monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15
Lactantius, Divinae Institutiones, 1, XIV. Quid de diis Euhemeri et Ennii doceat sacra historia. <<<     >>> XVI. Qua ratione dii esse non possint, quos sexus differentia discernit; et quod in naturam Dei non cadit officium generandi.

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT XV. Quomodo, cum fuerint illi homines, dii fuerint nominati

1 Quibus ex rebus, cum constet illos homines fuisse, non est obscurum qua ratione dii coeperint nominari. Si enim nulli reges ante Saturnum vel Uranum fuerunt propter hominum raritatem, qui agrestem vitam sine ullo rectore vivebant: non est dubium quin illis temporibus homines regem ipsum totamque gentem summis laudibus ac novis honoribus iactare coeperint, ut etiam deos appellarent, sive ob miraculum virtutis (hoc vere putabant rudes adhuc et simplices), sive (ut fieri solet) in adulationem praesentis potentiae, sive ob beneficia quibus erant ad humanitatem compositi. Deinde ipsi reges, cum chari fuissent iis, quorum vitam composuerant, magnum sui desiderium mortui reliquerunt. Itaque homines eorum simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solatium; progressique longius per amorem meriti, memoriam defunctorum colere coeperunt; ut et gratiam referre bene meritis viderentur, et successores eorum allicerent ad bene imperandi cupiditatem. Quod Cicero de Natura deorum (l. II, c. 14) docet, dicens: 'Suscepit autem vita hominum consuetudoque communis, ut beneficiis excellentes viros in coelum fama ac voluntate tollerent. Hinc Hercules, hinc Castor, hinc Pollux, hinc Aesculapius, hinc Liber.' Et alio loco: 'Atque in plerisque civitatibus intelligi potest, acuendae virtutis gratia, aut quo libentius reipublicae causa periculum adiret optimus quisque virorum fortium, memoriam honore deorum immortalium consecratam.' Hac scilicet ratione Romani Caesares suos consecraverunt, et Mauri reges suos. Sic paulatim religiones esse coeperunt, dum illi primi, qui eos noverant, eo ritu suos liberos ac nepotes, deinde omnes posteros imbuerunt. Et hi tamen summi reges ob celebritatem nominis in provinciis omnibus colebantur.
2 Privatim vero singuli populi gentis aut urbis suae conditores, seu viri fortitudine insignes erant, seu foeminae castitate mirabiles, summa veneratione coluerunt; ut Aegyptii Isidem, Mauri Iubam, Macedones Cabirum, Poeni Uranum, Latini Faunum, Sabini Sancum, Romani Quirinum. Eodem utique modo Athenae Minervam, Samos Iunonem, Paphos Venerem, Lemnos Vulcanum, Naxos Liberum, Apollinem Delphi. Sic per populos atque regiones varia sacra suscepta sunt, dum grati homines esse in suos principes cupiunt, et quod alios honores, quos vita carentibus deferant, invenire non possunt. Praeterea pietas eorum, qui successerant, plurimum contulit ad errorem; qui (ut divina stirpe nati viderentur) divinos honores parentibus detulerunt, deferrique iusserunt. An potest aliquis dubitare, quomodo religiones deorum sint institutae, cum apud Maronem legat Aeneae verba sociis imperantis: Nunc pateras libate Iovi, precibusque vocate Anchisem genitorem. Cui non tantum immortalitatem, verum etiam ventorum tribuit potestatem: Poscamus ventos, atque haec me sacra quotannis Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
3 Idem scilicet de Iove Liber, et Pan, et Mercurius, et Apollo fecerunt; ac postea de his ipsis successores eorum. Accesserunt etiam poetae, et compositis ad voluptatem carminibus, in coelum eos sustulerunt: sicut faciunt qui apud reges, etiam malos, panegyricis mendacibus adulantur. Quod malum a Graecis ortum est: quorum levitas, instructa dicendi facultate et copia, incredibile est quantas mendaciorum nebulas excitaverit. Itaque admirati eos, et susceperunt primi sacra illorum, et universis gentibus tradiderunt. Ob hanc vanitatem Sibylla sic eos increpat: Ἑλλὰς δὴ τί πέποιθας ἐπ᾽ ἀνδράσιν ἡγεμόνεσσι; Πρὸς τί δὲ δῶρα μάταια καταφθιμένοις ἀνατίθης; Θύεις εἰδώλοις· τίς σοι πλάνον ἐν φρεσὶ θῆκε, Ταῦτα τελεῖν προλιπόντα θεοῦ μεγάλοιο πρόσωπον.
4 M. Tullius, qui non tantum perfectus orator, sed etiam philosophus fuit; siquidem solus extitit Platonis imitator, in eo libro, quo se ipse de morte filiae consolatus est, non dubitavit dicere, deos, qui publice colerentur, homines fuisse. Quod ipsius testimonium eo debet gravissimum iudicari, quod et augurale habuit sacerdotium, et eosdem se colere venerarique testatur. Itaque intra paucos versiculos duas res nobis dedit. Nam dum imaginem filiae eodem modo se consecraturum esse profiteretur, quo illi a veteribus sunt consecrati, et illos mortuos esse docuit, et originem vanae superstitionis ostendit. 'Cum vero, inquit, et mares et foeminas complures ex hominibus in deorum numero esse videamus, et eorum in urbibus atque agris augustissima delubra veneremur, assentiamur eorum sapientiae, quorum ingeniis et inventis omnem vitam legibus et institutis excultam constitutamque habemus. Quod si ullum unquam animal consecrandum fuit, illud profecto fuit. Si Cadmi progenies, aut Amphytrionis, aut Tyndari in coelum tollenda fama fuit, huic idem honos certe dicandus est. Quod quidem faciam, teque omnium optimam doctissimamque, approbantibus diis immortalibus ipsis, in eorum coetu locatam, ad opinionem omnium mortalium consecrabo.' Fortasse dicat aliquis, prae nimio luctu delirasse Ciceronem. Atqui omnis illa oratio, et doctrina, et exemplis, et ipso loquendi genere perfecta, non aegri, sed constantis animi ac iudicii fuit; et haec ipsa sententia nullum praefert indicium doloris. Neque enim puto illum tam varie, tam copiose, tam ornate scribere potuisse, nisi luctum eius et ratio ipsa, et consolatio amicorum, et temporis longitudo mitigasset. Quid, quod idem dicit in libris de Republica? idem de Gloria? Nam de Legibus, quo in opere Platonem secutus, leges voluit ponere, quibus putaret usuram esse iustam et sapienetm civitatem, de Religione ita sanxit: 'Divos, et eos qui coelestes semper habiti sunt, colunto; et illos, quos in coelo merita locaverunt, Herculem, Liberum, Aesculapium, Pollucem, Castorem, Quirinum.' Item in Tusculanis, cum diceret totum pene coelum humano genere completum: 'Si vero, inquit, scrutari vetera, et ex illis ea quae scriptores Graeciae prodiderunt, eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in coelum reperientur. Quaere, quorum demonstrantur sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es initiatus, quae traduntur mysteriis: tum denique quam hoc late pateat intelliges.' Testatus est videlicet Attici conscientiam, ex ipsis mysteriis intelligi posse, quod omnes illi homines fuerunt, qui coluntur: et cum de Hercule, Libero, Aesculapio, Castore, Polluce incunctanter fateretur; de Apolline ac Iove, patribus eorum, item de Neptuno, Vulcano, Marte, Mercurio, quos maiorum gentium deos appellavit, timuit aperte confiteri. Et idcirco ait late hoc patere, ut idem de Iove caeterisque antiquioribus diis intelligamus, quorum memoriam si eadem ratione veteres consecraverunt, qua se imaginem nomenque filiae consecraturum esse dicit, ignosci moerentibus potest, credentibus non potest. Quis enim tam demens, qui consensu et placito innumerabilium stultorum aperiri coelum mortuis arbitretur? aut aliquem, quod ipse non habeat, dare alteri posse? Apud Romanos deus Iulius, quia hoc scelerato homini placuit Antonio; deus Quirinus, quia hoc pastoribus visum est: cum alter gemini fratris extiterit, alter patriae parricida. Quod si consul non fuisset Antonius, C. Caesar pro suis in rempublicam meritis etiam defuncti hominis honore caruisset, et quidem consilio Pisonis soceri, et L. Caesaris propinqui, qui vetabant funus fieri, et Dolabellae consulis, qui columnam in foro, id est, tumulum eius evertit, ac forum expiavit. Nam Romulum desiderio suis fuisse declarat Ennius, apud quem populus amissum regem dolens, haec loquitur: O Romule, Romule dic, o, Qualem te patriae custodem dii genuerunt? Tu produxisti nos intra luminis oras. O pater, o genitor, o sanguen diis oriundum! Ob hoc desiderium facilius creditum est Iulio Proculo mentienti, qui subornatus a patribus est, ut nuntiaret plebi vidisse se regem humano habitu augustiorem, eumque mandasse ad populum, ut sibi delubrum fieret, se deum esse, et Quirinum vocari. Quo facto, et ipsi populo persuasit Romulum ad deos abiisse, et senatum suspicione caedis regiae liberavit.
Lactantius HOME

bav161.33 bmv147.34

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, XIV. Quid de diis Euhemeri et Ennii doceat sacra historia. <<<     >>> XVI. Qua ratione dii esse non possint, quos sexus differentia discernit; et quod in naturam Dei non cadit officium generandi.
monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik