Iuvenalis, Saturae, Satura XIII
| 1 | Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi |
| 2 | displicet auctori. prima est haec ultio, quod se |
| 3 | iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis |
| 4 | gratia fallaci praetoris vicerit urna. |
| 5 | quid sentire putas homines, Calvine, recenti |
| 6 | de scelere et fidei violatae crimine? sed nec |
| 7 | tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris |
| 8 | iacturae te mergat onus, nec rara videmus |
| 9 | quae pateris: casus multis hic cognitus ac iam |
| 10 | tritus et e medio fortunae ductus acervo. |
| 11 | ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo |
| 12 | non debet dolor esse viri nec vulnere maior. |
| 13 | tu quamvis levium minimam exiguamque malorum |
| 14 | particulam vix ferre potes spumantibus ardens |
| 15 | visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus |
| 16 | depositum? stupet haec qui iam post terga reliquit |
| 17 | sexaginta annos Fonteio consule natus? |
| 18 | an nihil in melius tot rerum proficis usu? |
| 19 | magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis, |
| 20 | victrix fortunae sapientia, ducimus autem |
| 21 | hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae |
| 22 | nec iactare iugum vita didicere magistra. |
| 23 | quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, |
| 24 | perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum |
| 25 | quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos? |
| 26 | rari quippe boni, numera, vix sunt totidem quot |
| 27 | Thebarum portae vel divitis ostia Nili. |
| 28 | nona aetas agitur peioraque saecula ferri |
| 29 | temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa |
| 30 | nomen et a nullo posuit natura metallo. |
| 31 | nos hominum divomque fidem clamore ciemus |
| 32 | quanto Faesidium laudat vocalis agentem |
| 33 | sportula? dic, senior bulla dignissime, nescis |
| 34 | quas habeat veneres aliena pecunia? nescis |
| 35 | quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum |
| 36 | exigis a quoquam ne peieret et putet ullis |
| 37 | esse aliquod numen templis araeque rubenti? |
| 38 | quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam |
| 39 | sumeret agrestem posito diademate falcem |
| 40 | Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno |
| 41 | et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris; |
| 42 | nulla super nubes convivia caelicolarum |
| 43 | nec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxor |
| 44 | ad cyathos et iam siccato nectare tergens |
| 45 | bracchia Volcanus Liparaea nigra taberna; |
| 46 | prandebat sibi quisque deus nec turba deorum |
| 47 | talis ut est hodie, contentaque sidera paucis |
| 48 | numinibus miserum urguebant Atlanta minori |
| 49 | pondere; nondum imi sortitus triste profundi |
| 50 | imperium Sicula torvos cum coniuge Pluton, |
| 51 | nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri |
| 52 | poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae. |
| 53 | inprobitas illo fuit admirabilis aevo, |
| 54 | credebant quo grande nefas et morte piandum |
| 55 | si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si |
| 56 | barbato cuicumque puer, licet ipse videret |
| 57 | plura domi fraga et maiores glandis acervos; |
| 58 | tam venerabile erat praecedere quattuor annis |
| 59 | primaque par adeo sacrae lanugo senectae. |
| 60 | nunc si depositum non infitietur amicus, |
| 61 | si reddat veterem cum tota aerugine follem, |
| 62 | prodigiosa fides et Tuscis digna libellis |
| 63 | quaeque coronata lustrari debeat agna. |
| 64 | egregium sanctumque virum si cerno, bimembri |
| 65 | hoc monstrum puero et miranti sub aratro |
| 66 | piscibus inventis et fetae comparo mulae, |
| 67 | sollicitus, tamquam lapides effuderit imber |
| 68 | examenque apium longa consederit uva |
| 69 | culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis |
| 70 | gurgitibus miris et lactis vertice torrens. |
| 71 | intercepta decem quereris sestertia fraude |
| 72 | sacrilega. quid si bis centum perdidit alter |
| 73 | hoc arcana modo, maiorem tertius illa |
| 74 | summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae? |
| 75 | tam facile et pronum est superos contemnere testes, |
| 76 | si mortalis idem nemo sciat. aspice quanta |
| 77 | voce neget, quae sit ficti constantia vultus. |
| 78 | per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat |
| 79 | et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis, |
| 80 | per calamos venatricis pharetramque puellae |
| 81 | perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem, |
| 82 | addit et Herculeos arcus hastamque Minervae, |
| 83 | quidquid habent telorum armamentaria caeli. |
| 84 | si vero et pater est, 'comedam' inquit 'flebile nati |
| 85 | sinciput elixi Pharioque madentis aceto.' |
| 86 | sunt in fortunae qui casibus omnia ponant |
| 87 | et nullo credant mundum rectore moveri |
| 88 | natura volvente vices et lucis et anni, |
| 89 | atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt. |
| 90 | [est alius metuens ne crimen poena sequatur.] |
| 91 | hic putat esse deos et peierat, atque ita secum: |
| 92 | 'decernat quodcumque volet de corpore nostro |
| 93 | Isis et irato feriat mea lumina sistro, |
| 94 | dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos. |
| 95 | et pthisis et vomicae putres et dimidium crus |
| 96 | sunt tanti. pauper locupletem optare podagram |
| 97 | nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec |
| 98 | Archigene; quid enim velocis gloria plantae |
| 99 | praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae? |
| 100 | ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est; |
| 101 | si curant igitur cunctos punire nocentes, |
| 102 | quando ad me venient? sed et exorabile numen |
| 103 | fortasse experiar; solet his ignoscere. multi |
| 104 | committunt eadem diverso crimina fato: |
| 105 | ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.' |
| 106 | sic animum dirae trepidum formidine culpae |
| 107 | confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem |
| 108 | praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus. |
| 109 | nam cum magna malae superest audacia causae, |
| 110 | creditur a multis fiducia. mimum agit ille, |
| 111 | urbani qualem fugitivus scurra Catulli: |
| 112 | tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis, |
| 113 | vel potius quantum Gradivus Homericus, 'audis, |
| 114 | Iuppiter, haec nec labra moves, cum mittere vocem |
| 115 | debueris vel marmoreus vel aeneus? aut cur |
| 116 | in carbone tuo charta pia tura soluta |
| 117 | ponimus et sectum vituli iecur albaque porci |
| 118 | omenta? ut video, nullum discrimen habendum est |
| 119 | effigies inter vestras statuamque Vagelli.' |
| 120 | accipe quae contra valeat solacia ferre |
| 121 | et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit |
| 122 | a Cynicis tunica distantia, non Epicurum |
| 123 | suspicit exigui laetum plantaribus horti. |
| 124 | curentur dubii medicis maioribus aegri: |
| 125 | tu venam vel discipulo committe Philippi. |
| 126 | si nullum in terris tam detestabile factum |
| 127 | ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus |
| 128 | te veto nec plana faciem contundere palma, |
| 129 | quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, |
| 130 | et maiore domus gemitu, maiore tumultu |
| 131 | planguntur nummi quam funera; nemo dolorem |
| 132 | fingit in hoc casu, vestem diducere summam |
| 133 | contentus, vexare oculos umore coacto: |
| 134 | ploratur lacrimis amissa pecunia veris. |
| 135 | sed si cuncta vides simili fora plena querella, |
| 136 | si deciens lectis diversa parte tabellis |
| 137 | vana supervacui dicunt chirographa ligni, |
| 138 | arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps |
| 139 | sardonychum, loculis quae custoditur eburnis, |
| 140 | ten, o delicias, extra communia censes |
| 141 | ponendum, quia tu gallinae filius albae, |
| 142 | nos viles pulli nati infelicibus ovis? |
| 143 | rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, |
| 144 | si flectas oculos maiora ad crimina. confer |
| 145 | conductum latronem, incendia sulpure coepta |
| 146 | atque dolo, primos cum ianua colligit ignes; |
| 147 | confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi |
| 148 | pocula adorandae robiginis et populorum |
| 149 | dona vel antiquo positas a rege coronas; |
| 150 | haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui |
| 151 | radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam |
| 152 | Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat; |
| 153 | [an dubitet solitus totum conflare Tonantem?] |
| 154 | confer et artifices mercatoremque veneni |
| 155 | et deducendum corio bovis in mare, cum quo |
| 156 | clauditur adversis innoxia simia fatis. |
| 157 | haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis |
| 158 | usque a lucifero donec lux occidat audit? |
| 159 | humani generis mores tibi nosse volenti |
| 160 | sufficit una domus; paucos consume dies et |
| 161 | dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude. |
| 162 | quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quis |
| 163 | in Meroe crasso maiorem infante mamillam? |
| 164 | caerula quis stupuit Germani lumina, flavam |
| 165 | caesariem et madido torquentem cornua cirro? |
| 166 | [nempe quod haec illis natura est omnibus una.] |
| 167 | ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram |
| 168 | Pygmaeus parvis currit bellator in armis, |
| 169 | mox inpar hosti raptusque per aera curvis |
| 170 | unguibus a saeva fertur grue. si videas hoc |
| 171 | gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic, |
| 172 | quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet |
| 173 | nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno. |
| 174 | 'nullane peiuri capitis fraudisque nefandae |
| 175 | poena erit?' abreptum crede hunc graviore catena |
| 176 | protinus et nostro (quid plus velit ira?) necari |
| 177 | arbitrio: manet illa tamen iactura nec umquam |
| 178 | depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco |
| 179 | invidiosa dabit minimus solacia sanguis. |
| 180 | 'at vindicta bonum vita iucundius ipsa.' |
| 181 | nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis |
| 182 | interdum aut levibus videas flagrantia causis. |
| 183 | [quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.] |
| 184 | Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis |
| 185 | ingenium dulcique senex vicinus Hymetto, |
| 186 | qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae |
| 187 | accusatori nollet dare. [plurima felix |
| 188 | paulatim vitia atque errores exuit, omnes |
| 189 | prima docens rectum, sapientia.] quippe minuti |
| 190 | semper et infirmi est animi exiguique voluptas |
| 191 | ultio. continuo sic collige, quod vindicta |
| 192 | nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu |
| 193 | evasisse putes, quos diri conscia facti |
| 194 | mens habet attonitos et surdo verbere caedit |
| 195 | occultum quatiente animo tortore flagellum? |
| 196 | poena autem vehemens ac multo saevior illis |
| 197 | quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus, |
| 198 | nocte dieque suum gestare in pectore testem. |
| 199 | Spartano cuidam respondit Pythia vates |
| 200 | haut inpunitum quondam fore quod dubitaret |
| 201 | depositum retinere et fraudem iure tueri |
| 202 | iurando. quaerebat enim quae numinis esset |
| 203 | mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo. |
| 204 | reddidit ergo metu, non moribus, et tamen omnem |
| 205 | vocem adyti dignam templo veramque probavit |
| 206 | extinctus tota pariter cum prole domoque |
| 207 | et quamvis longa deductis gente propinquis. |
| 208 | has patitur poenas peccandi sola voluntas. |
| 209 | nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum |
| 210 | facti crimen habet. cedo si conata peregit. |
| 211 | perpetua anxietas nec mensae tempore cessat |
| 212 | faucibus ut morbo siccis interque molares |
| 213 | difficili crescente cibo, sed vina misellus |
| 214 | expuit, Albani veteris pretiosa senectus |
| 215 | displicet; ostendas melius, densissima ruga |
| 216 | cogitur in frontem velut acri ducta Falerno. |
| 217 | nocte brevem si forte indulsit cura soporem |
| 218 | et toto versata toro iam membra quiescunt, |
| 219 | continuo templum et violati numinis aras |
| 220 | et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet, |
| 221 | te videt in somnis; tua sacra et maior imago |
| 222 | humana turbat pavidum cogitque fateri. |
| 223 | hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, |
| 224 | cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli, |
| 225 | non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed |
| 226 | iratus cadat in terras et iudicet ignis. |
| 227 | illa nihil nocuit, cura graviore timetur |
| 228 | proxima tempestas velut hoc dilata sereno. |
| 229 | praeterea lateris vigili cum febre dolorem |
| 230 | si coepere pati, missum ad sua corpora morbum |
| 231 | infesto credunt a numine; saxa deorum |
| 232 | haec et tela putant. pecudem spondere sacello |
| 233 | balantem et Laribus cristam promittere galli |
| 234 | non audent; quid enim sperare nocentibus aegris |
| 235 | concessum? vel quae non dignior hostia vita? |
| 236 | [mobilis et varia est ferme natura malorum.] |
| 237 | cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas |
| 238 | atque nefas tandem incipiunt sentire peractis |
| 239 | criminibus. tamen ad mores natura recurrit |
| 240 | damnatos fixa et mutari nescia. nam quis |
| 241 | peccandi finem posuit sibi? quando recepit |
| 242 | eiectum semel attrita de fronte ruborem? |
| 243 | quisnam hominum est quem tu contentum videris uno |
| 244 | flagitio? dabit in laqueum vestigia noster |
| 245 | perfidus et nigri patietur carceris uncum |
| 246 | aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes |
| 247 | exulibus magnis. poena gaudebis amara |
| 248 | nominis invisi tandemque fatebere laetus |
| 249 | nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum. |