monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2 > 9 > 8 > 6 > 11 > 5 > 7 > 30 > 8 > 4 > 15 > 2 > 8 > 1 > 6 > 2 > 8 > 2 > 6 > 17 > 2 > 24 > 3 > 23 > 6 > 8 > 7 > 7 > 11 > 7 > 27 > 13
Lactantius, Divinae Institutiones, 1, XII. Quod stoici figmenta poetarum ad philosophicam tranferunt rationem. <<<     >>> XIV. Quid de diis Euhemeri et Ennii doceat sacra historia.

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT XIII. Quam vanae sint et inanes stoicorum interpretationes de diis; et ibi de Iovis ortu, Saturno et Ope.

1 Si ergo vanae sunt istae rationes philosophorum, quid superest, nisi ut vere factum esse credamus, id est hominem ab homine abscissum? nisi forte aliquis existimet deum fuisse, qui timuit cohaeredem: cum, si quid divinitatis habuisset, non patris genitalia debuerit amputare, sed propria, ne Iupiter nasceretur, qui eum regni possessione privavit. Idem sororem suam Rheam, quam latine Opem dicimus, cum haberet uxorem, responso vetitus esse dicitur, mares liberos educare; quod futurum esset, ut a filio pelleretur: quam rem metuens, natos sibi filios non utique devorabat (ut ferunt fabulae) sed necabat; quamquam scriptum sit in Historia sacra (scilicet Ennii) Saturnum, et Opem, caeterosque tunc homines humanam carnem solitos esitare: verum primum Iovem, leges hominibus moresque condentem, edicto prohibuisse ne liceret eo cibo vesci. Quod si verum est, quae potest in eo fuisse iustitia? Sed fictum sane putemus, Saturnum filios devorasse, modo quum aliqua ratione: num idcirco, quod ait vulgus comedisse filios suos eum qui extulerit, sepulturaeque mandaverit? Ops autem cum Iovem peperisset, subtraxit infantem, eumque nutriendum furtim misit in Cretam. Rursum imprudentiam reprehendam necesse est. Cur enim responsum ab alio potius accepit? Cur in coelo constitutus, quae gerebantur in terra, non videbat? Cur eum Corybantes cymbalis fefellerunt? Postremo cur extitit aliqua vis maior, quae illius vinceret potestatem? Nimirum senex a iuvene facile victus est, ac spoliatus imperio. Fugit igitur, et in Italiam navigio venit, cum errasset diu; sicut expulsus Ovidius in Fastorum libris (libro primo) refert: Causa ratis superest. Thuscum rate venit ad amnem Ante pererrato falcifer orbe Deus. Hunc errantem atque inopem Ianus excepit. Cuius rei argumenta sunt nummi veteres, in quibus est cum duplici fronte Ianus, et in altera parte navis; sicut idem poeta (ibidem) subiecit: At bona posteritas puppim formavit in aere, Hospitis adventum testificata dei.
2 Omnes ergo non tantum poetae, sed historiarum quoque ac rerum antiquarum scriptores, hominem fuisse consentiunt, qui res eius in Italia gestas memoriae prodiderunt: Graeci, Diodorus et Thallus; Latini, Nepos et Cassius et Varro. Nam cum agresti quodam more in Italia viveretur, Is genus indocile, ac dispersum montibus altis Composuit; legesque dedit, Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Censet ne aliquis deum esse, qui pulsus est, qui fugit, qui latuit? Nemo tam stultus est. Qui enim fugit aut latet, et vim et mortem timeat necesse est. Orpheus, qui temporibus eius recentior fuit, aperte Saturnum in terra et apud homines regnasse commemorat: Πρώτιστος μὲν ἄνασσεν ἐπιχθονίων Κρόνος ἀνδρῶν, Ἐκ δὲ Κρόνου γένετ᾽ αὐτὸς ἄναξ, μέγας, εὐρυόπα Ζεὺς. Item Maro noster: Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat; Et alio loco: Aureaque (ut perhibent) illo sub rege fuere Saecula: sic placida populos in pace regebat. Neque superius dixit in coelo egisse vitam, neque inferius superos in pace rexisse: unde apparet illum regem fuisse terrenum; quod alibi apertius declarat: Aurea condet Saecula; qui rursus Latio, regnata per arva Saturno quondam. Ennius quidem in Euhemero non primum dicit regnasse Saturnum, sed Uranum patrem. Initio, inquit, primus in terris imperium summum Coelus habuit; is id regnum una cum fratribus suis instituit atque paravit. Non magna dissensio, siquidem maximorum auctorum de filio ac patre dubitatio est. Sed tamen utrumque fieri potest: ut et primus Uranus eminere inter caeteros potentia coeperit, et principatum habere, non regnum; postea Saturnus maiores sibi opes comparaverit, ac regium nomen asciverit.
Lactantius HOME

bav161.29 bmv147.32

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik