Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT III. Uniusne potestate Dei mundus regatur, an multorum?
| 1 | Sit ergo nostri operis exordium quaestio illa consequens ac secunda: utrum potestate unius Dei mundus regatur, anne multorum? Nemo est qui quidem sapiat, rationemque secum putet, non unum esse intelligat, qui et condiderit omnia, et eadem, qua condidit, virtute moderetur. Quid enim multis opus est ad mundi regimen sustinendum? nisi forte arbitremur, si plures sint, minus habere singulos nervorum atque virium. Quod quidem faciunt ii, qui multos esse volunt; quia necesse est imbecilles esse: siquidem singuli, sine auxilio reliquorum, tantae molis gubernaculum sustinere non possent. Deus autem, qui est aeterna mens, ex omni utique parte perfectae consummataeque virtutis est. Quod si verum est, unus sit necesse est. Potestas enim, vel virtus absoluta, relinet suam propriam firmitatem. Id autem solidum existimandum est, cui nihil decedere; id perfectum, cui nihil possit accedere. |
| 2 | Quis dubitet potentissimum esse regem, qui totius orbis habeat imperium? neque immerito: cum illius sint, quae ubique sunt omnia; cum ad eum solum omnes undique copiae congerantur. At si plures partiantur orbem, minus certe opum, minus virium singuli habebunt, cum intra praescriptam portionem se quisque contineat. Eodem etiam modo dii, si plures sint, minus valebunt, aliis tantumdem in se habentibus. Virtutis autem perfectior natura potest esse in eo, in quo totum est, quam in eo, in quo pars exigua de toto est. Deus vero, si perfectus est (quia perfectus est) ut esse debet, non potest esse nisi unus, ut in eo sint omnia. Deorum igitur virtutes ac potestates infirmiores sint necesse est: quia tantum singulis deerit quantum in caeteris fuerit; ita quanto plures, tanto minores erunt. Quid, quod summa illa rerum potestas ac divina vis ne semel quidem dividi potest? Quidquid enim capit divisionem, et interitum capiat necesse est. Si autem interitus procul est a Deo, quia incorruptibilis est et aeternus, consequens est ut dividi potestas divina non possit. Deus ergo unus est, si nihil esse aliud potest, quod tantumdem capiat potestatis; et ii tamen, qui multos esse arbitrantur, officia inter se dicunt esse partitos: de quibus omnibus suo loco disputabimus. Illud interim, quod ad praesentem locum pertinet, teneo. Si partiti sunt inter se officia, eodem revolvitur res, ut ex iis quilibet sufficere, omnibus nequeat. Perfectus igitur iam non erit, qui, cessantibus caeteris, non potest omnia gubernare. Ita fit ut ad regendum mundum unius perfecta virtute magis opus sit, quam imbecillitate multorum. Qui autem putat hanc tantam magnitudinem non posse ab uno regi, fallitur. Nec enim quanta sit vis potestasque divinae maiestatis intelligit, si existimat singularem Deum, qui facere mundum potuit, eumdem regere non posse quem fecit. At si concipiat animo, quanta sit divini huius operis immensitas cum antea nihil esset, tamen virtute atque consilio Dei ex nihilo esse conflatam; quod opus nisi ab uno inchoari perficique non potuit: iam intelliget, multo facilius esse ab uno regi, quod est ab uno constitutum. |
| 3 | Dicat fortasse aliquis, ne fabricari quidem tam immensum opus mundi, nisi a pluribus potuisse: quamlibet multos, quamlibet magnos faciat, quidquid in multis magnitudinis, potestatis, virtutis, maiestatisque posuerit, id totum in unum confero, et in uno esse dico; ut tantum in eo sit istarum rerum, quantum nec cogitari nec dici potest. Qua in re quoniam et sensu deficimus et verbis; quia neque tantae intelligentiae lucem pectus humanum, neque explanationem tantarum rerum capit lingua mortalis: idipsum intelligere nos oportet ac dicere. Video rursus quid e contrario dici possit: tales esse illos plures, qualem nos volumus unum. At hoc fieri nullo pacto potest, quod singulorum potestas progredi longius non valebit, occurrentibus sibi postestatibus caeterorum. Necesse est enim ut suos quisque limites aut transgredi nequeat, aut si transgressus fuerit, suis alterum finibus pellat. Non vident, qui deos multos esse credunt, fieri posse ut aliqui diversum velint; ex qua re disceptatio inter eos et certamen oriatur: sicut Homerus bellantes inter se deos finxit; cum alii Troiam capi vellent, alii repugnarent. Unius igitur arbitrio mundum regi necesse est. Nisi enim singularum partium potestas ad unam providentiam referatur, non poterit summa ipsa constare; unoquoque nihil curante amplius, quam quod ad eum proprie pertinet: sicut ne res quidem militaris, nisi unum habeat ducem atque rectorem. Quod si in uno exercitu tot fuerint imperatores, quot legiones, quot cohortes, quot cunei, quot alae, primum nec instrui poterit acies, unoquoque periculum recusante; nec regi facile, aut temperari, quod suis propriis consiliis utantur omnes, quorum diversitate plus noceant, quam prosint: sic in hoc rerum naturae imperio, nisi unus fuerit, ad quem totius summae cura referatur, universa solventur et corruent. |
| 4 | Dicere autem, multorum arbitrio regi mundum, tale est, quale si quis affirmet in uno corpore multas esse mentes: quoniam multa et varia sunt ministeria membrorum; ut singulos corporis sensus singulae mentes regere credantur, item multi affectus, quibus commoveri solemus vel ad iram, vel ad cupiditatem, vel ad laetitiam, vel ad metum, vel ad miserationem; ut in his omnibus totidem mentes putentur operari: quod si quis profecto dicat, ne ipsam quidem, quae una est, habere videatur. Quod si in uno corpore tantarum rerum gubernationem mens una possidet, et universis simul intenta est; cur aliquis existimet mundum non posse ab uno regi, a pluribus posse? Quod quia intelligunt isti assertores deorum, ita eos praeesse singulis rebus ac partibus dicunt, ut tamen unus sit rector eximius. Iam ergo caeteri dii non erunt sed satellites ac ministri, quos ille unus maximus et polens omnium his officiis praefecerit; et ipsi eius imperio ac nutibus servient. Si universi pares non sunt, non igitur dii omnes sunt. Nec enim potest hoc idem esse, quod servit, et quod dominatur. Nam si Deus est nomen summae potestatis, incorruptibilis esse debet, perfectus, impassibilis, nulli rei subiectus. Ergo dii non sunt, quos parere uni maximo Deo necessitas cogit. Sed quia non frustra falluntur ii qui hoc ita putant, causam huius erroris paulo post aperiemus. Nunc unitatem divinae potestatis testimoniis comprobemus. |