monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 1 > 5 > 9 > 1 > 18 > 1 > 1 > 7 > 9 > 1 > 7 > 1 > 6 > 9 > 1 > 6 > > > 1 > 4 > 3 > R > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 6 > 4 > 5 > 8 > 7 > 9 > 6 > 8 > 5 > > 6 > 4 > 6 > 1 > 6 > > 3 > 3 > 7 > 3 > 3 > 6 > 3 > 8 > 9 > 6 > 6 > 3 > 7 > 1 > 4 > 3 > 3 > 4 > 12 > > 7
Lactantius, Divinae Institutiones, 1, VI. De divinis testimoniis et de Sibyllis et earum carminibus. <<<     >>> VIII. Quod Deus sine corpori sit, nec sexu ad procreandum egeat.

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT VII. De testimoniis Apollinis et deorum.

1 Apollo enim, quem praeter caeteros divinum maximeque fatidicum existimant, Colophone respondens, quod Delphis (credo) migraverat, Asiae ductus amoenitate; quaerenti cuidam, quis esset, aut quid esset omnino Deus, respondit viginti et uno versibus, quorum hoc principium est: Αὐτοφυὴς, ἀδίδακτος, ἀμήτωρ, ἀστυφέλικτος, Οὔνομα μηδὲ λόγω χωρούμενόν, ἐν πυρὶ ναίων· Τουτὶ θεὸς, μικρὰ δὲ θεοῦ μερὶς ἄγγελοι ἥμεῖς, Num quis potest suspicari de Iove esse dictum, qui et matrem habuit, et nomen? Quid quod, Mercurius ille ter maximus, cuius supra mentionem feci, non modo ἀμήτορα, ut Apollo, sed ἀπάτορα quoque appellat Deum; quod origo illi non sit aliunde? Nec enim potest ab ullo esse generatus, qui ipse universa generavit. Satis (ut opinor) et argumentis docui, et testibus confirmavi, quod per se satis clarum est Unum esse regem mundi, unum patrem, unum Deum.
2 Sed fortasse quaerat aliquis a nobis idem illud, quod apud Ciceronem quaerit Hortensius: Si Deus unus est, quae esse beata solitudo queat? Tamquam nos, qui unum esse dicimus, desertum ac solitarium esse dicamus; habet enim ministros, quos vocamus nuntios. Et est illud verum, quod dixisse in Exhortationibus Senecam supra retuli, ministros genuisse regni sui Deum. Verum hi neque dii sunt, neque deos se vocari, aut coli volunt: quippe qui nihil praeter iussum ac voluntatem Dei faciant. Nec tamen illi sunt, qui vulgo coluntur, quorum et exiguus et certus est numerus. Quod si cultores deorum eos ipsos se colere putant, quos summi Dei ministros appellamus, nihil est quod nobis faciant invidiam, qui unum Deum dicamus, multos negemus. Si eos multitudo delectat, non duodecim dicimus, aut trecentos sexaginta quinque (ut Orpheus), sed innumerabiles esse arguimus errores eorum in diversum, qui tam paucos putant. Sciant tamen, quo nomine appellari debeant: ne Deum verum violent, cuius nomen exponunt, dum pluribus tribuunt. Credant Apollini suo, qui eodem illo responso, ut Iovi principatum, sic etiam caeteris diis abstulit nomen. Tertius enim versus ostendit, Dei ministros, non deos, verum angelos appellari oportere. De se quidem ille mentitus est, qui cum sit e numero daemonum, angelis se Dei aggregavit: denique in aliis responsis daemonem se esse confessus est. Nam cum interrogaretur, quomodo sibi supplicari vellet, ita respondit: Πάνσοφε, παντοδίδακτ᾽ αἰολόστροφε, κέκλυθι, δαῖμον. Item rursus cum precem in Apollinem Smynthium rogatus expromeret, ab hoc versu exorsus est: Ἁρμονίη κόσμοιο, φαεσφόρε καὶ σοφὲ δαῖμον. Quid ergo superest, nisi ut sua confessione verberibus veri Dei ac poenae subiaceat sempiternae? Nam et in alio responso ita dixit: Δαίμονες οἳ φοιτῶσι περὶ χθόνα καὶ περὶ πόντον Ἀκὰματοι δάμανται ὑπαὶ μάστιγι θεοῖο. De utrisque generibus in secundo libro disserimus (scilicet cap. 15). Interim nobis sat est, quod, dum honorare se vult, et in coelo collocare, confessus est, id quod res habet, quomodo sint appellandi qui Deo semper assistunt.
3 Retrahant ergo se homines ab erroribus et abiectis religionibus pravis, parentem suum dominumque cognoscant: cuius nec virtus aestimari potest, nec magnitudo perspici, nec principium comprehendi. Cum ad illum mentis humanae intentio et acumen et memoria pervenerit, quasi subductis et consummatis omnibus viis, subsistit, haeret, deficit; nec est aliquid ulterius quo progredi possit. Verum quia fieri non potest, quin id quod sit, aliquando esse coeperit, consequens est, ut quando nihil ante illum fuit, ipse ante omnia ex se ipso sit procreatus. Ideoque ab Apolline αὐτοφυὴς, a Sibylla αὐτογενὴς, et ἀγέννητος, et ἀποίητος nominatur. Quod Seneca, homo acutus, in Exhortationibus vidit: 'Nos, inquit, aliunde pendemus. Itaque ad aliquem respicimus, cui, quod est optimum in nobis debeamus. Alius nos edidit; alius instruxit: Deus ipse se fecit.'
Lactantius HOME

bav161.8 bmv147.18

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, VI. De divinis testimoniis et de Sibyllis et earum carminibus. <<<     >>> VIII. Quod Deus sine corpori sit, nec sexu ad procreandum egeat.
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 1 > 5 > 9 > 1 > 18 > 1 > 1 > 7 > 9 > 1 > 7 > 1 > 6 > 9 > 1 > 6 > > > 1 > 4 > 3 > R > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 6 > 4 > 5 > 8 > 7 > 9 > 6 > 8 > 5 > > 6 > 4 > 6 > 1 > 6 > > 3 > 3 > 7 > 3 > 3 > 6 > 3 > 8 > 9 > 6 > 6 > 3 > 7 > 1 > 4 > 3 > 3 > 4 > 12 > > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik