Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT X. De Aesculapii, Apollinis, Neptuni, Martis, Castoris et Pollucis, Mercurii atque Liberi vita et gestis.
| 1 | Aesculapius et ipse non sine flagitio Apollinis natus, quid fecit aliud divinis honoribus dignum, nisi quod sanavit Hippolytum? mortem sane habuit clariorem, quod a Deo meruit fulminari. Hunc Tarquitius de illustribus viris disserens, ait incertis parentibus natum, expositum, et a venatoribus inventum, canino lacte nutritum, Chironi traditum, didicisse medicinam: fuisse autem Messenium, sed Epidauri moratum. Tullius etiam Cynosuris ait sepultum. Quid Apollo pater eius? Nonne ob amorem, quo flagrabat, turpissime gregem pavit alienum, et muros Laomedonti exstruxit, cum Neptuno mercede conductus, quae illi negari potuit impune, ab eoque primo Rex perfidus, quidquid cum diis pepigisset, didicit abnegare. Idem formosum puerum et dum amat, violavit; et dum ludit, occidit. |
| 2 | Homicida Mars, et per gratiam caedis crimine ab Atheniensibus liberatus, ne videretur nimis ferus et immanis, adulterium cum Venere commisit. Castor et Pollux, dum alienas sponsas rapiunt, esse gemini desierunt. Nam livore iniuriae concitatus Idas, alterum gladio transverberavit; et eosdem poetae alternis vivere alternis mori narrant: ut iam sint non deorum tantum, sed omnium mortalium miserrimi, quibus semmel mori non licet. Hos tamen Homerus ambos simpliciter (non ut poetae solent) mortuos esse testatur. Nam cum faceret in muris assidentem Priamo Helenam, cunctos Graeciae principes recognoscere, solos autem se fratres suos requirere, subieccit orationi eius huiusmodi versum: Ὡς φάτο, τοὺς δ᾽ ἤδη κάτεχεν φυνίζοος αἶα. Fur ac nebulo Mercurius, quid ad famam sui reliquit nisi memoriam fraudum suarum? Coelo scilicet dignus, quia palaestram docuit, et lyram primus invenit. Liberum patrem in senatu deorum summae auctoritatis primaeque esse sententiae necesse est; quia praeter Iovem solus omnium triumphavit, exercitum duxit, Indos deballavit. Sed invictus ille Imperator Indicus, maximus ab amore ac libidine turpissime victus est. Delatus enim Cretam cum semiviro comitatu, nactus est impudicam mulierem in littore ac fiducia victoriae Indicae vir esse, voluit, ne nimium mollis videretur atque illam patris proditricem, fratris inte remptricem, ab alio relictam et repudiatam, in coniugium sibi vendicavit, et Liberam fecit, et cum ea pariter ascendit in coelum. |
| 3 | Quid horum omnium pater Iupiter, qui in solemni precatione Optimus, Maximus nominatur? nonne a prima sua pueritia impius ac pene parricida deprehenditur? cum patrem regno expulit ac fugavit, nec expectavit mortem decrepiti senis, cupiditate regnandi: et cum paternum solium per vim, per arma cepisset, bello est a Titanibus lacessitus; quod humano generi principium fuit malorum: quibus victis, et pace in perpetuum comparata, reliquam suam vitam in stupris adulteriisque consumpsit. Omitto virgines, quas imminuit. Id enim tolerabile iudicari solet. Amphitryonem ac Tyndarum praeterire non possum, quorum domos dedecore atque infamia plenissimas reddidit. Illud vero summae impietatis ac sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum. Parum enim videbatur, si in expugnanda foeminarum pudicitia maculosus esset ac turpis, nisi etiam sexui suo iniuriam faceret: hoc est verum adulterium, quod fit contra naturam. Haec qui fecit viderimus, an maximus; certe optimus non est: quod nomen a corruptoribus, ab adulteris, ab incestis abest; nisi forte nos erramus homines, qui talia facientes sceleratos vocamus, ac perditos, omnibusque poenis dignissimos iudicamus. Stultus autem Marcus Tullius, qui C. Verri adulteria obiecit: eadem enim Iupiter, quem colebat, admisit; qui P. Clodio sororis incestum: at illi Optimo Maximo eadem fuit et soror et coninx. |