monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1
Lactantius, Divinae Institutiones, 1, PRAEFATIO. Quanti sit et fuerit semper cognitio veritatis. <<<     >>> II. Quod providentia sit in rebus humanis.

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT I. De religione et sapientia.

1 De religione itaque nobis rebusque divinis instituitur disputatio. Nam si quidam maximi oratores professionis suae quasi veterani, decursis operibus actionum suarum, postremo se philosophiae tradiderunt, eamque sibi requiem laborum iustissimam putaverunt; si animos suos in earum rerum, quae inveniri non poterant, inquisitione torquerent, ut non tam otium sibi, quam negotium quaesisse videantur, et quidem multo molestius, quam in quo fuerant ante versati: quanto iustius ego me ad illam piam, veram, divinamque sapientiam, quasi ad portum aliquem tutissimum conferam, in qua omnia dictu prona sunt, auditu suavia, facilia intellectu, honesta susceptu? Et si quidam prudentes, et arbitri aequitatis, Institutiones civilis iuris compositas ediderunt, quibus civium dissidentium lites contentionesque sopirent: quanto melius nos et rectius divinas Institutiones litteris persequemur; in quibus non de stillicidiis, aut aquis arcendis, aut de manu conserenda, sed de spe, de vita, de salute, de immortalitate, de Deo loquemur, ut superstitiones mortiferas, erroresque turpissimos sopiamus?
2 Quod opus nunc nominis tui auspicio inchoamus, Constantine, Imperator Maxime, qui primus Romanorum principum, repudiatis erroribus, maiestatem Dei singularis ac veri et cognovisti et honorasti. Nam cum ille dies felicissimus orbi terrarum illuxisset, quo te Deus summus ad beatum imperii culmen evexit, salutarem universis et optabilem principatum praeclaro initio auspicatus es, cum eversam sublatamque iustitiam reducens, teterrimum aliorum facinus expiasti: pro quo facto dabit tibi Deus felicitatem, virtutem, diuturnitatem: ut eadem iustitia, qua iuvenis exorsus es, gubernaculum reipublicae etiam senex teneas, tuisque liberis, ut ipse a patre accepisti, tutelam Romani nominis tradas. Nam malis, qui adhuc adversus iustos in aliis terrarum partibus saeviunt, quanto serius, tanto vehementius idem omnipotens mercedem sceleris exsolvet: quia ut est erga pios indulgentissimus pater, sic adversus impios rectissimus iudex. Cuius religionem cultumque divinum cupiens defendere, quem potius appellem, quem alloquar, nisi eum per quem rebus humanis iustitia et sapientia restituta est?
3 Omissis ergo huiusce terrenae philosophiae auctoribus nihil certi afferentibus, aggrediamur viam rectam: quos equidem, si putarem satis idoneos ad bene vivendum duces esse, et ipse sequerer, et alios, ut sequerentur, hortarer. Sed cum inter se magna concertatione dissideant, secumque ipsi plerumque discordent, apparet eorum iter nequaquam esse directum: siquidem sibi quique, ut est libitum, proprias vias impresserunt, confusionemque magnam inquirentibus veritatem reliquerunt. Nobis autem, qui sacramentum verae religionis accepimus, cum sit veritas revelata divinitus, cum doctorem sapientiae ducemque veritatis Deum sequamur, universos sine ullo discrimine vel sexus vel aetatis ad coeleste pabulum convocamus. Nullus enim suavior animo cibus est, quam cognitio veritatis, cui asserendae atque illustrandae septem volumina destinavimus, quamvis ea res infiniti pene sit operis et immensi: ut si quis haec dilatare atque exequi plenissime velit, tanta illi rerum copia exuberet, ut nec libri modum nec finem reperiat oratio. Sed nos idcirco breviter omnia colligemus; quod ea quae allaturi sumus, tam clara sunt et lucida, ut magis mirum esse videatur tam obscuram videri hominibus veritatem, et iis praecipue, qui sapientes vulgo putantur, vel quod tantummodo instituendi nobis homines erunt, hoc est, ab errore quo sunt implicati, ad rectiorem viam revocandi.
4 Quod si fuerimus, ut spero, assecuti, mittemus eos ad ipsum doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem, cuius haustu atque potu conceptam visceribus sitim sedent, ardoremque restinguant. Eruntque illis omnia facilia, prona, manifesta: modo ne pigeat ad percipiendam sapientiae disciplinam, legendi, vel audiendi patientiam commodare. Multi enim superstitionibus vanis pertinaciter inhaerentes, obdurant se contra manifestam veritatem, non tam de suis religionibus, quas prave asserunt, bene meriti, quam de se male: qui cum habeant iter rectum, devios sequuntur anfractus; planum deserunt, ut per praecipitium labantur; lucem relinquunt, ut in tenebris caeci ac debiles iaceant. His consulendum est ne contra se pugnent, velintque se tandem ab inveteratis erroribus liberari: quod utique facient, si, quare sint nati, aliquando perviderint. Haec enim pravitatis est causa, ignoratio sui; quam si quis, cognita veritate, discusserit, sciet quo referenda, et quemadmodum sibi vita degenda sit. Cuius scientiae summam breviter circumscribo: ut neque religio ulla sine sapientia suscipienda sit, nec ulla sine religione probanda sapientia.
Lactantius HOME

bmv147.6

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, PRAEFATIO. Quanti sit et fuerit semper cognitio veritatis. <<<     >>> II. Quod providentia sit in rebus humanis.
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik