| 1 | Magno et excellenti ingenio viri, cum se doctrinae penitus dedissent, quidquid laboris poterat impendi, contemptis omnibus et privatis et publicis actionibus, ad inquirendae veritatis studium contulerunt; existimantes multo esse praeclarius humanarum divinarumque rerum investigare ac scire rationem, quam aut struendis opibus, aut cumulandis honoribus inhaerere. Quibus rebus, quoniam fragiles terrenaeque sunt et ad solius corporis pertinent cultum, nemo melior, nemo iustior effici potest. Erant illi quidem veritatis cognitione dignissimi, quam scire tantopere cupiverunt; atque ita, ut eam rebus omnibus arteponerent. Nam et abiecisse quosdam res familiares suas, et renuntiasse universis voluptatibus constat, ut solam nudamque veritatem nudi expeditique sequerentur: tantumque apud eos veritatis nomen et auctoritas valuit, ut in ipsa esse summi boni praemium praedicarent. Sed neque adepti sunt id quod volebant: et operam simul atque industriam perdiderunt; quia veritas, id est arcanum summi Dei, qui fecit omnia, ingenio ac propriis non potest sensibus comprehendi: alioqui nihil inter Deum hominemque distaret, si consilia et dispositiones illius maiestatis aeternae cogitatio assequeretur humana. Quod quia fieri non potuit, ut homini per seipsum ratio divina innotesceret, non est passus hominem Deus lumen sapientiae requirentem diutius errare, ac sine ullo laboris effectu vagari per tenebras inextricabiles; aperuit oculos eius aliquando, et notionem veritatis munus suum fecit: ut et humanam sapientiam nullam esse monstraret, et erranti ac vago viam consequendae immortalitatis ostenderet. |
| 2 | Verum quoniam pauci utuntur hoc coelesti beneficio ac munere; quod obvoluta in obscuro veritas latet; eaque vel contemptui doctis est, quia idoneis assertoribus eget, vel odio indoctis, ob insitam sibi austeritatem, quam natura hominum proclivis in vitia pati non potest (nam quia virtutibus amaritudo permixta est, vitia vero voluptate condita sunt; illa offensi, hac deliniti feruntur in praeceps, et bonorum specie falsi, mala pro bonis amplectuntur) succurrendum esse his erroribus credidi: ut et docti ad veram sapientiam dirigantur et indocti ad veram religionem. Quae professio multo melior, utilior, gloriosior putanda est, quam illa oratoria, in qua diu versati, non ad virtutem, sed plane ad argutam malitiam iuvenes erudiebamus. Multo quippe nunc rectius de praeceptis coelestibus disseremus, quibus ad cultum verae maiestatis mentes hominum instruere possimus: nec tam de rebus humanis bene meretur, qui scientiam bene dicendi affert, quam qui pie atque innocenter docet vivere: idcirco apud Graecos maiore in gloria philosophi, quam oratores fuerunt. Illi enim recte vivendi doctores sunt existimati: quod est longe praestabilius: quoniam bene dicere, ad paucos pertinet, bene autem vivere ad omnes. Multum tamen nobis exercitatio illa fictarum litium contulit, ut nunc maiore copia et facultate dicendi causam veritatis peroremus: quae licet possit sine eloquentia defendi, ut est a multis saepe defensa; tamen claritate ac nitore sermonis illustranda, et quodammodo disserenda est, ut potentius in animos influat et vi sua instructa, et luce orationis ornata. |