Iuvenalis, Saturae, Satura XI
| 1 | Atticus eximie si cenat, lautus habetur, |
| 2 | si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno |
| 3 | excipitur vulgi quam pauper Apicius? omnis |
| 4 | convictus, thermae, stationes, omne theatrum |
| 5 | de Rutilo. nam dum valida ac iuvenalia membra |
| 6 | sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur |
| 7 | non cogente quidem sed nec prohibente tribuno |
| 8 | scripturus leges et regia verba lanistae. |
| 9 | multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum |
| 10 | creditor introitum solet expectare macelli, |
| 11 | et quibus in solo vivendi causa palato est. |
| 12 | egregius cenat meliusque miserrimus horum |
| 13 | et cito casurus iam perlucente ruina. |
| 14 | interea gustus elementa per omnia quaerunt |
| 15 | numquam animo pretiis obstantibus; interius si |
| 16 | attendas, magis illa iuvant quae pluris ementur. |
| 17 | ergo haut difficile est perituram arcessere summam |
| 18 | lancibus oppositis vel matris imagine fracta, |
| 19 | et quadringentis nummis condire gulosum |
| 20 | fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi. |
| 21 | refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam |
| 22 | luxuria est, in Ventidio laudabile nomen |
| 23 | sumit et a censu famam trahit. illum ego iure |
| 24 | despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas |
| 25 | omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem |
| 26 | ignorat quantum ferrata distet ab arca |
| 27 | sacculus. e caelo descendit gnothi seauton |
| 28 | figendum et memori tractandum pectore, sive |
| 29 | coniugium quaeras vel sacri in parte senatus |
| 30 | esse velis; neque enim loricam poscit Achillis |
| 31 | Thersites, in qua se traducebat Ulixes; |
| 32 | ancipitem seu tu magno discrimine causam |
| 33 | protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, |
| 34 | orator vehemens an Curtius et Matho buccae. |
| 35 | noscenda est mensura sui spectandaque rebus |
| 36 | in summis minimisque, etiam cum piscis emetur, |
| 37 | ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum |
| 38 | in loculis. quis enim te deficiente crumina |
| 39 | et crescente gula manet exitus, aere paterno |
| 40 | ac rebus mersis in ventrem fenoris atque |
| 41 | argenti gravis et pecorum agrorumque capacem? |
| 42 | talibus a dominis post cuncta novissimus exit |
| 43 | anulus, et digito mendicat Pollio nudo. |
| 44 | non praematuri cineres nec funus acerbum |
| 45 | luxuriae sed morte magis metuenda senectus. |
| 46 | hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae |
| 47 | et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum |
| 48 | nescio quid superest et pallet fenoris auctor, |
| 49 | qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt. |
| 50 | cedere namque foro iam non est deterius quam |
| 51 | Esquilias a ferventi migrare Subura. |
| 52 | ille dolor solus patriam fugientibus, illa |
| 53 | maestitia est, caruisse anno circensibus uno. |
| 54 | sanguinis in facie non haeret gutta, morantur |
| 55 | pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem. |
| 56 | experiere hodie numquid pulcherrima dictu, |
| 57 | Persice, non praestem vita et moribus et re, |
| 58 | si laudem siliquas occultus ganeo, pultes |
| 59 | coram aliis dictem puero sed in aure placentas. |
| 60 | nam cum sis conviva mihi promissus, habebis |
| 61 | Evandrum, venies Tirynthius aut minor illo |
| 62 | hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, |
| 63 | alter aquis, alter flammis ad sidera missus. |
| 64 | fercula nunc audi nullis ornata macellis. |
| 65 | de Tiburtino veniet pinguissimus agro |
| 66 | haedulus et toto grege mollior, inscius herbae |
| 67 | necdum ausus virgas humilis mordere salicti, |
| 68 | qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani |
| 69 | asparagi, posito quos legit vilica fuso. |
| 70 | grandia praeterea tortoque calentia feno |
| 71 | ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae |
| 72 | parte anni quales fuerant in vitibus uvae, |
| 73 | Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem |
| 74 | aemula Picenis et odoris mala recentis |
| 75 | nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam |
| 76 | autumnum et crudi posuere pericula suci. |
| 77 | haec olim nostri iam luxuriosa senatus |
| 78 | cena fuit. Curius parvo quae legerat horto |
| 79 | ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc |
| 80 | squalidus in magna fastidit conpede fossor, |
| 81 | qui meminit calidae sapiat quid volva popinae. |
| 82 | sicci terga suis rara pendentia crate |
| 83 | moris erat quondam festis servare diebus |
| 84 | et natalicium cognatis ponere lardum |
| 85 | accedente nova, si quam dabat hostia, carne. |
| 86 | cognatorum aliquis titulo ter consulis atque |
| 87 | castrorum imperiis et dictatoris honore |
| 88 | functus ad has epulas solito maturius ibat |
| 89 | erectum domito referens a monte ligonem. |
| 90 | cum tremerent autem Fabios durumque Catonem |
| 91 | et Scauros et Fabricium, rigidique severos |
| 92 | censoris mores etiam collega timeret, |
| 93 | nemo inter curas et seria duxit habendum |
| 94 | qualis in Oceani fluctu testudo nataret, |
| 95 | clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum; |
| 96 | sed nudo latere et parvis frons aerea lectis |
| 97 | vile coronati caput ostendebat aselli, |
| 98 | ad quod lascivi ludebant ruris alumni. |
| 99 | tales ergo cibi qualis domus atque supellex. |
| 100 | tunc rudis et Graias mirari nescius artes |
| 101 | urbibus eversis praedarum in parte reperta |
| 102 | magnorum artificum frangebat pocula miles, |
| 103 | ut phaleris gauderet ecus caelataque cassis |
| 104 | Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae |
| 105 | imperii fato, geminos sub rupe Quirinos |
| 106 | ac nudam effigiem [in] clipeo venientis et hasta |
| 107 | pendentisque dei perituro ostenderet hosti. |
| 108 | ponebant igitur Tusco farrata catino: |
| 109 | argenti quod erat solis fulgebat in armis. |
| 110 | omnia tunc quibus invideas, si lividulus sis. |
| 111 | templorum quoque maiestas praesentior, et vox |
| 112 | nocte fere media mediamque audita per urbem |
| 113 | litore ab Oceani Gallis venientibus et dis |
| 114 | officium vatis peragentibus. his monuit nos, |
| 115 | hanc rebus Latiis curam praestare solebat |
| 116 | fictilis et nullo violatus Iuppiter auro. |
| 117 | illa domi natas nostraque ex arbore mensas |
| 118 | tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus, |
| 119 | annosam si forte nucem deiecerat eurus. |
| 120 | at nunc divitibus cenandi nulla voluptas, |
| 121 | nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur |
| 122 | unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbis |
| 123 | grande ebur et magno sublimis pardus hiatu |
| 124 | dentibus ex illis quos mittit porta Syenes |
| 125 | et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, |
| 126 | et quos deposuit Nabataeo belva saltu |
| 127 | iam nimios capitique graves. hinc surgit orexis, |
| 128 | hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis, |
| 129 | anulus in digito quod ferreus. ergo superbum |
| 130 | convivam caveo, qui me sibi comparat et res |
| 131 | despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis |
| 132 | est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac |
| 133 | materia, quin ipsa manubria cultellorum |
| 134 | ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt |
| 135 | rancidula aut ideo peior gallina secatur. |
| 136 | sed nec structor erit cui cedere debeat omnis |
| 137 | pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem |
| 138 | sumine cum magno lepus atque aper et pygargus |
| 139 | et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens |
| 140 | et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro |
| 141 | caeditur et tota sonat ulmea cena Subura. |
| 142 | nec frustum capreae subducere nec latus Afrae |
| 143 | novit avis noster, tirunculus ac rudis omni |
| 144 | tempore et exiguae furtis inbutus ofellae. |
| 145 | plebeios calices et paucis assibus emptos |
| 146 | porriget incultus puer atque a frigore tutus, |
| 147 | non Phryx aut Lycius [non a mangone petitus |
| 148 | quisquam erit et magno]: cum posces, posce Latine. |
| 149 | idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli |
| 150 | atque hodie tantum propter convivia pexi. |
| 151 | pastoris duri hic filius, ille bubulci. |
| 152 | suspirat longo non visam tempore matrem |
| 153 | et casulam et notos tristis desiderat haedos |
| 154 | ingenui vultus puer ingenuique pudoris, |
| 155 | qualis esse decet quos ardens purpura vestit, |
| 156 | nec pupillares defert in balnea raucus |
| 157 | testiculos, nec vellendas iam praebuit alas, |
| 158 | crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto. |
| 159 | hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis |
| 160 | a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit. |
| 161 | [namque una atque eadem est vini patria atque ministri.] |
| 162 | forsitan expectes ut Gaditana canoro |
| 163 | incipiant prurire choro plausuque probatae |
| 164 | ad terram tremulo descendant clune puellae, |
| 165 | [spectant hoc nuptae iuxta recubante marito |
| 166 | quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.] |
| 167 | inritamentum veneris languentis et acres |
| 168 | divitis urticae [maior tamen ista voluptas |
| 169 | alterius sexus]; magis ille extenditur, et mox |
| 170 | auribus atque oculis concepta urina movetur. |
| 171 | non capit has nugas humilis domus. audiat ille |
| 172 | testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans |
| 173 | fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur |
| 174 | vocibus obscenis omnique libidinis arte, |
| 175 | qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem; |
| 176 | namque ibi fortunae veniam damus. alea turpis, |
| 177 | turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi |
| 178 | omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur. |
| 179 | nostra dabunt alios hodie convivia ludos: |
| 180 | conditor Iliados cantabitur atque Maronis |
| 181 | altisoni dubiam facientia carmina palmam. |
| 182 | quid refert, tales versus qua voce legantur? |
| 183 | sed nunc dilatis averte negotia curis |
| 184 | et gratam requiem dona tibi, quando licebit |
| 185 | per totum cessare diem. non fenoris ulla |
| 186 | mentio nec, prima si luce egressa reverti |
| 187 | nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor |
| 188 | umida suspectis referens multicia rugis |
| 189 | vexatasque comas et vultum auremque calentem. |
| 190 | protinus ante meum quidquid dolet exue limen, |
| 191 | pone domum et servos et quidquid frangitur illis |
| 192 | aut perit, ingratos ante omnia pone sodalis. |
| 193 | interea Megalesiacae spectacula mappae |
| 194 | Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho |
| 195 | praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace |
| 196 | inmensae nimiaeque licet si dicere plebis, |
| 197 | totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem |
| 198 | percutit, eventum viridis quo colligo panni. |
| 199 | nam si deficeret, maestam attonitamque videres |
| 200 | hanc urbem veluti Cannarum in pulvere victis |
| 201 | consulibus. spectent iuvenes, quos clamor et audax |
| 202 | sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae: |
| 203 | nostra bibat vernum contracta cuticula solem |
| 204 | effugiatque togam. iam nunc in balnea salva |
| 205 | fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit |
| 206 | ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus |
| 207 | continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae |
| 208 | magna: voluptates commendat rarior usus. |