monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1 > 5 > 4 > 12 > 3 > 7 > 12 > 7 > 16 > 2 > 1 > 4 > F > 12 > 1 > 7 > 67 > 6 > 10 > 1 > 3 > 14 > 20 > 5 > 10 > 4 > 8 > 5 > 2 > 2 > 6 > 2 > 4 > 1 > 24 > 2 > 2 > > 2 > 6 > 2 > 1 > 3 > 5 > 7 > 1 > 1 > 2 > 1 > 6 > 6 > 1 > 2 > 9
Lactantius, Divinae Institutiones, 1, VIII. Quod Deus sine corpori sit, nec sexu ad procreandum egeat. <<<     >>> X. De Aesculapii, Apollinis, Neptuni, Martis, Castoris et Pollucis, Mercurii atque Liberi vita et gestis.

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT IX. De Hercule et eius vita et morte.

1 Hercules, qui ob virtutem clarissimus, et quasi Africanus inter deos habetur, nonne orbem terrae, quem peragrasse ac expurgasse narratur, stupris, libidinibus, adulteriis inquinavit? nec mirum, cum esset adulterio genitus Alcmenae. Quid tandem potuit in eo esse divini, quis suis ipse vitiis mancipatus, et mares et foeminas contra omnes leges infamia, dedecore, flagitio affecit? Sed ne illa quidem, quae magna et mirabilia gessit, talia iudicanda sunt; ut virtutibus divinis tribuenda videantur. Quid enim tam magnificum, si leonem aprumque superavit, si aves sagittis deiecit, si regium stabulum egessit, si viraginem vicit, cingulumque detraxit, si equos feroces cum domino interemit? Opera sunt ista fortis viri, hominis tamen. Illa enim, quae vicit, fragilia et mortalia fuerunt. Nulla enim est (quod ait Orator) tanta vis, quae non ferro ac viribus debilitari frangique possit. At animum vincere, iracundiam cohibere, fortissimi est: quae ille nec fecit unquam, nec potuit. Haec qui faciat, non ego eum cum summis viris comparo; sed simillimum Deo iudico.
2 Vellem adiecisset de libidine, luxuria, cupiditate, insolentia; ut virtutem eius impleret, quem similem Deo iudicabat. Non enim fortior putandus est, qui leonem, quam qui violentam in seipso inclusam feram superat, iracundiam; aut qui rapacissimas volucres deiecit, quam qui cupiditates avidissimas coercet; aut qui Amazonem bellatricem, quam qui libidinem vincit, pudoris ac famae debellatricem; aut qui fimum de stabulo, quam qui vitia de corde suo egerit, quae magis sunt perniciosa, quia domestica et propria mala sunt, quam illa, quae et vitari poterant et caveri. Ex quo fit, ut ille solus vir fortis debeat iudicari, qui temperans, moderatus et iustus est. Quod si cogitet aliquis, quae sint Dei opera: iam haec omnia, quae mirantur homines ineptissimi, ridicula iudicabit. Illa enim non divinis virtutibus, quas ignorant, sed infirmitate suarum virium metiuntur. Nam illud quidem nemo negabit, Herculem non Eurystheo tantum servisse regi, quod aliquatenus honestum videri potest; sed etiam impudicae mulieri Omphalae, quae illum vestibus suis indutum sedere ad pedes suos iubebat pensa facientem: detestabilis turpitudo! sed tanti erat voluptas. Quid tu, inquiet aliquis, poetisne credendum putas? Quidni putem? Non enim ista Lucilius narrat, aut Lucianus, qui diis et hominibus non pepercit; sed hi potissimum, qui deorum laudes canebant.
3 Quibus igitur credemus, si fidem laudantibus non habemus? Qui hos mentiri putat, proferat alios quibus credamus auctores, qui nos doceant, qui sint isti dii, quomodo, unde orti; quae sit vis eorum, qui numerus, quae potestas, quid in his admirabile, quid cultu dignum, quod denique certius veriusque mysterium: nullos dabit. Credamus igitur istis, qui non ut reprehenderent sunt locuti; sed ut praedicarent. Navigavit ergo cum Argonautis, expugnavitque Troiam, iratus Laomedonti ob negatam sibi pro filiae salute mercedem: unde, quo tempore fuerit, apparet. Idem furore atque insania percitus, uxorem suam cum liberis interemit. Hunc homines deum putant? sed Philocteta eius haeres non putavit, qui facem supposuit arsuro, qui artus eius et nervos cremari ac diffluere vidit, qui ossa eius ac cineres in Oeteo monte sepelivit, pro quo munere sagittas eius accepit.
Lactantius HOME

bav161.12 bmv147.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik