monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2 > 9 > 8 > 6 > 11 > 5 > 7 > 30 > 8 > 4 > 15 > 2 > 8 > 1 > 6 > 2 > 8 > 2 > 6 > 17 > 2 > 24 > 3 > 23 > 6 > 8 > 7 > 7 > 11 > 7 > 27 > 13 > 7 > 5 > 4 > 12
Lactantius, Divinae Institutiones, 1, XI. De Iovis ortu, vita, regno, nomine et morte, et de Saturno et Urano. <<<     >>> XIII. Quam vanae sint et inanes stoicorum interpretationes de diis; et ibi de Iovis ortu, Saturno et Ope.

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT XII. Quod stoici figmenta poetarum ad philosophicam tranferunt rationem.

1 Quoniam revelavimus mysteria poetarum, et Saturni parentes invenimus, ad virtutes eius et facta redeamus. Iustus in regno fuit. Primum ex hoc ipso iam Deus non est, quod fuit: Deinde quod ne iustus quidem fuit; sed impius, non modo in filios quos necavit, verum etiam in patrem, cuius dicitur abscidisse genitalia; quod forsitan vere acciderit. Sed homines respectu elementi, quod dicitur coelum, totam fabulam explodunt tamquam ineptissime fictam: quam tamen stoici (ut solent) ad rationem physicam conantur traducere; quorum sententiam Cicero, de Natura deorum disserens, posuit: 'Coelestem, inquit, altissimam aetheriamque naturam, id est igneam, quae per sese omnia gigneret, vacare voluerunt ea parte corporis, quae coniunctione alterius egeret ad procreandum: quae ratio in Vestam potuit convenire, si mas diceretur. Idcirco enim virginem putant Vestam, quia ignis inviolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat.' Ovidius in Fastis : Nec tu aliud Vestam, quam vivam intellige flammam; Nataque de flamma corpora nulla vides. Iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit, Nec capit, et comites virginitatis amat. Vulcano quoque id potuit adscribi, qui quidem putatur ignis; et tamen eum poetae non absciderunt. Potuit et Soli, in quo est natura et causa gignentium; nam sine Solis igneo calore neque nasci quidquam, neque augeri potest: ut nulli alii elemento magis opus sit genitalibus, quam calori, cuius fotu concipiuntur, nascuntur, sustentantur omnia. Postremo etiamsi ita sit (ut volunt) qui magis abscissum esse Coelum putemus, quam omnino sine genitalibus natum? Nam si per se gignit, non indigebat utique genitalibus, cum Saturnum ipsum procrearet. Si vero habuit, et a filio abscissa sunt, ortus rerum, et natura omnis interisset. Quid, quod ipsi Saturno non divinum modo sensum, sed humanum quoque adimunt, cum affirmant eum esse Saturnum, qui cursum et conversionem spatiorum et temporum continet; eumque graece id ipsum nomen habere. Κρόνος enim dicitur, quod est idem, quod χρόνος, id est spatium temporis. Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis. Haec Ciceronis verba sunt exponentis sententiam stoicorum : 'Quae quam vana sit, cuivis intelligere promptissimum est. Si enim Saturnus Coeli est filius, quomodo potuit aut tempus a Coelo gigni, aut Coelum a tempore abscidi, aut postea tempus imperio spoliari a filio Iove? Aut quomodo Iupiter natus est ex tempore? Aut quibus annis saturari possit aeternitas, cui nullus est finis?'
Lactantius HOME

bav161.27 bmv147.31

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik