monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2
Lactantius, Divinae Institutiones, 1, I. De religione et sapientia. <<<     >>> III. Uniusne potestate Dei mundus regatur, an multorum?

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT II. Quod providentia sit in rebus humanis.

1 Suscepto igitur illustrandae veritatis officio, non putavi adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae videtur prima esse natura: sitne providentia, quae rebus omnibus consulat; an fortuitu vel facta sint omnia vel regantur. Cuius sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. Sed et antea Protagoras, qui deos in dubium vocavit; et postea Diagoras, qui exclusit; et alii nonnulli qui non putaverunt deos esse; quid aliud effecerunt, nisi ut nulla esse providentia putaretur? quos tamen et caeteri philosophi, ac maxime Stoici acerrime retuderunt, docentes, nec fieri mundum sine divina ratione potuisse, nec constare, nisi summa ratione regeretur. Sed et M. Tullius, quamvis Academicae disciplinae defensor esset, de providentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit, Stoicorum argumenta confirmans, et nova ipse afferens plurima: quod facit tum in omnibus philosophiae suae libris, tum maxime in iis qui sunt de Natura deorum.
2 Nec difficile sane fuit paucorum hominum prave sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium in hac una re non dissidentium. Nemo est enim tam rudis, tam feris moribus, qui oculos suos in coelum tollens, tametsi nesciat cuius Dei providentia regatur hoc omne quod cernitur, non aliquam tamen esse intelligat ex ipsa rerum magnitudine, motu, dispositione, constantia, utilitate, pulchritudine, temperatione: nec posse fieri quin id, quod mirabili ratione constat, consilio maiori aliquo sit instructum. Et nobis utique facillimum est exequi hanc partem quamlibet copiose. Sed quia multum inter philosophos agitata res est, et providentiam tollentibus satis responsum videtur ab hominibus argutis et eloquentibus, et de solertia divinae providentiae per totum hoc opus, quod suscepimus, sparsim dicere necesse est; omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum caeteris sic cohaeret, ut nihil a nobis disseri posse videatur, ut non simul de providentia disseratur.
Lactantius HOME

bmv147.8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik