monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1 > 5 > 4 > 12 > 3 > 7 > 12 > 7 > 16 > 2 > 1 > 4 > F > 12 > 1 > 7 > 67 > 6 > 10 > 1 > 3 > 14 > 20 > 5 > 10 > 4 > 8 > 5 > 2 > 2 > 6
Lactantius, Divinae Institutiones, 1, V. De testimoniis poetarum et philosophorum. <<<     >>> VII. De testimoniis Apollinis et deorum.

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT VI. De divinis testimoniis et de Sibyllis et earum carminibus.

1 Nunc ad divina testimonia transeamus: sed prius unum proferam, quod est simile divino, et ob nimiam vetustatem, et quod is, quem nominabo, ex hominibus in deos relatus est. Apud Ciceronem C. Cotta pontifex disputans contra Stoicos de religionibus, et de varietate opinionum, quae solent esse de diis, ut more academicorum omnia faceret incerta, quinque fuisse Mercurios ait; et enumeratis per ordinem quatuor, quintum fuisse eum, a quo occisus sit Argus, ob eamque causam in Aegyptum profugisse, atque Aegyptiis leges ac litteras tradidisse. Hunc Aegyptii Thoyth appellant, a quo apud eos primus anni sui mensis, id est september, nomen accepit. Idem oppidum condidit, quod etiam nunc Graece vocatur Ἑρμόπολις; et Phenatae colunt eum religiose. Qui tametsi homo, fuit tamen antiquissimus, et instructissimus omni genere doctrinae: adeo ut ei multarum rerum et artium scientia Trismegisto cognomen imponeret. Hic scripsit libros, et quidem multos, ad cognitionem divinarum rerum pertinentes, in quibus maiestatem summi ac singularis Dei asserit, iisdemque nominibus appellat, quibus nos, Deum et patrem. Ac ne quis nomen eius requireret, ἀνώνυμον esse dixit; eo quod nominis proprietate non egeat, ob ipsam scilicet unitatem. Ipsius haec verba sunt: Ὁ δὲ Θεὸς εἷς, ὁ δὲ εἷς ὀνόματος οὐ προσδέεται· ἔστι γὰρ ὁ ὢν ἀνωνυμος. Deo igitur nomen non est, quia solus est; nec opus est proprio vocabulo, nisi cum discrimen exigit multitudo, ut unamquamque personam sua nota et appellatione designes. Deo autem, quia semper unus est, proprium nomen est Deus.
2 Superest de responsis carminibusque sacris testimonia, quae sunt multo certiora, proferre. Nam fortasse ii, contra quos agimus, nec poëtis putent esse credendum, tamquam vana fingentibus; nec philosophis, quod errare potuerint, quia et ipsi homines fuerint. M. Varro, quo nemo umquam doctior, ne apud graecos quidem nedum apud latinos vixit, in libris rerum divinarum, quos ad C. Caesarem pontificem maximum scripsit, cum de quindecim viris loqueretur, Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae; sed appellari uno nomine Sibyllinos quod omnes foeminae vates Sibyllae, sint a veteribus nuncupatae, vel ab unius Delphidis nomine, vel a consiliis deorum enuntiandis. σιοὺς enim deos, non θεοὺς, et consilium non βουλὴν, sed βυλὴν appellabant Aeolico genere sermonis: itaque Sibyllam dictam esse quasi σιοβολὴν; caeterum Sibyllas decem numero fuisse; easque omnes enumeravit sub auctoribus, qui de singulis scriptitaverint: primam fuisse de Persis, cuius mentionem fecerit Nicanor, qui res gestas Alexandri Macedonis scripsit: secundam Lybissam, cuius meminit Euripides in Lamiae prologo: tertiam Delphida, de qua Chrysippus loquitur in eo libro, quem de divinatione composuit: quartam Cimmeriam in Italia, quam Naevius in libris belli Punici, Piso in annalibus nominat: quintam Erythraeam, quam Apollodorus Erythraeus affirmat suam fuisse civem, eamque Graiis Ilium petentibus vaticinatam, et perituram esse Troiam, et Homerum mendacia scripturum: sextam Samiam de qua scribit Eratosthenes in antiquis annalibus Samiorum repeisse se scriptum: septimam Cumanam nomine Amaltheam, quae ab aliis Demophile vel Herophile nominatur; eamque novem libros attulisse ad regem Tarquinium Priscum, ac pro eis trecentos Philippeos postulasse; regemque aspernatum pretii magnitudinem, derisisse mulieris insaniam: illam in conspectu Regis tres combussisse, ac pro reliquis idem pretium postulasse: Tarquinium multo magis mulierem insanire putasse. Quae denuo tribus aliis exustis, cum in eodem pretio perseveraret, motum esse regem, ac residuos trecentis aureis emisse: quorum postea numerus sit auctus, Capitolio refecto, quod ex omnibus civitatibus et Italicis, et Graecis, et praecipue Erythraeis coacti, allatique sunt Romam, cuiuscumque Sibyllae nomine fuerint: octavam Hellespontiam in agro Troiano natam; vico Marpesso, circa oppidum Gergithium; quam scribit Heraclides Ponticus Solonis et Cyri fuisse temporibus: nonam Phrygiam, quae vaticinata sit Ancyrae: decimam Tiburtem, nomine Albuneam, quae Tiburi colitur ut dea, iuxta ripas amnis Anienis, cuius in gurgite simulacrum eius inventum esse dicitur, tenens in manu librum: cuius sortes Senatus in Capitolium transtulerit.
3 Harum omnium Sibyllarum carmina et feruntur et habentur, praeterquam Cumaeae, cuius libri a Romanis occuluntur, nec eos ab ullo, nisi a quindecim viris inspici fas habent. Et sunt singularum singuli libri: qui quia Sibyllae nomine inscribuntur, unius esse creduntur; suntque confusi, nec discerni ac suum cuique assignari potest: nisi Eruthraeae, quae et nomen suum verum carmini inseruit, et Erythraeam se nominatum iri praelocuta est, cum esset orta Babylone: sed et nos confuse Sibyllam dicemus, sicubi testimoniis earum fuerit abutendum. Omnes igitur hae Sibyllae unum Deum praedicant; maxime tamen Erythraea, quae celebrior inter caeteras ac nobilior habetur: siquidem Fenestella, diligentissimus Scriptor de quindecim viris dicens, ait, restituto Capitolio, retulisse ad Senatum C. Curionem Cos. ut legati Erythras mitterentur, qui carmina Sibyllae conquisita Romam deportarent; itaque missos esse P. Gabinium, M. Otacilium, L. Valerium, qui descriptos a privatis versus circa mille Romam deportarunt. Idem supra ostendimus dixisse Varronem. In iis ergo versibus, quos legati Romam attulerunt, de uno Deo haec sunt testimonia: Εἶς θεὸς ὃς μόνος ἐστὶν ὑπερμεγεθὴς, ἀγένητος· Hunc esse solum Deum summum, qui coelum fecerit, luminibusque distinxerit. Ἀλλὰ θεὸς μόνος εἶς, πανυπέρτατος, ὃς πεποίηκεν Οὐρανὸν, ἡέλιὸν τε καὶ ἀστέρας, ἠδέ σελήνην, Καρποφόρον γαῖαν τε, καὶ ὕδατος οἴδματα πόντου. Qui quoniam solus sit aedificator mundi, et artifex rerum, vel quibus constat, vel quae in eo sunt, solum coli oportere testatur: Αὐτὸν τὸν μόνον ὄντα σέβεσθ᾽ ἡγήτορα κόσμου. Ὃς μόνος εἰς αἰῶνα καὶ ἐξ αἰῶνος ἐτύχθη. Item alia Sibylla, quaecumque est, cum perferre se ad homines Dei vocem diceret, sic ait: Εἶς μόνος εἰμὶ θεὸς· καὶ οὐκ ἔστι θεὸς ἄλλος. Exequerer nunc testimonia caeterarum, nisi et haec sufficerent, et illa opportunioribus locis reservarem. Sed cum defendamus causam veritatis apud eos, qui aberrantes a veritate falsis religionibus serviunt, quod genus probationis adversus eos magis adhibere debemus, quam ut eos deorum suorum testimoniis revincamus?
Lactantius HOME

bmv147.15

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, V. De testimoniis poetarum et philosophorum. <<<     >>> VII. De testimoniis Apollinis et deorum.
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1 > 5 > 4 > 12 > 3 > 7 > 12 > 7 > 16 > 2 > 1 > 4 > F > 12 > 1 > 7 > 67 > 6 > 10 > 1 > 3 > 14 > 20 > 5 > 10 > 4 > 8 > 5 > 2 > 2 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik