monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5
Lactantius, Divinae Institutiones, 1, IV. Quod unus vere sit Deus a prophetis etiam praenuntiatus. <<<     >>> VI. De divinis testimoniis et de Sibyllis et earum carminibus.

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT V. De testimoniis poetarum et philosophorum.

1 Sed omittamus sane testimonia prophetarum, ne minus idonea probatio videatur esse de his, quibus omnino non creditur. Veniamus ad auctores; et eos ipsos ad veri probationem testes citemus, quibus contra nos uti solent, poetas dico ac philosophus. Ex his unum Deum probemus necesse est: non quod illi habuerint cognitam veritatem; sed quod veritatis ipsius tanta vis est, ut nemo possit esse tam caecus, qui non videat ingerentem se oculis divinam claritatem. Poetae igitur, quamvis deos carminibus ornaverint, et eorum res gestas amplificaverint summis laudibus, saepissime tamen confitentur spiritu vel mente una contineri regique omnia. Orpheus, qui est vetustissimus poetarum, et aequalis ipsorum deorum (siquidem traditur inter Argonautas cum Tyndaridis et Hercule navigasse), Deum verum et magnum, πρωτόγονον, id est primogenitum, appellat; quod ante ipsum nihil sit genitum, sed ab ipso sint cuncta generata: eumdem etiam φάνητα nominat; quod cum adhuc nihil esset, primus ex infinito apparuerit et extiterit. Cuius originem atque naturam quia concipere animo non poterat, ex aere immenso natum esse dixit: Πρωτόγονος φαέθων περὶ μήκεος ἠέρος υἱός. Aliud enim amplius quod diceret non habebat. Hunc ait esse omnium deorum parentem, quorum causa coelum condiderit, liberisque prospexerit ut haberent habitaculum, sedemque communem: ἔκτισεν ἀθανάτοις δόμον ἄφθιτον. Natura igitur et ratione ducente, intellexit esse praestantissimam potestatem coeli ac terrae conditricem. Non poterat enim dicere Iovem esse principem rerum, qui erat Saturno genitus; neque Saturnum ipsum, qui coelo natus ferebatur: coelum autem tamquam Deum primum constituere non audebat, quod videbat elementum esse mundi, quod ipsum eguerit auctore. Haec eum ratio perduxit ad illum Deum primogenitum, cui assignat et tribuit principatum.
2 Homerus nihil nobis dare potuit, quod pertineat ad veritatem, qui humana potius quam divina conscripsit. Potuit Hesiodus, qui deorum generationem unius libri opere complexus est. Sed tamen nihil dedit, non a Deo conditore sumens exordium, sed a chao, quod est rudis inordinataeque materiae confusa congeries: cum explanare ante debuerit, chaos ipsum unde, quando, quomodo esse, aut constare coepisset. Nimirum sicut ab aliquo artifice disposita, ordinata, effecta sunt omnia: sic ipsam materiam fictam esse ab aliquo necesse est. Quis igitur hanc, nisi Deus, fecit, cuius potestati subiacent omnia? sed refugit hoc ille dum horret incognitam, veritatem. Non enim Musarum instinctu, sicut videri volebat, in Helicone carmen illud effudit; sed meditatus venerat et paratus.
3 Nostrorum primus Maro non longe fuit a veritate; cuius de summo Deo, quem mentem ac spiritum nominavit, haec verba sunt: Principio coelum, ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra, Spiritus intus alit; totamque infusa per artus Meus agitat molem, et magno se corpore miscet. Ac ne quis forte ignoret quisnam esset ille spiritus, qui tantum haberet potestatis, declaravit alio loco, dicens: Deum namque ire per omnes Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum. Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas. Ovidius quoque in principio praeclari operis, sine ulla nominis dissimulatione, a Deo, quem fabricatorem mundi, quem rerum opificem vocat, mundum fatetur instructum. Quod si vel Orpheus, vel hi nostri, quae natura ducente senserunt, in perpetuum defendissent, eamdem quam nos sequimur, doctrinam comprehensa veritate tenuissent.
4 Sed hactenus de poetis. Ad philosophos veniamus, quorum gravior est auctoritas, certiusque iudicium; quia non rebus commentitiis, sed investigandae veritati studuisse creduntur. Thales Milesius, qui unus e septem sapientium numero fuit, quique primus omnium quaesisse de causis naturalibus traditur, aquam esse dixit, ex qua nata sint omnia; Deum autem esse mentem, quae ex aqua cuncta formaverit. Ita materiam rerum posuit in humore; principium causamque nascendi constituit in Deo. Pythagoras ita definivit quid esset Deus: 'Animus, qui per universas mundi partes, omnemque naturam commeans atque diffusus; ex quo omnia, quae nascuntur animalia, vitam capiunt.' Anaxagoras Deum esse dixit infinitam mentem, quae per seipsam moveatur, Antisthenes multos quidem esse populares deos, unum tamen naturalem, summae totius artificem. Cleanthes et Anaximenes aethera dicunt esse summum Deum; cui opinioni poeta noster assensit: Tum pater omnipotens foecundis imbribus aether Coniugis in gremium laetae descendit, et omnes Magnus alit magno permixtus corpore foetus. Chrysippus naturalem vim divina ratione praeditam, interdum divinam necessitatem Deum nuncupat. Item Zeno divinam naturalemque legem.
5 Horum omnium sententia, quamvis sit incerta, eodem tamen spectat, ut providentiam unam esse consentiant. Sive enim natura, sive aether, sive ratio, sive mens, sive fatalis necessitas, sive divina lex, sive quid aliud dixeris; idem est, quod a nobis dicitur Deus. Nec obstat appellationum diversitas, cum ipsa significatione ad unum omnia revolvantur. Aristoteles, quamvis secum ipse dissideat, ac repugnantia sibi et dicat et sentiat, in summum tamen unam mentem mundo praeesse testatur. Plato, qui omnium sapientissimus iudicatur, monarchiam plane aperteque defendit; nec aethera, aut rationem, aut naturam, sed, ut est, Deum nominat; ab eo mundum hunc perfectum atque mirabilem esse fabricatum. Quem Cicero secutus atque imitatus in plurimis, Deum frequenter confitetur, ac supremum vocat in iis libris, quos de Legibus scripsit; ab eoque regi mundum argumentatur, cum disputat de Natura deorum, hoc modo: 'Nihil est praestantius Deo; ab eo igitur mundum regi necesse est. Nulli igitur est naturae obediens aut subiectus Deus; omnem ergo regit ipse naturam.' Quid autem sit Deus, in Consolatione definit: 'Nec vero Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens ac movens.'
6 Annaeus quoque Seneca, qui ex Romanis vel acerrimus Stoicus fuit, quam saepe summum Deum merita laude prosequitur! Nam cum de immatura morte dissereret: 'Non intelligis, inquit, auctoritatem ac maiestatem iudicis tui, rectorem orbis terrarum, coelique et deorum omnium Deum, a quo ista numina, quae singula adoramus, et colimus, suspensa sunt.' Item in Exhortationibus: 'Hic, cum prima fundamenta molis pulcherrimae iaceret, et hoc ordiretur, quo neque maius quidquam novit natura, nec melius; ut omnia sub ducibus suis irent, quamvis ipse per totum se corpus intenderat, tamen ministros regni sui deos genuit.' Et quam multa alia de Deo nostris similia locutus est: quae nunc differo, quod aliis locis opportuniora sunt. Nunc satis est demonstrare, summo ingenio viros attigisse veritatem, ac pene tenuisse; nisi eos retrorsum infatuata pravis opinionibus consuetudo rapuisset, qua et deos alios esse opinabantur, et ea, quae in usum hominis Deus fecit, tamquam sensu praedita essent, pro diis habenda, et colenda credebant.
Lactantius HOME

bmv147.12

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, IV. Quod unus vere sit Deus a prophetis etiam praenuntiatus. <<<     >>> VI. De divinis testimoniis et de Sibyllis et earum carminibus.
monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik