monumenta.ch > Iuvenalis > 16 > 14
Iuvenalis, Saturae, Satura XIII <<<     >>> Satura XV

Iuvenalis, Saturae, Satura XIV

1 Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
2 et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
3 quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
4 si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres
5 bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
6 nec melius de se cuiquam sperare propinquo
7 concedet iuvenis, qui radere tubera terrae,
8 boletum condire et eodem iure natantis
9 mergere ficedulas didicit nebulone parente
10 et cana monstrante gula. cum septimus annus
11 transierit puerum, nondum omni dente renato,
12 barbatos licet admoveas mille inde magistros,
13 hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu
14 semper et a magna non degenerare culina.
15 mitem animum et mores modicis erroribus aequos
16 praecipit atque animas servorum et corpora nostra
17 materia constare putat paribusque elementis,
18 an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
19 plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
20 conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,
21 tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato
22 uritur ardenti duo propter lintea ferro?
23 quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
24 quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
25 rusticus expectas ut non sit adultera Largae
26 filia, quae numquam maternos dicere moechos
27 tam cito nec tanto poterit contexere cursu
28 ut non ter deciens respiret? conscia matri
29 virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas
30 implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
31 sic natura iubet: velocius et citius nos
32 corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
33 cum subeant animos auctoribus. unus et alter
34 forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
35 et meliore luto finxit praecordia Titan,
36 sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
37 et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
38 abstineas igitur damnandis. huius enim vel
39 una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
40 ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
41 turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
42 quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
43 sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam.
44 nil dictu foedum visuque haec limina tangat
45 intra quae pater est. procul, a procul inde puellae
46 lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
47 maxima debetur puero reverentia, si quid
48 turpe paras, nec tu pueri contempseris annos,
49 sed peccaturo obstet tibi filius infans.
50 nam si quid dignum censoris fecerit ira
51 quandoque et similem tibi se non corpore tantum
52 nec vultu dederit, morum quoque filius et qui
53 omnia deterius tua per vestigia peccet,
54 corripies nimirum et castigabis acerbo
55 clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
56 unde tibi frontem libertatemque parentis,
57 cum facias peiora senex vacuumque cerebro
58 iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
59 hospite venturo cessabit nemo tuorum.
60 'verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
61 arida cum tota descendat aranea tela,
62 hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter.'
63 vox domini furit instantis virgamque tenentis.
64 ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
65 atria displiceant oculis venientis amici,
66 ne perfusa luto sit porticus, et tamen uno
67 semodio scobis haec emendat servulus unus:
68 illud non agitas, ut sanctam filius omni
69 aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
70 gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
71 si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,
72 utilis et bellorum et pacis rebus agendis.
73 plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
74 moribus instituas. serpente ciconia pullos
75 nutrit et inventa per devia rura lacerta:
76 illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
77 vultur iumento et canibus crucibusque relictis
78 ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
79 hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
80 pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
81 sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
82 in saltu venantur aves, hinc praeda cubili
83 ponitur: inde autem cum se matura levavit
84 progenies stimulante fame festinat ad illam
85 quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
86 aedificator erat Caetronius et modo curvo
87 litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
88 nunc Praenestinis in montibus alta parabat
89 culmina villarum Graecis longeque petitis
90 marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,
91 ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
92 dum sic ergo habitat Caetronius, inminuit rem,
93 fregit opes, nec parva tamen mensura relictae
94 partis erat. totam hanc turbavit filius amens,
95 dum meliore novas attollit marmore villas.
96 quidam sortiti metuentem sabbata patrem
97 nil praeter nubes et caeli numen adorant,
98 nec distare putant humana carne suillam,
99 qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;
100 Romanas autem soliti contemnere leges
101 Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
102 tradidit arcano quodcumque volumine Moyses:
103 non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,
104 quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
105 sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
106 ignava et partem vitae non attigit ullam.
107 sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam
108 inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
109 fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
110 cum sit triste habitu vultuque et veste severum,
111 nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,
112 tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
113 certa magis quam si fortunas servet easdem
114 Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
115 quo loquor egregium populus putat adquirendi
116 artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris
117 [sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt]
118 incude adsidua semperque ardente camino.
119 [et pater ergo animi felices credit avaros]
120 qui miratur opes, qui nulla exempla beati
121 pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa
122 ire via pergant et eidem incumbere sectae.
123 sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos
124 inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
125 mox adquirendi docet insatiabile votum.
126 servorum ventres modio castigat iniquo
127 ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam
128 mucida caerulei panis consumere frusta,
129 hesternum solitus medio servare minutal
130 Septembri nec non differre in tempora cenae
131 alterius conchem aestivam cum parte lacerti
132 signatam vel dimidio putrique siluro
133 filaque sectivi numerata includere porri.
134 invitatus ad haec aliquis de ponte negabit.
135 sed quo divitias haec per tormenta coactas,
136 cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis,
137 ut locuples moriaris, egentis vivere fato?
138 interea, pleno cum turget sacculus ore,
139 crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit,
140 et minus hanc optat qui non habet. ergo paratur
141 altera villa tibi, cum rus non sufficit unum
142 et proferre libet finis maiorque videtur
143 et melior vicina seges; mercaris et hanc et
144 arbusta et densa montem qui canet oliva.
145 quorum si pretio dominus non vincitur ullo,
146 nocte boves macri lassoque famelica collo
147 iumenta ad viridis huius mittentur aristas
148 nec prius inde domum quam tota novalia saevos
149 in ventres abeant, ut credas falcibus actum.
150 dicere vix possis quam multi talia plorent
151 et quot venales iniuria fecerit agros.
152 sed qui sermones, quam foede bucina famae!
153 'quid nocet haec?' inquit 'tunicam mihi malo lupini
154 quam si me toto laudet vicinia pago
155 exigui ruris paucissima farra secantem.'
156 scilicet et morbis et debilitate carebis
157 et luctum et curam effugies, et tempora vitae
158 longa tibi posthac fato meliore dabuntur,
159 si tantum culti solus possederis agri
160 quantum sub Tatio populus Romanus arabat.
161 mox etiam fractis aetate ac Punica passis
162 proelia vel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos
163 tandem pro multis vix iugera bina dabantur
164 vulneribus; merces haec sanguinis atque laboris
165 nulli visa umquam meritis minor aut ingratae
166 curta fides patriae. saturabat glebula talis
167 patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat
168 uxor et infantes ludebant quattuor, unus
169 vernula, tres domini; sed magnis fratribus horum
170 a scrobe vel sulco redeuntibus altera cena
171 amplior et grandes fumabant pultibus ollae.
172 nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.
173 inde fere scelerum causae, nec plura venena
174 miscuit aut ferro grassatur saepius ullum
175 humanae mentis vitium quam saeva cupido
176 inmodici census. nam dives qui fieri vult,
177 et cito vult fieri; sed quae reverentia legum,
178 quis metus aut pudor est umquam properantis avari?
179 'vivite contenti casulis et collibus istis,
180 o pueri,' Marsus dicebat et Hernicus olim
181 Vestinusque senex, 'panem quaeramus aratro,
182 qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris,
183 quorum ope et auxilio gratae post munus aristae
184 contingunt homini veteris fastidia quercus.
185 nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto
186 per glaciem perone tegi, qui summovet euros
187 pellibus inversis: peregrina ignotaque nobis
188 ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.'
189 haec illi veteres praecepta minoribus; at nunc
190 post finem autumni media de nocte supinum
191 clamosus iuvenem pater excitat: 'accipe ceras,
192 scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras
193 maiorum leges; aut vitem posce libello,
194 sed caput intactum buxo narisque pilosas
195 adnotet et grandes miretur Laelius alas;
196 dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,
197 ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus
198 adferat; aut, longos castrorum ferre labores
199 si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem
200 cum lituis audita, pares quod vendere possis
201 pluris dimidio, nec te fastidia mercis
202 ullius subeant ablegandae Tiberim ultra,
203 neu credas ponendum aliquid discriminis inter
204 unguenta et corium: lucri bonus est odor ex re
205 qualibet. illa tuo sententia semper in ore
206 versetur dis atque ipso Iove digna poeta:
207 "unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere."'
208 [hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae,
209 hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.]
210 talibus instantem monitis quemcumque parentem
211 sic possem adfari: 'dic, o vanissime, quis te
212 festinare iubet? meliorem praesto magistro
213 discipulum. securus abi: vinceris, ut Aiax
214 praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles.
215 parcendum est teneris; nondum implevere medullas
216 maturae mala nequitiae. cum pectere barbam
217 coeperit et longae mucronem admittere cultri,
218 falsus erit testis, vendet periuria summa
219 exigua et Cereris tangens aramque pedemque.
220 elatam iam crede nurum, si limina vestra
221 mortifera cum dote subit. quibus illa premetur
222 per somnum digitis! nam quae terraque marique
223 adquirenda putas brevior via conferet illi;
224 nullus enim magni sceleris labor. "haec ego numquam
225 mandavi" dices olim "nec talia suasi."
226 mentis causa malae tamen est et origo penes te.
227 nam quisquis magni census praecepit amorem
228 et laevo monitu pueros producit avaros
229 [et qui per fraudes patrimonia conduplicari]
230 dat libertatem et totas effundit habenas
231 curriculo; quem si revoces, subsistere nescit
232 et te contempto rapitur metisque relictis.
233 nemo satis credit tantum delinquere quantum
234 permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.
235 cum dicis iuveni stultum qui donet amico,
236 qui paupertatem levet attollatque propinqui,
237 et spoliare doces et circumscribere et omni
238 crimine divitias adquirere, quarum amor in te
239 quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum
240 dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus,
241 in quorum sulcis legiones dentibus anguis
242 cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt
243 continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
244 ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
245 flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
246 nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
247 in cavea magno fremitu leo tollet alumnus.
248 nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas
249 expectare colus: morieris stamine nondum
250 abrupto. iam nunc obstas et vota moraris,
251 iam torquet iuvenem longa et cervina senectus.
252 ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
253 composuit: si vis aliam decerpere ficum
254 atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
255 sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.'
256 monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
257 nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
258 si spectes quanto capitis discrimine constent
259 incrementa domus, aerata multus in arca
260 fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,
261 ex quo Mars Ultor galeam quoque perdidit et res
262 non potuit servare suas. ergo omnia Florae
263 et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:
264 tanto maiores humana negotia ludi.
265 an magis oblectant animum iactata petauro
266 corpora quique solet rectum descendere funem
267 quam tu, Corycia semper qui puppe moraris
268 atque habitas, coro semper tollendus et austro,
269 perditus ac vilis sacci mercator olentis,
270 qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae
271 passum et municipes Iovis advexisse lagonas?
272 hic tamen ancipiti figens vestigia planta
273 victum illa mercede parat, brumamque famemque
274 illa reste cavet: tu propter mille talenta
275 et centum villas temerarius. aspice portus
276 et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam
277 in pelago. veniet classis quocumque vocarit
278 spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum
279 aequora transiliet, sed longe Calpe relicta
280 audiet Herculeo stridentem gurgite solem.
281 grande operae pretium est, ut tenso folle reverti
282 inde domum possis tumidaque superbus aluta,
283 Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos.
284 non unus mentes agitat furor. ille sororis
285 in manibus vultu Eumenidum terretur et igni,
286 hic bove percusso mugire Agamemnona credit
287 aut Ithacum. parcat tunicis licet atque lacernis,
288 curatoris eget qui navem mercibus implet
289 ad summum latus et tabula distinguitur unda,
290 cum sit causa mali tanti et discriminis huius
291 concisum argentum in titulos faciesque minutas.
292 occurrunt nubes et fulgura: 'solvite funem'
293 frumenti dominus clamat piperisve coempti,
294 'nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;
295 aestivom tonat.' infelix hac forsitan ipsa
296 nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur
297 obrutus et zonam laeva morsuque tenebit.
298 sed cuius votis modo non suffecerat aurum
299 quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena,
300 frigida sufficient velantes inguina panni
301 exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
302 dum rogat et picta se tempestate tuetur.
303 tantis parta malis cura maiore metuque
304 servantur: misera est magni custodia census.
305 dispositis praedives amis vigilare cohortem
306 servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro
307 electro signisque suis Phrygiaque columna
308 atque ebore et lata testudine. dolia nudi
309 non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet
310 cras domus atque eadem plumbo commissa manebit.
311 sensit Alexander, testa cum vidit in illa
312 magnum habitatorem, quanto felicior hic qui
313 nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem
314 passurus gestis aequanda pericula rebus.
315 nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
316 nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae
317 sufficiat census, si quis me consulat, edam:
318 in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
319 quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
320 quantum Socratici ceperunt ante penates;
321 numquam aliud natura, aliud sapientia dicit.
322 acribus exemplis videor te cludere? misce
323 ergo aliquid nostris de moribus, effice summam
324 bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.
325 haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,
326 sume duos equites, fac tertia quadringenta.
327 si nondum implevi gremium, si panditur ultra,
328 nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
329 sufficient animo nec divitiae Narcissi,
330 indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius
331 paruit imperiis uxorem occidere iussus.
Iuvenalis HOME

bav1701.126 bav1703.86 bnf4883.167 bnf7900.238 bnf7906.120 bnf8070.109 bnf8071.11 bnf8072.55 bnf9345.310 bsb126188.150 bumh125.147 cbo101.50v csg871.145 hab156.100 hlh40.135 olb329.67 tbl15600.2r uldVLF64.111 vat342.9

Iuvenalis, Saturae, Satura XIII <<<     >>> Satura XV
monumenta.ch > Iuvenalis > 16 > 14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik