monumenta.ch > Iuvenalis > 16 > 14 > 5 > 3 > 7
Iuvenalis, Saturae, Satura VI <<<     >>> Satura VIII

Iuvenalis, Saturae, Satura VII

1 Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;
2 solus enim tristes hac tempestate Camenas
3 respexit, cum iam celebres notique poetae
4 balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
5 temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent
6 praecones fieri, cum desertis Aganippes
7 vallibus esuriens migraret in atria Clio.
8 nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
9 ostendatur, ames nomen victumque Machaerae
10 et vendas potius commissa quod auctio vendit
11 stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas,
12 Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.
13 hoc satius quam si dicas sub iudice 'vidi'
14 quod non vidisti; faciant equites Asiani,
15 [quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni]
16 altera quos nudo traducit gallica talo.
17 nemo tamen studiis indignum ferre laborem
18 cogetur posthac, nectit quicumque canoris
19 eloquium vocale modis laurumque momordit.
20 hoc agite, o iuvenes. circumspicit et stimulat vos
21 materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.
22 si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum
23 praesidia atque ideo croceae membrana tabellae
24 impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae
25 componis dona Veneris, Telesine, marito,
26 aut clude et positos tinea pertunde libellos.
27 frange miser calamum vigilataque proelia dele,
28 qui facis in parva sublimia carmina cella,
29 ut dignus venias hederis et imagine macra.
30 spes nulla ulterior; didicit iam dives avarus
31 tantum admirari, tantum laudare disertos,
32 ut pueri Iunonis avem. sed defluit aetas
33 et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
34 taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
35 Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.
36 accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste,
37 quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,
38 ipse facit versus atque uni cedit Homero
39 propter mille annos, et si dulcedine famae
40 succensus recites, maculosas commodat aedes.
41 haec longe ferrata domus servire iubetur
42 in qua sollicitas imitatur ianua portas.
43 scit dare libertos extrema in parte sedentis
44 ordinis et magnas comitum disponere voces;
45 nemo dabit regum quanti subsellia constant
46 et quae conducto pendent anabathra tigillo
47 quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
48 nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
49 ducimus et litus sterili versamus aratro.
50 nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
51 [consuetudo mali, tenet insanabile multos]
52 scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
53 sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
54 qui nihil eitum soleat deducere, nec qui
55 communi feriat carmen triviale moneta,
56 hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
57 anxietate carens animus facit, omnis acerbi
58 inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
59 fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
60 Pierio thyrsumque potest contingere maesta
61 paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
62 corpus eget: satur est cum dicit Horatius 'euhoe.'
63 quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
64 vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
65 pectora vestra duas non admittentia curas?
66 magnae mentis opus nec de lodice paranda
67 attonitae currus et equos faciesque deorum
68 aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
69 nam si Vergilio puer et tolerabile desset
70 hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
71 surda nihil gemeret grave bucina. poscimus ut sit
72 non minor antiquo Rubrenus Lappa coturno,
73 cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus?
74 non habet infelix Numitor quod mittat amico,
75 Quintillae quod donet habet, nec defuit illi
76 unde emeret multa pascendum carne leonem
77 iam domitum; constat leviori belva sumptu
78 nimirum et capiunt plus intestina poetae.
79 contentus fama iaceat Lucanus in hortis
80 marmoreis, at Serrano tenuique Saleiio
81 gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
82 curritur ad vocem iucundam et carmen amicae
83 Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem
84 promisitque diem: tanta dulcedine captos
85 adficit ille animos tantaque libidine vulgi
86 auditur. sed cum fregit subsellia versu
87 esurit, intactam Paridi nisi vendit Agaven.
88 ille et militiae multis largitus honorem
89 semenstri vatum digitos circumligat auro.
90 quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos
91 et Baream, tu nobilium magna atria curas?
92 praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
93 haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt.
94 quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
95 aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
96 tum par ingenio pretium, tunc utile multis
97 pallere et vinum toto nescire Decembri.
98 vester porro labor fecundior, historiarum
99 scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.
100 nullo quippe modo millensima pagina surgit
101 omnibus et crescit multa damnosa papyro;
102 sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
103 quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
104 quis dabit historico quantum daret acta legenti?
105 'sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra.'
106 dic igitur quid causidicis civilia praestent
107 officia et magno comites in fasce libelli.
108 ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
109 praecipue, vel si tetigit latus acrior illo
110 qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
111 tunc inmensa cavi spirant mendacia folles
112 conspuiturque sinus; veram deprendere messem
113 si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
114 parte alia solum russati pone Lacertae.
115 consedere duces, surgis tu pallidus Aiax
116 dicturus dubia pro libertate bubulco
117 iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
118 figantur virides, scalarum gloria, palmae.
119 quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
120 pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi
121 aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
122 si quater egisti, si contigit aureus unus,
123 inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
124 'Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
125 egimus.' huius enim stat currus aeneus, alti
126 quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
127 bellatore sedens curvatum hastile minatur
128 eminus et statua meditatur proelia lusca.
129 sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
130 Tongilii, magno cum rhinocerote lavari
131 qui solet et vexat lutulenta balnea turba
132 perque forum iuvenes longo premit assere Maedos
133 empturus pueros, argentum, murrina, villas;
134 spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
135 [et tamen est illis hoc utile. purpura vendit]
136 causidicum vendunt amethystina; convenit illi
137 et strepitu et facie maioris vivere census,
138 sed finem inpensae non servat prodiga Roma.
139 fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
140 nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.
141 respicit haec primum qui litigat, an tibi servi
142 octo, decem comites, an post te sella, togati
143 ante pedes. ideo conducta Paulus agebat
144 sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
145 quam Basilus. rara in tenui facundia panno.
146 quando licet Basilo flentem producere matrem?
147 quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
148 Gallia vel potius nutricula causidicorum
149 Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
150 declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
151 cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
152 nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
153 perferet atque eadem cantabit versibus isdem.
154 occidit miseros crambe repetita magistros.
155 quis color et quod sit causae genus atque ubi summa
156 quaestio, quae veniant diversa parte sagittae,
157 nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo.
158 'mercedem appellas? quid enim scio?' 'culpa docentis
159 scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae
160 nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
161 quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,
162 quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
163 a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
164 circumagat madidas a tempestate cohortes.
165 quantum vis stipulare et protinus accipe: quid do
166 ut totiens illum pater audiat?' haec alii sex
167 vel plures uno conclamant ore sophistae
168 et veras agitant lites raptore relicto;
169 fusa venena silent, malus ingratusque maritus
170 et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
171 ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
172 consilia, et vitae diversum iter ingredietur
173 ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
174 summula ne pereat qua vilis tessera venit
175 frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta
176 Chrysogonus quanti doceat vel Pollio quanti
177 lautorum pueros, artem scindes Theodori.
178 balnea sescentis et pluris porticus in qua
179 gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum
180 expectet spargatque luto iumenta recenti?
181 hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
182 parte alia longis Numidarum fulta columnis
183 surgat et algentem rapiat cenatio solem.
184 quanticumque domus, veniet qui fercula docte
185 conponit, veniet qui pulmentaria condit.
186 hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
187 ut multum, duo sufficient: res nulla minoris
188 constabit patri quam filius. 'unde igitur tot
189 Quintilianus habet saltus?' exempla novorum
190 fatorum transi. felix et pulcher et acer,
191 felix et sapiens et nobilis et generosus
192 adpositam nigrae lunam subtexit alutae,
193 felix orator quoque maximus et iaculator
194 et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
195 sidera te excipiant modo primos incipientem
196 edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
197 si Fortuna volet, fies de rhetore consul;
198 si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.
199 Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
200 sidus et occulti miranda potentia fati?
201 servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
202 felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
203 paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,
204 sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi
205 Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
206 nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
207 di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
208 spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
209 qui praeceptorem sancti voluere parentis
210 esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles
211 cantabat patriis in montibus et cui non tunc
212 eliceret risum citharoedi cauda magistri;
213 sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
214 Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
215 quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
216 quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
217 quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera),
218 discipuli custos praemordet acoenonoetus
219 et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
220 et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
221 institor hibernae tegetis niveique cadurci,
222 dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
223 sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
224 qui docet obliquo lanam deducere ferro,
225 dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas
226 quot stabant pueri, cum totus decolor esset
227 Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
228 rara tamen merces quae cognitione tribuni
229 non egeat. sed vos saevas inponite leges,
230 ut praeceptori verborum regula constet,
231 ut legat historias, auctores noverit omnes
232 tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus,
233 dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
234 nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae
235 Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis,
236 quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas.
237 exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
238 ut si quis cera vultum facit; exigite ut sit
239 et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
240 ne faciant vicibus. non est leve tot puerorum
241 observare manus oculosque in fine trementis.
242 'haec' inquit 'cura; sed cum se verterit annus,
243 accipe, victori populus quod postulat, aurum.'
Iuvenalis HOME

bav1701.68 bav1703.46 bnf4883.167 bnf7900.223 bnf7906.111 bnf8070.63 bnf8071.46 bnf8072.54 bnf9345.262 bsb126188.82 bumh125.90 cbo101.26r csg871.74 hab156.52 hlh40.68 olb329.97 tbl15600.2r uldVLF64.71 vat342.9

Iuvenalis, Saturae, Satura VI <<<     >>> Satura VIII
monumenta.ch > Iuvenalis > 16 > 14 > 5 > 3 > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik