monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4
Lactantius, Divinae Institutiones, 1, III. Uniusne potestate Dei mundus regatur, an multorum? <<<     >>> V. De testimoniis poetarum et philosophorum.

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT IV. Quod unus vere sit Deus a prophetis etiam praenuntiatus.

1 Prophetae, qui fuerunt admodum multi, unum Deum praedicant, unum loquuntur: quippe qui unius Dei spiritu pleni, quae futura essent, pari et consona voce praedixerunt. At enim veritatis expertes non putant his esse credendum. Illas enim non divinas, sed humanas voces fuisse aiunt. Videlicet quia de uno Deo praeconium faciunt, aut insani, aut fallaces fuerunt. At quin impleta esse implerique quotidie illorum vaticinia videmus; et in unam sententiam congruens divinatio docet non fuisse furiosos. Quis enim mentis emotae, non modo futura praecinere, sed etiam cohaerentia loqui possit? Num ergo fallaces erant, qui talia loquebantur? quid ab his tam longe alienum quam ratio fallendi, cum caeteros ab omni fraude cohiberent? Idcirco enim a Deo mittebantur, ut et praecones essent maiestatis eius, et correctores pravitatis humanae.
2 Praeterea voluntas fingendi ac mentiendi eorum est qui opes appetunt, qui lucra desiderant; quae res procul ab illis sanctis viris abfuit. Ita enim delegato sibi officio functi sunt, ut, derelictis omnibus ad tutelam vitae necessariis, non modo in futurum, sed ne in diem quidem laborarent, contenti extemporali cibo, quem Deus subministrasset: et hi non modo quaestum nullum habuerunt, sed etiam cruciatus atque mortem. Amara sunt enim vitiosis ac male viventibus praecepta iustitiae. Itaque ii, quorum peccata et arguebantur et prohibebantur, excruciatos eos acerbissime necaverunt. Ergo a quibus abfuit studium lucri, abfuit etiam voluntas et causa fallendi. Quid, quod aliqui eorum principes aut etiam reges fuerunt, in quos cadere non posset suspicio cupiditatis ac fraudis, et tamen praeconium Dei singularis eadem, qua caeteri, divinatione fecerunt?
Lactantius HOME

bmv147.11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik