Iuvenalis, Saturae, Satura XVI
| 1 | Quis numerare queat felicis praemia, Galli, |
| 2 | militiae? nam si subeuntur prospera castra |
| 3 | me pavidum excipiat tironem porta secundo |
| 4 | sidere. plus etenim fati valet hora benigni |
| 5 | quam si nos Veneris commendet epistula Marti |
| 6 | et Samia genetrix quae delectatur harena. |
| 7 | commoda tractemus primum communia, quorum |
| 8 | haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus |
| 9 | audeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec |
| 10 | audeat excussos praetori ostendere dentes |
| 11 | et nigram in facie tumidis livoribus offam |
| 12 | atque oculum medico nil promittente relictum. |
| 13 | Bardaicus iudex datur haec punire volenti |
| 14 | calceus et grandes magna ad subsellia surae |
| 15 | legibus antiquis castrorum et more Camilli |
| 16 | servato, miles ne vallum litiget extra |
| 17 | et procul a signis. 'iustissima centurionum |
| 18 | cognitio est +igitur+ de milite, nec mihi derit |
| 19 | ultio, si iustae defertur causa querellae.' |
| 20 | tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli |
| 21 | consensu magno efficiunt curabilis ut sit |
| 22 | vindicta et gravior quam iniuria. dignum erit ergo |
| 23 | declamatoris mulino corde Vagelli, |
| 24 | cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot |
| 25 | milia clavorum. quis tam procul adsit ab urbe |
| 26 | praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra |
| 27 | ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se |
| 28 | excusaturos non sollicitemus amicos. |
| 29 | 'da testem' iudex cum dixerit, audeat ille |
| 30 | nescio quis, pugnos qui vidit, dicere 'vidi,' |
| 31 | et credam dignum barba dignumque capillis |
| 32 | maiorum. citius falsum producere testem |
| 33 | contra paganum possis quam vera loquentem |
| 34 | contra fortunam armati contraque pudorem. |
| 35 | praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus |
| 36 | sacramentorum. convallem ruris aviti |
| 37 | improbus aut campum mihi si vicinus ademit |
| 38 | et sacrum effodit medio de limite saxum, |
| 39 | quod mea cum patulo coluit puls annua libo, |
| 40 | debitor aut sumptos pergit non reddere nummos |
| 41 | vana supervacui dicens chirographa ligni, |
| 42 | expectandus erit qui lites incohet annus |
| 43 | totius populi. sed tum quoque mille ferenda |
| 44 | taedia, mille morae; totiens subsellia tantum |
| 45 | sternuntur, iam facundo ponente lacernas |
| 46 | Caedicio et Fusco iam micturiente parati |
| 47 | digredimur, lentaque fori pugnamus harena. |
| 48 | ast illis quos arma tegunt et balteus ambit |
| 49 | quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi, |
| 50 | nec res atteritur longo sufflamine litis. |
| 51 | solis praeterea testandi militibus ius |
| 52 | vivo patre datur. nam quae sunt parta labore |
| 53 | militiae placuit non esse in corpore census, |
| 54 | omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum |
| 55 | signorum comitem castrorumque aera merentem |
| 56 | quamvis iam tremulus captat pater; hunc favor aequus |
| 57 | provehit et pulchro reddit sua dona labori. |
| 58 | ipsius certe ducis hoc referre videtur |
| 59 | ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem, |
| 60 | ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes |