Iuvenalis, Saturae, Satura V
| 1 | Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, |
| 2 | ut bona summa putes aliena vivere quadra, |
| 3 | si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas |
| 4 | Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset, |
| 5 | quamvis iurato metuam tibi credere testi. |
| 6 | ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum |
| 7 | defecisse puta, quod inani sufficit alvo: |
| 8 | nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars |
| 9 | dimidia brevior? tantine iniuria cenae, |
| 10 | tam ieiuna fames, cum possit honestius illic |
| 11 | et tremere et sordes farris mordere canini? |
| 12 | primo fige loco, quod tu discumbere iussus |
| 13 | mercedem solidam veterum capis officiorum. |
| 14 | fructus amicitiae magnae cibus: inputat hunc rex, |
| 15 | et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos post |
| 16 | si libuit menses neglectum adhibere clientem, |
| 17 | tertia ne vacuo cessaret culcita lecto, |
| 18 | 'una simus' ait. votorum summa. quid ultra |
| 19 | quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum |
| 20 | debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne |
| 21 | tota salutatrix iam turba peregerit orbem, |
| 22 | sideribus dubiis aut illo tempore quo se |
| 23 | frigida circumagunt pigri serraca Bootae. |
| 24 | qualis cena tamen! vinum quod sucida nolit |
| 25 | lana pati: de conviva Corybanta videbis. |
| 26 | iurgia proludunt, sed mox et pocula torques |
| 27 | saucius et rubra deterges vulnera mappa, |
| 28 | inter vos quotiens libertorumque cohortem |
| 29 | pugna Saguntina fervet commissa lagona. |
| 30 | ipse capillato diffusum consule potat |
| 31 | calcatamque tenet bellis socialibus uvam. |
| 32 | cardiaco numquam cyathum missurus amico |
| 33 | cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de |
| 34 | Setinis, cuius patriam titulumque senectus |
| 35 | delevit multa veteris fuligine testae, |
| 36 | quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant |
| 37 | Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces |
| 38 | Heliadum crustas et inaequales berullo |
| 39 | Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum, |
| 40 | vel, si quando datur, custos adfixus ibidem, |
| 41 | qui numeret gemmas, ungues observet acutos. |
| 42 | da veniam: praeclara illi laudatur iaspis. |
| 43 | nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert |
| 44 | a digitis, quas in vaginae fronte solebat |
| 45 | ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae. |
| 46 | tu Beneventani sutoris nomen habentem |
| 47 | siccabis calicem nasorum quattuor ac iam |
| 48 | quassatum et rupto poscentem sulpura vitro. |
| 49 | si stomachus domini fervet vinoque ciboque, |
| 50 | frigidior Geticis petitur decocta pruinis. |
| 51 | non eadem vobis poni modo vina querebar? |
| 52 | vos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor |
| 53 | Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri |
| 54 | et cui per mediam nolis occurrere noctem, |
| 55 | clivosae veheris dum per monumenta Latinae. |
| 56 | flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus |
| 57 | quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci |
| 58 | et, ne te teneam, Romanorum omnia regum |
| 59 | frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem |
| 60 | respice, cum sities. nescit tot milibus emptus |
| 61 | pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas |
| 62 | digna supercilio. quando ad te pervenit ille? |
| 63 | quando rogatus adest calidae gelidaeque minister? |
| 64 | quippe indignatur veteri parere clienti |
| 65 | quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. |
| 66 | [maxima quaeque domus servis est plena superbis.] |
| 67 | ecce alius quanto porrexit murmure panem |
| 68 | vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, |
| 69 | quae genuinum agitent, non admittentia morsum. |
| 70 | sed tener et niveus mollique siligine fictus |
| 71 | servatur domino. dextram cohibere memento; |
| 72 | salva sit artoptae reverentia. finge tamen te |
| 73 | inprobulum, superest illic qui ponere cogat: |
| 74 | 'vis tu consuetis, audax conviva, canistris |
| 75 | impleri panisque tui novisse colorem?' |
| 76 | 'scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta |
| 77 | coniuge per montem adversum gelidasque cucurri |
| 78 | Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus |
| 79 | Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.' |
| 80 | aspice quam longo distinguat pectore lancem |
| 81 | quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta |
| 82 | asparagis qua despiciat convivia cauda, |
| 83 | dum venit excelsi manibus sublata ministri. |
| 84 | sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo |
| 85 | ponitur exigua feralis cena patella. |
| 86 | ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui |
| 87 | pallidus adfertur misero tibi caulis olebit |
| 88 | lanternam; illud enim vestris datur alveolis quod |
| 89 | canna Micipsarum prora subvexit acuta, |
| 90 | propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur, |
| 91 | quod tutos etiam facit a serpentibus atris. |
| 92 | mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem |
| 93 | Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est |
| 94 | et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit, |
| 95 | retibus adsiduis penitus scrutante macello |
| 96 | proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem. |
| 97 | instruit ergo focum provincia, sumitur illinc |
| 98 | quod captator emat Laenas, Aurelia vendat. |
| 99 | Virroni muraena datur, quae maxima venit |
| 100 | gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster, |
| 101 | dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas, |
| 102 | contemnunt mediam temeraria lina Charybdim: |
| 103 | vos anguilla manet longae cognata colubrae |
| 104 | aut glacie aspersus maculis Tiberinus et ipse |
| 105 | vernula riparum, pinguis torrente cloaca |
| 106 | et solitus mediae cryptam penetrare Suburae. |
| 107 | ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem. |
| 108 | nemo petit, modicis quae mittebantur amicis |
| 109 | a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat |
| 110 | largiri; namque et titulis et fascibus olim |
| 111 | maior habebatur donandi gloria. solum |
| 112 | poscimus ut cenes civiliter. hoc face et esto, |
| 113 | esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis. |
| 114 | anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par |
| 115 | altilis, et flavi dignus ferro Meleagri |
| 116 | spumat aper. post hunc tradentur tubera, si ver |
| 117 | tunc erit et facient optata tonitrua cenas |
| 118 | maiores. 'tibi habe frumentum' Alledius inquit, |
| 119 | 'o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas.' |
| 120 | structorem interea, ne qua indignatio desit, |
| 121 | saltantem spectes et chironomunta volanti |
| 122 | cultello, donec peragat dictata magistri |
| 123 | omnia; nec minimo sane discrimine refert |
| 124 | quo gestu lepores et quo gallina secetur. |
| 125 | duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus |
| 126 | et ponere foris, si quid temptaveris umquam |
| 127 | hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat |
| 128 | Virro tibi sumitve tuis contacta labellis |
| 129 | pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis |
| 130 | perditus, ut dicat regi 'bibe'? plurima sunt quae |
| 131 | non audent homines pertusa dicere laena. |
| 132 | quadringenta tibi si quis deus aut similis dis |
| 133 | et melior fatis donaret homuncio, quantus |
| 134 | ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus! |
| 135 | 'da Trebio, pone ad Trebium. vis, frater, ab ipsis |
| 136 | ilibus?' o nummi, vobis hunc praestat honorem, |
| 137 | vos estis frater. dominus tamen et domini rex |
| 138 | si vis tunc fieri, nullus tibi parvulus aula |
| 139 | luserit Aeneas nec filia dulcior illo. |
| 140 | [iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.] |
| 141 | sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres |
| 142 | in gremium patris fundat semel, ipse loquaci |
| 143 | gaudebit nido, viridem thoraca iubebit |
| 144 | adferri minimasque nuces assemque rogatum, |
| 145 | ad mensam quotiens parasitus venerit infans. |
| 146 | vilibus ancipites fungi ponentur amicis, |
| 147 | boletus domino, sed quales Claudius edit |
| 148 | ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit. |
| 149 | Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit |
| 150 | poma dari, quorum solo pascaris odore, |
| 151 | qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, |
| 152 | credere quae possis subrepta sororibus Afris: |
| 153 | tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit |
| 154 | qui tegitur parma et galea metuensque flagelli |
| 155 | discit ab hirsuta iaculum torquere capella. |
| 156 | forsitan inpensae Virronem parcere credas. |
| 157 | hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus |
| 158 | quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt, |
| 159 | si nescis, ut per lacrimas effundere bilem |
| 160 | cogaris pressoque diu stridere molari. |
| 161 | tu tibi liber homo et regis conviva videris: |
| 162 | captum te nidore suae putat ille culinae, |
| 163 | nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum |
| 164 | bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum |
| 165 | vel nodus tantum et signum de paupere loro? |
| 166 | spes bene cenandi vos decipit. 'ecce dabit iam |
| 167 | semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, |
| 168 | ad nos iam veniet minor altilis.' inde parato |
| 169 | intactoque omnes et stricto pane tacetis. |
| 170 | ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre |
| 171 | si potes, et debes. pulsandum vertice raso |
| 172 | praebebis quandoque caput nec dura timebis |
| 173 | flagra pati, his epulis et tali dignus amico. |