Iuvenalis, Saturae, Satura IX
| 1 | Scire velim quare totiens mihi, Naevole, tristis |
| 2 | occurras fronte obducta ceu Marsya victus. |
| 3 | quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat |
| 4 | Ravola dum Rhodopes uda terit inguina barba? |
| 5 | [nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.] |
| 6 | non erit hac facie miserabilior Crepereius |
| 7 | Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus |
| 8 | circumit et fatuos non invenit. unde repente |
| 9 | tot rugae? certe modico contentus agebas |
| 10 | vernam equitem, conviva ioco mordente facetus |
| 11 | et salibus vehemens intra pomeria natis. |
| 12 | omnia nunc contra, vultus gravis, horrida siccae |
| 13 | silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem |
| 14 | Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci, |
| 15 | sed fruticante pilo neglecta et squalida crura. |
| 16 | quid macies aegri veteris, quem tempore longo |
| 17 | torret quarta dies olimque domestica febris? |
| 18 | deprendas animi tormenta latentis in aegro |
| 19 | corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque |
| 20 | inde habitum facies. igitur flexisse videris |
| 21 | propositum et vitae contrarius ire priori. |
| 22 | nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem |
| 23 | Pacis et advectae secreta Palatia matris |
| 24 | et Cererem (nam quo non prostat femina templo?) |
| 25 | notior Aufidio moechus [celebrare] solebas, |
| 26 | quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos. |
| 27 | 'utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum |
| 28 | inde operae pretium. pingues aliquando lacernas, |
| 29 | munimenta togae, duri crassique coloris |
| 30 | et male percussas textoris pectine Galli |
| 31 | accipimus, tenue argentum venaeque secundae. |
| 32 | fata regunt homines, fatum est et partibus illis |
| 33 | quas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant, |
| 34 | nil faciet longi mensura incognita nervi, |
| 35 | quamvis te nudum spumanti Virro labello |
| 36 | viderit et blandae adsidue densaeque tabellae |
| 37 | sollicitent, autos gar ephelketai andra kinaidos |
| 38 | quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus? |
| 39 | "haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti." |
| 40 | computat et cevet. ponatur calculus, adsint |
| 41 | cum tabula pueri; numera sestertia quinque |
| 42 | omnibus in rebus, numerentur deinde labores. |
| 43 | an facile et pronum est agere intra viscera penem |
| 44 | legitimum atque illic hesternae occurrere cenae? |
| 45 | servus erit minus ille miser qui foderit agrum |
| 46 | quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum te |
| 47 | et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas. |
| 48 | vos humili adseculae, vos indulgebitis umquam |
| 49 | cultori, iam nec morbo donare parati? |
| 50 | en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas |
| 51 | grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver |
| 52 | incipit et strata positus longaque cathedra |
| 53 | munera femineis tractat secreta kalendis. |
| 54 | dic, passer, cui tot montis, tot praedia servas |
| 55 | Apula, tot milvos intra tua pascua lassas? |
| 56 | te Trifolinus ager fecundis vitibus implet |
| 57 | suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis -- |
| 58 | nam quis plura linit victuro dolia musto? -- |
| 59 | quantum erat exhausti lumbos donare clientis |
| 60 | iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans |
| 61 | cum matre et casulis et conlusore catello |
| 62 | cymbala pulsantis legatum fiet amici? |
| 63 | "improbus es cum poscis" ait. sed pensio clamat |
| 64 | "posce," sed appellat puer unicus ut Polyphemi |
| 65 | lata acies per quam sollers evasit Ulixes. |
| 66 | alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo |
| 67 | pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro, |
| 68 | quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri |
| 69 | et pedibus? "durate atque expectate cicadas"? |
| 70 | verum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto |
| 71 | metiris pretio quod, ni tibi deditus essem |
| 72 | devotusque cliens, uxor tua virgo maneret? |
| 73 | scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris |
| 74 | et quae pollicitus. fugientem saepe puellam |
| 75 | amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam |
| 76 | signabat; tota vix hoc ego nocte redemi |
| 77 | te plorante foris. testis mihi lectulus et tu, |
| 78 | ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox. |
| 79 | instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum |
| 80 | coniugium in multis domibus servavit adulter. |
| 81 | quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas? |
| 82 | nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum |
| 83 | quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me? |
| 84 | tollis enim et libris actorum spargere gaudes |
| 85 | argumenta viri. foribus suspende coronas: |
| 86 | iam pater es, dedimus quod famae opponere possis. |
| 87 | iura parentis habes, propter me scriberis heres, |
| 88 | legatum omne capis nec non et dulce caducum. |
| 89 | commoda praeterea iungentur multa caducis, |
| 90 | si numerum, si tres implevero.' iusta doloris, |
| 91 | Naevole, causa tui; contra tamen ille quid adfert? |
| 92 | 'neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum. |
| 93 | haec soli commissa tibi celare memento |
| 94 | et tacitus nostras intra te fige querellas; |
| 95 | nam res mortifera est inimicus pumice levis. |
| 96 | qui modo secretum commiserat, ardet et odit, |
| 97 | tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum, |
| 98 | fuste aperire caput, candelam adponere valvis |
| 99 | non dubitat. nec contemnas aut despicias quod |
| 100 | his opibus numquam cara est annona veneni. |
| 101 | ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.' |
| 102 | o Corydon, Corydon, secretum divitis ullum |
| 103 | esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur |
| 104 | et canis et postes et marmora. claude fenestras, |
| 105 | vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen, |
| 106 | e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat; |
| 107 | quod tamen ad cantum galli facit ille secundi |
| 108 | proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae |
| 109 | finxerunt pariter libarius, archimagiri, |
| 110 | carptores. quod enim dubitant componere crimen |
| 111 | in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur |
| 112 | baltea? nec derit qui te per compita quaerat |
| 113 | nolentem et miseram vinosus inebriet aurem. |
| 114 | illos ergo roges quidquid paulo ante petebas |
| 115 | a nobis, taceant illi. sed prodere malunt |
| 116 | arcanum quam subrepti potare Falerni |
| 117 | pro populo faciens quantum Saufeia bibebat. |
| 118 | vivendum recte, cum propter plurima, +tum est his+ |
| 119 | [idcirco ut possis linguam contemnere servi]. |
| 120 | praecipue causis, ut linguas mancipiorum |
| 121 | contemnas; nam lingua mali pars pessima servi. |
| 122 | deterior tamen hic qui liber non erit illis |
| 123 | quorum animas et farre suo custodit et aere. |
| 124 | 'utile consilium modo, sed commune, dedisti. |
| 125 | nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes |
| 126 | deceptas? festinat enim decurrere velox |
| 127 | flosculus angustae miseraeque brevissima vitae |
| 128 | portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas |
| 129 | poscimus, obrepit non intellecta senectus.' |
| 130 | ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus |
| 131 | stantibus et salvis his collibus; undique ad illos |
| 132 | convenient et carpentis et navibus omnes |
| 133 | qui digito scalpunt uno caput. altera maior |
| 134 | spes superest, tu tantum erucis inprime dentem. |
| 135 | 'haec exempla para felicibus; at mea Clotho |
| 136 | et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter. |
| 137 | o parvi nostrique Lares, quos ture minuto |
| 138 | aut farre et tenui soleo exorare corona, |
| 139 | quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus |
| 140 | a tegete et baculo? viginti milia fenus |
| 141 | pigneribus positis, argenti vascula puri, |
| 142 | sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes |
| 143 | de grege Moesorum, qui me cervice locata |
| 144 | securum iubeant clamoso insistere circo; |
| 145 | sit mihi praeterea curvus caelator, et alter |
| 146 | qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec. |
| 147 | quando ego pauper ero? votum miserabile, nec spes |
| 148 | his saltem; nam cum pro me Fortuna vocatur, |
| 149 | adfixit ceras illa de nave petitas |
| 150 | quae Siculos cantus effugit remige surdo.' |