Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT XI. De Iovis ortu, vita, regno, nomine et morte, et de Saturno et Urano.
| 1 | Quis est igitur tam excors, qui hunc in coelo regnare putet, qui ne in terra quidem debuit? Non insulse quidam poeta triumphum Cupidinis scripsit: quo in libro non modo potentissimum deorum Cupidinem, sed etiam victorem facit. Enumeratis enim amoribus singulorum, quibus in potestatem Cupidinis ditionemque venissent, instruit pompam, in qua Iupiter cum caeteris diis ante currum triumphantis ducitur catenatus. Eleganter id quidem a poeta figuratum: sed tamen non multum distat a vero. Qui enim virtutis est expers, qui a cupiditate ac libidinibus malis vincitur, non Cupidini (ut ille finxit), sed morti subiectus est sempiternae. Sed omittamus de moribus dicere: rem confideremus; ut intelligant homines, in quibus miseri versentur erroribus. Regnare in coelo Iovem vulgus existimat: id et doctis pariter et indoctis persuasum est. Quod et Religio ipsa, et precationes, et hymni, et delubra, et simulacra demonstrant. Eumdem tamen Saturno et Rhea genitum confitentur. Quomodo potest Deus videri, aut credi (ut ait poeta): . . . . . . . Hominum rerumque repertor, ante cuius ortum infinita hominum millia fuerunt? eorum scilicet, qui Saturno regnante vixerunt; ac priores luce, quam Iupiter, sunt potiti. Video alium Deum regem fuisse primis temporibus, alium consequentibus. Potest ergo fieri, ut alius sit postea futurus. Si enim regnum prius mutatum est: cur desperemus etiam posterius posse mutari? nisi forte Saturnus generare potuit fortiorem: Iupiter non potest. Atqui divinum imperium aut semper immutabile est: aut, si est mutabile, quod fieri non potest, semper utique mutabile est. |
| 2 | Potest ergo Iupiter regnum amittere, sicut pater eius amisit? Ita plane. Nam cum idem neque virginibus, neque maritatis unquam pepercisset, abstinuit se tamen una Thetide, quod responsum fuit, maiorem patre suo futurum, quisquis ex illa natus esset. Et primum imprudentia in eo non Dei, cui nisi Themis futura dixisset, ipse nesciret. Si autem divinus non sit, ne Deus quidem sit; unde ipsa divinitas nominatur, ut ab homine humanitas. Deinde conscientia imbecillitatis, qui timuit utique maiorem: quod qui facit, scit profecto non esse se maximum: quondoquidem potest aliquid maius existere. Idem per Stygiam paludem sanctissime iurat. Vana superstitio, superis quae reddita divis. Quae est ista superstitio? aut a quo reddita? Est ergo aliqua potestas maxima, quae peierantes deos puniat? quae tanta formido est paludis infernae, si sunt immortales? quid metuunt eam, quam visuri non sunt, nisi quos mori necesse est? Quid igitur homines oculos suos in coelum tollunt? quid per superos deierant, cum ipsi superi ad inferos revolvantur, ibique habeant quod venerentur et adorent? Illud vero quale est? esse fata, quibus dii omnes, et ipse Iupiter pareat. Si Parcarum tanta vis est, ut plus possint quam coelestes universi, quamque ipse rector ac dominus, cur non illae potius regnare dicantur, quarum legibus ac statutis parere omnes deos necessitas cogit? Nunc cui dubium est, quin is, qui alicui rei obsequitur, maximus non sit? nam si sit, non accipiat fata, sed faciat. Nunc ad aliud, quod omiseram, redeo. In una itaque sola fuit continentior, cum eam deperiret; non virtute aliqua, sed metu successoris. Quae formido utique eius est, qui sit et mortalis, et imbecillus, et nihili: quippe qui potuit et tunc, cum nasceretur, extingui, sicut frater eius ante genitus, extinctus est: qui si vivere potuisset, nunquam minori concessisset imperium. Ipse autem furto servatus, furtimque nutritus, ζεὺς sive ζῆν appellatus est; non, ut isti putant, a fervore coelestis ignis, vel quod vitae sit dator, vel quod animantibus inspiret animas, quae virtus solius Dei est (quam enim possit inspirare animam, qui ipse accepit aliunde?), sed quod primus ex liberis Saturni maribus vixerit. |
| 3 | Potuerunt igitur homines alium deum habere rectorem, si Saturnus non fuisset ab uxore delusus. At enim poetae ista finxerunt. Errat quisquis hoc putat. Illi enim de hominibus loquebantur; sed ut eos ornarent, quorum memoriam laudibus celebrabant, deos esse dixerunt. Itaque illa potius ficta sunt, quae tamquam de diis, non illa quae tamquam de hominibus locuti sunt: quod clarum fiet exemplo, quod inferemus. Danaen violaturus, aureos nummos largiter in sinum eius infudit. Haec stupri merces fuit. At poetae, qui quasi de Deo loquebantur, ne auctoritatem creditae maiestatis infringerent, finxerunt ipsum in aureo imbre delapsum, eadem figura, qua imbres ferreos dicunt, cum multitudinem telorum sagittarumque describunt. Rapuisse dicitur in aquila Catamitum: poeticus color est. Sed aut per legionem rapuit, cuius insigne aquila est; aut navis, in qua est impositus, tutelam habuit in aquila figuratam, sicut taurum, cum rapuit et transvexit Europam. Eodem modo convertisse in bovem traditur Io Inachi filiam, quae, ut iram Iunonis effugeret, ut erat iam setis obsita, iam bos tranasse dicitur mare, in Aegyptumque venisse, atque ibi, recepta pristina specie, dea facta quae nunc Isis vocatur. Quo igitur argumento probari potest, nec Europam in Tauro sedisse, nec Io factam bovem? Quod certus dies habetur in Fastis, quo Isidis navigium celebratur: quae res docet non tranasse illam, sed navigasse. Igitur qui sapere sibi videntur, quia intelligunt vivum terrenumque corpus in coelo esse non posse, totam Ganymedeam fabulam pro falso repudiant; ac sentiunt in terra id esse factum, quia res ac libido ipsa terrena est. Non ergo ipsas res gestas finxerunt poetae; quod si facerent, essent vanissimi: sed rebus gestis addiderunt quemdam colorem. Non enim obtrectantes illa dicebant, sed ornare cupientes. Hinc homines decipiuntur: maxime quod, dum haec omnia ficta esse arbitrantur a poetis, colunt quod ignorant. Nesciunt enim, qui sit poeticae licentiae modus; quousque progredi fingendo liceat: cum officium poetae sit in eo, ut ea, quae gesta sunt vere, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa traducat. Totum autem, quod referas, fingere, id est ineptum esse, et mendacem potius quam poetam. |
| 4 | Sed finxerint ista, quae fabulosa creduntur; num etiam illa, quae de diis foeminis, deorumque connubiis dicta sunt? Cur igitur sic figurantur, sic coluntur? nisi forte non tantum poetae, sed pictores etiam fictoresque imaginum mentiuntur. Si enim hic est Iupiter, qui a vobis dicitur deus, si non is est, qui ex Saturno et Ope natus est, non oportuit nisi solius simulacrum in templis omnibus collocari. Quid sibi mulierum effigies volunt? quid sexus infirmus? in quem si cecidit hic Iupiter, eum vero ipsi lapides hominem fatebuntur. Mentitos aiunt esse poetas, et his tamen credunt; immo vero non esse mentitos, re ipsa probant, ita enim deorum simulacra confingunt, ut ex ipsa diversitate sexus appareat, vera esse quae dicunt poetae. Nam quod aliud argumentum habet imago Catamiti, et effigies aquilae, cum ante pedes Iovis ponuntur in templis, et cum ipso pariter adorantur: nisi ut nefandi sceleris ac stupri memoria maneat in aeternum? Nihil igitur a poetis in totum fictum est: aliquid fortasse traductum, et obliqua figuratione obscuratum, quo veritas involuta tegeretur; sicut illud de sortitione regnorum. Aiunt enim Iovi coelum obtigisse, Neptuno mare, inferna Plutoni. Cur non terra potius in sortem tertiam venit; nisi quod in terra gesta res est. Ergo illud in vero est, quod regnum orbis ita partiti sortitique sunt, ut Orientis imperium Iovi cederet; Plutoni, cui cognomen Agesilao fuit, pars Occidentis obtingeret: eo quod plaga Orientis, ex qua lux mortalibus datur, superior; Occidentis autem inferior esse videatur. Sic veritatem mendacio velaverunt, ut veritas ipsa persuasioni publicae nihil derogaret. De Neptunii sorte manifestum est, cuius regnum tale fuisse dicimus, quale Marci Antonii fuit infinitum illud imperium; cui totius orae maritimae potestatem Senatus decreverat, ut praedones persequeretur, ac mare omne pacaret. Sic Neptuno maritima omnia cum insulis obvenerunt. Quomodo id probari potest? Nimirum veteres historiae docent. Antiquus auctor Euhemerus, qui fuit ex civitate Messene, res gestas Iovis, et caeterorum qui dii putantur, collegit, historiamque contexuit ex titulis, et inscriptionibus sacris, quae in antiquissimis templis habebantur, maximeque in fano Iovis Triphylii; ubi auream columnam positam esse ab ipso Iove titulus indicabat, in qua columna gesta sua perscripsit, ut monumentum esset posteris rerum suarum. Hanc historiam et intepretatus est Ennius, et secutus; cuius haec verba sunt: 'Ubi Iupiter Neptuno imperium dat maris, ut in insulis omnibus et quae secundum mare loca essent, omnibus regnaret.' |
| 5 | Vera sunt ergo quae loquuntur poetae, sed obtentu aliquo specieque velata. Potest et mons Olympus figuram poetis dedisse, ut Iovem dicerent coeli regnum esse sortitum; quod Olympus ambiguum nomen est et montis, et coeli. In Olympo autem Iovem habitasse docet historia eadem, quae dicit: 'Ea tempestate Iupiter in monte Olympo maximam partem vitae colebat, et eo ad eum in ius veniebant, si quae res in controversia erant. Item, si quis quid novi invenerat, quod ad vitam humanam utile esset, eo veniebat, atque Iovi ostendebat.' Multa in hunc modum poetae transferunt, non ut in eos mentiantur quos colunt, sed ut figuris versicoloribus venustatem ac leporem carminibus suis addant. Qui autem non intelligunt, quomodo aut quare quidque figuretur, poetas velut mendaces et sacrilegos insequuntur. Hoc errore decepti etiam philosophi, quod ea, quae de Iove feruntur, minime in Deum convenire videbantur, duos Ioves fecerunt, unum naturalem, alterum fabulosum. Viderunt ex parte, quod erat verum, eum scilicet, de quo poetae loquuntur hominem fuisse: in illo autem naturali Iove, vulgari consuetudine religionis inducti, erraverunt, quod in Deum nomen hominis transtulerunt; qui (ut supra diximus) quia solus est, non indiget nomine. Iovem autem illum esse, qui sit ex Ope Saturnoque natus, negari non potest. Vana igitur persuasio est eorum, qui nomen Iovis summo Deo tribuunt. Solent enim quidam errores suos hac excusatione defendere; qui convicti de uno Deo, cum id negare non possunt, ipsum se colere affirmant, verum hoc sibi placere, ut Iupiter nominetur: quo quid absurdius? Iupiter enim sine contubernio coniugis filiaeque coli non solet. Unde quid sit, apparet: nec fas est id nomen eo transferri, ubi nec Minerva est ulla, nec Iuno. Quid? quod huius nominis proprietas non divinam vim exprimit, sed humanam? Iovem enim, Iunonemque a iuvando esse dictos, Cicero interpretatur. Et Iupiter, quasi Iuvans pater dicitur; quod nomen in Deum minime congruit; quia iuvare hominis est, opis aliquid conferentis in eum, qui sit alienus, et exigui beneficii. Nemo sic Deum precatur, ut se adiuvet; sed ut servet, ut vitam salutemque tribuat: quod multo plus ac maius est quam iuvare. |
| 6 | Et quoniam de patre loquimur, nullus pater dicitur filios iuvare, cum eos generat, aut educat. Illud enim levius est, quam ut eo verbo magnitudo paterni beneficii exprimatur. Quanto id magis inconveniens est Deo, qui verus est pater; per quem sumus, et cuius toti sumus, a quo fingimur, animamur, illuminamur; qui nobis vitam impertit, salutem tribuit, victum multiplicem subministrat. Non intelligit beneficia divina, qui se iuvari tantummodo a Deo putat. Ergo non imperitus modo, sed etiam impius est, qui nomine Iovis virtutem summae potestatis imminuit. Quare si Iovem et ex rebus gestis et ex moribus hominem fuisse, in terraque regnasse deprehendimus, superest ut mortem quoque eius investigemus. Ennius in sacra Historia, descriptis omnibus quae in vita sua gessit, ad ultimum sic ait: Deinde Iupiter, postquam quinquies terras circuivit, omnibusque amicis atque cognatis suis imperia divisit, reliquitque hominibus leges, mores frumentaque paravit, multaque alia bona fecit, immortali gloria, memoriaque affectus, sempiterna monimenta suis reliquit: aetate pessum acta, in Creta vitam commutavit, et ad deos abiit, eumque Curetes filii sui curaverunt, decoraveruntque eum; et sepulcrum eius est in Creta et in oppido Cnosso, et dicitur Vesta hanc urbem creavisse; inque sepulcro eius est inscriptum antiquis litteris graecis, ΖΑΝ ΚΡΟΝΟΥ, id est latine, Iupiter Saturni. Hoc certe non poetae tradunt, sed antiquarum rerum scriptores: quae adeo vera sunt, ut ea sybillinis versibus confirmentur; qui sunt tales: Δαίμονας ἀψύχους, νεκύων εἴδωλα καμόντων, Ὧν Χρήτη καύχημα τάφους ἡ δύσμορος ἴσχει. Cicero de Natura deorum, cum tres Ioves a theologis enumerari diceret, ait tertium fuisse Cretensem, Saturni filium, cuius in illa insula sepulcrum ostenditur. Quomodo igitur potest deus alibi esse vivus alibi mortuus, alibi habere templum, alibi sepulcrum? Sciant ergo Romani, Capitolium suum, id est summum caput religionum publicarum, nihil esse aliud quam inane monimentum. |
| 7 | Veniamus nunc ad eius patrem, qui ante regnavit, et qui fortasse plus habebat in se, quod ex coitu tantorum elementorum genitus esse dicatur. Videamus quid in eo fuerit deo dignum: in primis illud, quod aureum saeculum narratur habuisse; quod iustitia sub eo fuerit in terra. Teneo aliquid in hoc, quod in eius filio non fuit. Quid enim tam conveniens deo, quam iustum regimen, ac pium saeculum? Sed cum eadem ratione natum esse cogito, non possum putare Deum summum, quo videam esse aliquid antiquius, coelum scilicet atque terram. At ego Deum quaero, ultra quem nihil sit omnino, qui fons, et origo sit rerum. Hic sit necesse est, qui coelum ipsum condidit, terramque fundavit. Saturnus autem si ex his natus est (ut putatur) quemadmodum potest Deus esse principalis, qui aliis ortum suum debet? aut quis praefuit mundo, priusquam Saturnus gigneretur? Sed hoc poeticum est (ut dicebam paulo ante) figmentum. Nec enim fieri poterat, ut elementa insensibilia, tantoque intervallo separata, in unum coirent ac filium procrearent: aut is, qui natus esset, non potissimum genitoribus similis existeret; sed eam formam gereret, quam parentes sui non habebant. |
| 8 | Quaeramus ergo quid veritatis sub hac figura lateat. Minucius Felix in eo libro, qui Octavius inscribitur, sic argumentatus est: 'Saturnum, cum fugatus esset a filio in Italiamque venisset, Coeli filium dictum, quod soleamus eos quorum virtutem miremur, aut qui repentino advenerint, de coelo cecidisse dicere; terrae autem, quod ignotis parentibus natos, terrae filios nominemus.' Sunt haec quidem similia veri, non tamen vera: quia constat etiam tunc cum regnaret ita esse habitum. Potuit et sic argumentari: Saturnum, cum potentissimus rex esset, ad retinendam parentum suorum memoriam, nomina eorum coelo terraeque indidisse, cum haec prius aliis vocabulis appellarentur; qua ratione et montibus et fluminibus nomina scimus imposita. Neque enim cum dicunt poetae de progenie Atlantis, aut Inachi fluminis, id potissimum dicunt, homines ex rebus sensu carentibus potuisse generari; sed eos utique significant, qui nati sunt ex his hominibus, qui vel vivi, vel mortui, nomina montibus aut fluminibus indiderunt. Nam id apud veteres, maximeque Graecos, fuit usitatum. Sic maria eorum traxisse nomina accepimus, qui deciderant in ea, ut Aegeum, Icarium, Hellesponticum: et in Latio Aventinus, vocabulum monti dedit, in quo sepultus est; Tiberinus vel Tiberis, amni in quo mersus est. |
| 9 | Non ergo mirandum, si nomina eorum coelo terraeque attributa essent, qui reges genuerant potentissimos. Apparet ergo non ex coelo natum esse; quod fieri non potest: sed ex eo homine, cui nomen Urano fuit. Quod esse verum Trismegistus auctor est: qui cum diceret admodum paucos extitisse in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum, Saturnum, Mercurium cognatos suos nominavit. Haec ille quia ignoravit, alio traduxit historiam; qui quomodo potuerit argumentari, ostendi: nunc dicam, quomodo, ubi, a quo sit hoc factum; non enim Saturnus hoc, sed Iupiter fecit. In sacra Historia sic Ennius tradit: 'Deinde Pan eum deducit in montem, qui vocatur coeli stela. Postquam eo ascendit, contemplatus est late terras, ibique eo in monte aram creat coelo; primusque in ea ara Iupiter sacrificavit: in eo loco suspexit in coelum quod nunc nos nominamus, idque quod supra mundum erat, quod aether vocabatur, de sui avi nomine coelo nomen indidit: idque Iupiter, quod aether vocatur, precans, primum coelum nominavit; eamque hostiam, quam ibi sacravit, totam adolevit.' Nec hic tantum sacrificasse Iupiter invenitur. Caesar quoque in Arato refert Aglaosthenem dicere, Iovem cum ex insula Naxo adversus Titanas proficisceretur, et sacrificium faceret in littore, aquilam ei in auspicium advolasse; quam victor bono omine acceptam tutelae suae subiugarit. Sacra vero Historia (scilicet Ennii) etiam ante consedisse illi aquilam in capite, atque illi regnum portendisse, testatur. Cui ergo sacrificare Iupiter potuit, nisi coelo avo? quem dicit Euhemerus in Oceania mortuum, et in oppido Aulacia sepultum. |