monumenta.ch > Iuvenalis > 13 > 10
Iuvenalis, Saturae, Satura IX <<<     >>> Satura XI

Iuvenalis, Saturae, Satura X

1 Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
2 Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
3 vera bona atque illis multum diversa, remota
4 erroris nebula. quid enim ratione timemus
5 aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te
6 conatus non paeniteat votique peracti?
7 evertere domos totas optantibus ipsis
8 di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur
9 militia; torrens dicendi copia multis
10 et sua mortifera est facundia; viribus ille
11 confisus periit admirandisque lacertis;
12 sed pluris nimia congesta pecunia cura
13 strangulat et cuncta exuperans patrimonia census
14 quanto delphinis ballaena Britannica maior.
15 temporibus diris igitur iussuque Neronis
16 Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
17 clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
18 tota cohors: rarus venit in cenacula miles.
19 pauca licet portes argenti vascula puri
20 nocte iter ingressus, gladium contumque timebis
21 et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra:
22 cantabit vacuus coram latrone viator.
23 prima fere vota et cunctis notissima templis
24 divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
25 nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur
26 fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes
27 gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
28 iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
29 ridebat, quotiens a limine moverat unum
30 protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
31 sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
32 mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
33 perpetuo risu pulmonem agitare solebat
34 Democritus, quamquam non essent urbibus illis
35 praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal.
36 quid si vidisset praetorem curribus altis
37 extantem et medii sublimem pulvere circi
38 in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
39 ex umeris aulaea togae magnaeque coronae
40 tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
41 quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
42 ne placeat, curru servus portatur eodem.
43 da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
44 illinc cornicines, hinc praecedentia longi
45 agminis officia et niveos ad frena Quirites,
46 defossa in loculos quos sportula fecit amicos.
47 tum quoque materiam risus invenit ad omnis
48 occursus hominum, cuius prudentia monstrat
49 summos posse viros et magna exempla daturos
50 vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
51 ridebat curas nec non et gaudia vulgi,
52 interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
53 mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
54 ergo supervacua aut [quae] perniciosa petuntur?
55 propter quae fas est genua incerare deorum?
56 quosdam praecipitat subiecta potentia magnae
57 invidiae, mergit longa atque insignis honorum
58 pagina. descendunt statuae restemque secuntur,
59 ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
60 caedit et inmeritis franguntur crura caballis.
61 iam strident ignes, iam follibus atque caminis
62 ardet adoratum populo caput et crepat ingens
63 Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
64 fiunt urceoli, pelves, sartago, matellae.
65 pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
66 cretatumque bovem: Seianus ducitur unco
67 spectandus, gaudent omnes. 'quae labra, quis illi
68 vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
69 hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam
70 delator quibus indicibus, quo teste probavit?'
71 'nil horum; verbosa et grandis epistula venit
72 a Capreis.' 'bene habet, nil plus interrogo.' sed quid
73 turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit
74 damnatos. idem populus, si Nortia Tusco
75 favisset, si oppressa foret secura senectus
76 principis, hac ipsa Seianum diceret hora
77 Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli
78 vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
79 imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
80 continet atque duas tantum res anxius optat,
81 panem et circenses. 'perituros audio multos.'
82 'nil dubium, magna est fornacula.' 'pallidulus mi
83 Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;
84 quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax
85 ut male defensus. curramus praecipites et,
86 dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.
87 sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
88 cervice obstricta dominum trahat.' hi sermones
89 tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi.
90 visne salutari sicut Seianus, habere
91 tantundem atque illi summas donare curules,
92 illum exercitibus praeponere, tutor haberi
93 principis angusta Caprearum in rupe sedentis
94 cum grege Chaldaeo? vis certe pila, cohortis,
95 egregios equites et castra domestica; quidni
96 haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam
97 posse volunt. sed quae praeclara et prospera tanti,
98 ut rebus laetis par sit mensura malorum?
99 huius qui trahitur praetextam sumere mavis
100 an Fidenarum Gabiorumque esse potestas
101 et de mensura ius dicere, vasa minora
102 frangere pannosus vacuis aedilis Ulubris?
103 ergo quid optandum foret ignorasse fateris
104 Seianum; nam qui nimios optabat honores
105 et nimias poscebat opes, numerosa parabat
106 excelsae turris tabulata, unde altior esset
107 casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.
108 quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum,
109 ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
110 summus nempe locus nulla non arte petitus
111 magnaque numinibus vota exaudita malignis.
112 ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci
113 descendunt reges et sicca morte tyranni.
114 eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
115 incipit optare et totis quinquatribus optat
116 quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam,
117 quem sequitur custos angustae vernula capsae.
118 eloquio sed uterque perit orator, utrumque
119 largus et exundans leto dedit ingenii fons.
120 ingenio manus est et cervix caesa, nec umquam
121 sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
122 'o fortunatam natam me consule Romam:'
123 Antoni gladios potuit contemnere si sic
124 omnia dixisset. ridenda poemata malo
125 quam te, conspicuae divina Philippica famae,
126 volueris a prima quae proxima. saevus et illum
127 exitus eripuit, quem mirabantur Athenae
128 torrentem et pleni moderantem frena theatri.
129 dis ille adversis genitus fatoque sinistro,
130 quem pater ardentis massae fuligine lippus
131 a carbone et forcipibus gladiosque paranti
132 incude et luteo Volcano ad rhetora misit.
133 bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis
134 lorica et fracta de casside buccula pendens
135 et curtum temone iugum victaeque triremis
136 aplustre et summo tristis captivos in arcu
137 humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se
138 Romanus Graiusque et barbarus induperator
139 erexit, causas discriminis atque laboris
140 inde habuit: tanto maior famae sitis est quam
141 virtutis. quis enim virtutem amplectitur ipsam,
142 praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
143 gloria paucorum et laudis titulique cupido
144 haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
145 discutienda valent sterilis mala robora fici,
146 quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
147 expende Hannibalem: quot libras in duce summo
148 invenies? hic est quem non capit Africa Mauro
149 percussa oceano Niloque admota tepenti
150 rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos.
151 additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
152 transilit. opposuit natura Alpemque nivemque:
153 diducit scopulos et montem rumpit aceto.
154 iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit.
155 'acti' inquit 'nihil est, nisi Poeno milite portas
156 frangimus et media vexillum pono Subura.'
157 o qualis facies et quali digna tabella,
158 cum Gaetula ducem portaret belva luscum!
159 exitus ergo quis est? o gloria! vincitur idem
160 nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
161 mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
162 donec Bithyno libeat vigilare tyranno.
163 finem animae, quae res humanas miscuit olim,
164 non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
165 Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
166 anulus. i, demens, et saevas curre per Alpes
167 ut pueris placeas et declamatio fias.
168 unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis,
169 aestuat infelix angusto limite mundi
170 ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
171 cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
172 sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
173 quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
174 velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
175 audet in historia, constratum classibus isdem
176 suppositumque rotis solidum mare; credimus altos
177 defecisse amnes epotaque flumina Medo
178 prandente et madidis cantat quae Sostratus alis.
179 ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
180 in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
181 barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
182 ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum
183 (mitius id sane, quod non et stigmate dignum
184 credidit. huic quisquam vellet servire deorum? --
185 sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
186 fluctibus ac tarda per densa cadavera prora.
187 has totiens optata exegit gloria poenas.
188 'da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos.'
189 hoc recto vultu, solum hoc et pallidus optas.
190 sed quam continuis et quantis longa senectus
191 plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum
192 dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
193 pendentisque genas et talis aspice rugas
194 quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
195 in vetula scalpit iam mater simia bucca.
196 plurima sunt iuvenum discrimina, pulchrior ille
197 hoc atque ille alio, multum hic robustior illo:
198 una senum facies, cum voce trementia membra
199 et iam leve caput madidique infantia nasi;
200 frangendus misero gingiva panis inermi.
201 usque adeo gravis uxori natisque sibique,
202 ut captatori moveat fastidia Cosso.
203 non eadem vini atque cibi torpente palato
204 gaudia; nam coitus iam longa oblivio, vel si
205 coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
206 et, quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
207 anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
208 canities? quid quod merito suspecta libido est
209 quae venerem adfectat sine viribus? aspice partis
210 nunc damnum alterius. nam quae cantante voluptas,
211 sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco
212 et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
213 quid refert, magni sedeat qua parte theatri
214 qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
215 concentus? clamore opus est ut sentiat auris
216 quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
217 praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
218 febre calet sola, circumsilit agmine facto
219 morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
220 promptius expediam quot amaverit Oppia moechos,
221 quot Themison aegros autumno occiderit uno,
222 quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
223 pupillos, quot longa viros exorbeat uno
224 Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
225 percurram citius quot villas possideat nunc
226 quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
227 ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
228 perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
229 pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
230 ipse ad conspectum cenae diducere rictum
231 suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
232 ore volat pleno mater ieiuna. sed omni
233 membrorum damno maior dementia, quae nec
234 nomina servorum nec vultum agnoscit amici
235 cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
236 quos genuit, quos eduxit. nam codice saevo
237 heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
238 ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris,
239 quod steterat multis in carcere fornicis annis.
240 ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
241 funera natorum, rogus aspiciendus amatae
242 coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
243 haec data poena diu viventibus, ut renovata
244 semper clade domus multis in luctibus inque
245 perpetuo maerore et nigra veste senescant.
246 rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
247 exemplum vitae fuit a cornice secundae.
248 felix nimirum, qui tot per saecula mortem
249 distulit atque suos iam dextra conputat annos,
250 quique novum totiens mustum bibit. oro parumper
251 attendas quantum de legibus ipse queratur
252 fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
253 Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni,
254 quisquis adest, socio cur haec in tempora duret,
255 quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
256 haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
257 atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
258 incolumi Troia Priamus venisset ad umbras
259 Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus
260 portante ac reliquis fratrum cervicibus inter
261 Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus
262 Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
263 si foret extinctus diverso tempore, quo non
264 coeperat audaces Paris aedificare carinas.
265 longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
266 eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
267 tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
268 et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,
269 qui domini cultris tenue et miserabile collum
270 praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.
271 exitus ille utcumque hominis, sed torva canino
272 latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.
273 festino ad nostros et regem transeo Ponti
274 et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis
275 respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
276 exilium et carcer Minturnarumque paludes
277 et mendicatus victa Carthagine panis
278 hinc causas habuere; quid illo cive tulisset
279 natura in terris, quid Roma beatius umquam,
280 si circumducto captivorum agmine et omni
281 bellorum pompa animam exhalasset opimam,
282 cum de Teutonico vellet descendere curru?
283 provida Pompeio dederat Campania febres
284 optandas, sed multae urbes et publica vota
285 vicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis
286 servatum victo caput abstulit. hoc cruciatu
287 Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
288 integer et iacuit Catilina cadavere toto.
289 formam optat modico pueris, maiore puellis
290 murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater
291 usque ad delicias votorum. 'cur tamen' inquit
292 'corripias? pulchra gaudet Latona Diana.'
293 sed vetat optari faciem Lucretia qualem
294 ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
295 accipere atque suum Rutilae dare. filius autem
296 corporis egregii miseros trepidosque parentes
297 semper habet: rara est adeo concordia formae
298 atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores
299 tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
300 praeterea castum ingenium vultumque modesto
301 sanguine ferventem tribuat natura benigna
302 larga manu (quid enim puero conferre potest plus
303 custode et cura natura potentior omni?),
304 non licet esse viro; nam prodiga corruptoris
305 improbitas ipsos audet temptare parentes:
306 tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum
307 deformem saeva castravit in arce tyrannus,
308 nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
309 strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
310 i nunc et iuvenis specie laetare tui, quem
311 maiora expectant discrimina. fiet adulter
312 publicus et poenas metuet quascumque mariti
313 +irati+ debet, nec erit felicior astro
314 Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem
315 interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori
316 concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis
317 verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.
318 sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
319 matronae. mox cum dederit Servilia nummos
320 fiet et illius quam non amat, exuet omnem
321 corporis ornatum; quid enim ulla negaverit udis
322 inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?
323 deterior totos habet illic femina mores.
324 'sed casto quid forma nocet?' quid profuit immo
325 Hippolyto grave propositum, quid Bellerophonti?
326 erubuit +nempe haec+ ceu fastidita repulso
327 nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se
328 concussere ambae. mulier saevissima tunc est
329 cum stimulos odio pudor admovet. elige quidnam
330 suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor
331 destinat. optimus hic et formonsissimus idem
332 gentis patriciae rapitur miser extinguendus
333 Messalinae oculis; dudum sedet illa parato
334 flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis
335 sternitur et ritu decies centena dabuntur
336 antiquo, veniet cum signatoribus auspex.
337 haec tu secreta et paucis commissa putabas?
338 non nisi legitime vult nubere. quid placeat dic.
339 ni parere velis, pereundum erit ante lucernas;
340 si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res
341 nota urbi et populo contingat principis aurem.
342 dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu
343 obsequere imperio, si tanti vita dierum
344 paucorum. quidquid levius meliusque putaris,
345 praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix.
346 nil ergo optabunt homines? si consilium vis,
347 permittes ipsis expendere numinibus quid
348 conveniat nobis rebusque sit utile nostris;
349 nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.
350 carior est illis homo quam sibi. nos animorum
351 inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti
352 coniugium petimus partumque uxoris, at illis
353 notum qui pueri qualisque futura sit uxor.
354 ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis
355 exta et candiduli divina tomacula porci,
356 orandum est ut sit mens sana in corpore sano.
357 fortem posce animum mortis terrore carentem,
358 qui spatium vitae extremum inter munera ponat
359 naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
360 nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
361 Herculis aerumnas credat saevosque labores
362 et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
363 monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe
364 tranquillae per virtutem patet unica vitae.
365 nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
366 nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.
Iuvenalis HOME

bav1701.91 bav1703.62 bnf4883.167 bnf7900.229 bnf7906.120 bnf8070.82 bnf8071.34 bnf8072.55 bnf9345.282 bsb126188.110 bumh125.114 cbo101.36v csg871.103 hab156.72 hlh40.95 olb329.38 tbl15600.2r uldVLF64.94 vat342.9

Iuvenalis, Saturae, Satura IX <<<     >>> Satura XI
monumenta.ch > Iuvenalis > 13 > 10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik