunt sexus deorum, sequitur concubitus; et si coeunt, et domos habeant necesse est, nec enim carent virtute ac pudore, ut hoc promiscue aut in propatulo faciant, sicut muta videmus facere animalia. Si domos habent, consequens est ut et urbes habeant, et quidem auctore Nasone qui ait: Plebs habitat diversa locis; hac fronte potentes Coelicolae clarique suos posuere penates. Si habent urbes, et agros igitur habebunt. Iam, quis non videat quae sequantur? arare illos, et colere: quod quidem victus causa fit. Ergo mortales sunt. Quod argumentum retroversum idem valet. Si enim agros non habent, ne urbes quidem: si urbes non habent, ne domos quidem. Si domibus carent, ergo et concubitu. Si concubitus ab his abest, et sexus igitur femineus: in diis autem videmus et feminas esse; ergo dii non sunt. Dissolvat hoc argumentum, si quis potest. Ita enim res rem sequitur, ut haec ultima necesse sit confiteri. Sed ne illud quidem dissolvet aliquis. Ex duobus sexibus alter fortior, alter infirmior est. Robustiores enim mares sunt, feminae imbecilliores. Imbecillitas autem non cadit in deum; ergo nec femineus sexus. Huic additur superioris argumenti extrema illa conclusio, ut dii non sint, quoniam in diis et feminae sunt. |