Iuvenalis, Saturae, Satura IV
| 1 | Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus |
| 2 | ad partes, monstrum nulla virtute redemptum |
| 3 | a vitiis, aegrae solaque libidine fortes |
| 4 | deliciae, viduas tantum aspernatus adulter. |
| 5 | quid refert igitur, quantis iumenta fatiget |
| 6 | porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra, |
| 7 | iugera quot vicina foro, quas emerit aedes |
| 8 | [nemo malus felix, minime corruptor et idem] |
| 9 | incestus, cum quo nuper vittata iacebat |
| 10 | sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos? |
| 11 | sed nunc de factis levioribus. et tamen alter |
| 12 | si fecisset idem caderet sub iudice morum; |
| 13 | nam, quod turpe bonis Titio Seiioque, decebat |
| 14 | Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni |
| 15 | crimine persona est? mullum sex milibus emit, |
| 16 | aequantem sane paribus sestertia libris, |
| 17 | ut perhibent qui de magnis maiora locuntur. |
| 18 | consilium laudo artificis, si munere tanto |
| 19 | praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi; |
| 20 | est ratio ulterior, magnae si misit amicae, |
| 21 | quae vehitur cluso latis specularibus antro. |
| 22 | nil tale expectes: emit sibi. multa videmus |
| 23 | quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu |
| 24 | succinctus patria quondam, Crispine, papyro? |
| 25 | hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris |
| 26 | piscator quam piscis emi; provincia tanti |
| 27 | vendit agros, sed maiores Apulia vendit. |
| 28 | qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus |
| 29 | induperatorem, cum tot sestertia, partem |
| 30 | exiguam et modicae sumptam de margine cenae, |
| 31 | purpureus magni ructarit scurra Palati, |
| 32 | iam princeps equitum, magna qui voce solebat |
| 33 | vendere municipes fracta de merce siluros? |
| 34 | incipe, Calliope. licet et considere: non est |
| 35 | cantandum, res vera agitur. narrate, puellae |
| 36 | Pierides, prosit mihi vos dixisse puellas. |
| 37 | cum iam semianimum laceraret Flavius orbem |
| 38 | ultimus et calvo serviret Roma Neroni, |
| 39 | incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi |
| 40 | ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, |
| 41 | implevitque sinus; neque enim minor haeserat illis |
| 42 | quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem |
| 43 | solibus effundit torrentis ad ostia Ponti |
| 44 | desidia tardos et longo frigore pingues. |
| 45 | destinat hoc monstrum cumbae linique magister |
| 46 | pontifici summo. quis enim proponere talem |
| 47 | aut emere auderet, cum plena et litora multo |
| 48 | delatore forent? dispersi protinus algae |
| 49 | inquisitores agerent cum remige nudo, |
| 50 | non dubitaturi fugitivum dicere piscem |
| 51 | depastumque diu vivaria Caesaris, inde |
| 52 | elapsum veterem ad dominum debere reverti. |
| 53 | si quid Palfurio, si credimus Armillato, |
| 54 | quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto |
| 55 | res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo, |
| 56 | ne pereat. iam letifero cedente pruinis |
| 57 | autumno, iam quartanam sperantibus aegris, |
| 58 | stridebat deformis hiems praedamque recentem |
| 59 | servabat; tamen hic properat, velut urgueat auster. |
| 60 | utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat |
| 61 | ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, |
| 62 | obstitit intranti miratrix turba parumper. |
| 63 | ut cessit, facili patuerunt cardine valvae; |
| 64 | exclusi spectant admissa obsonia patres. |
| 65 | itur ad Atriden. tum Picens 'accipe' dixit |
| 66 | 'privatis maiora focis. genialis agatur |
| 67 | iste dies. propera stomachum laxare sagina |
| 68 | et tua servatum consume in saecula rhombum. |
| 69 | ipse capi voluit.' quid apertius? et tamen illi |
| 70 | surgebant cristae. nihil est quod credere de se |
| 71 | non possit cum laudatur dis aequa potestas. |
| 72 | sed derat pisci patinae mensura. vocantur |
| 73 | ergo in consilium proceres, quos oderat ille, |
| 74 | in quorum facie miserae magnaeque sedebat |
| 75 | pallor amicitiae. primus clamante Liburno |
| 76 | 'currite, iam sedit' rapta properabat abolla |
| 77 | Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi. |
| 78 | anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque |
| 79 | interpres legum sanctissimus omnia, quamquam |
| 80 | temporibus diris, tractanda putabat inermi |
| 81 | iustitia. venit et Crispi iucunda senectus, |
| 82 | cuius erant mores qualis facundia, mite |
| 83 | ingenium. maria ac terras populosque regenti |
| 84 | quis comes utilior, si clade et peste sub illa |
| 85 | saevitiam damnare et honestum adferre liceret |
| 86 | consilium? sed quid violentius aure tyranni, |
| 87 | cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso |
| 88 | vere locuturi fatum pendebat amici? |
| 89 | ille igitur numquam derexit bracchia contra |
| 90 | torrentem, nec civis erat qui libera posset |
| 91 | verba animi proferre et vitam inpendere vero. |
| 92 | sic multas hiemes atque octogensima vidit |
| 93 | solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. |
| 94 | proximus eiusdem properabat Acilius aevi |
| 95 | cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret |
| 96 | et domini gladiis tam festinata; sed olim |
| 97 | prodigio par est in nobilitate senectus, |
| 98 | unde fit ut malim fraterculus esse gigantis. |
| 99 | profuit ergo nihil misero quod comminus ursos |
| 100 | figebat Numidas Albana nudus harena |
| 101 | venator. quis enim iam non intellegat artes |
| 102 | patricias? quis priscum illud miratur acumen, |
| 103 | Brute, tuum? facile est barbato inponere regi. |
| 104 | nec melior vultu quamvis ignobilis ibat |
| 105 | Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae, |
| 106 | et tamen inprobior saturam scribente cinaedo. |
| 107 | Montani quoque venter adest abdomine tardus, |
| 108 | et matutino sudans Crispinus amomo |
| 109 | quantum vix redolent duo funera, saevior illo |
| 110 | Pompeius tenui iugulos aperire susurro, |
| 111 | et qui vulturibus servabat viscera Dacis |
| 112 | Fuscus marmorea meditatus proelia villa, |
| 113 | et cum mortifero prudens Veiiento Catullo, |
| 114 | qui numquam visae flagrabat amore puellae, |
| 115 | grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, |
| 116 | caecus adulator dirusque a ponte satelles, |
| 117 | dignus Aricinos qui mendicaret ad axes |
| 118 | blandaque devexae iactaret basia raedae. |
| 119 | nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit |
| 120 | in laevum conversus, at illi dextra iacebat |
| 121 | belva. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus |
| 122 | et pegma et pueros inde ad velaria raptos. |
| 123 | non cedit Veiiento, sed ut fanaticus oestro |
| 124 | percussus, Bellona, tuo divinat et 'ingens |
| 125 | omen habes' inquit 'magni clarique triumphi. |
| 126 | regem aliquem capies, aut de temone Britanno |
| 127 | excidet Arviragus. peregrina est belva: cernis |
| 128 | erectas in terga sudes?' hoc defuit unum |
| 129 | Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos. |
| 130 | 'quidnam igitur censes? conciditur?' 'absit ab illo |
| 131 | dedecus hoc' Montanus ait, 'testa alta paretur |
| 132 | quae tenui muro spatiosum colligat orbem. |
| 133 | debetur magnus patinae subitusque Prometheus. |
| 134 | argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc |
| 135 | tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.' |
| 136 | vicit digna viro sententia. noverat ille |
| 137 | luxuriam inperii veterem noctesque Neronis |
| 138 | iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno |
| 139 | arderet. nulli maior fuit usus edendi |
| 140 | tempestate mea: Circeis nata forent an |
| 141 | Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo |
| 142 | ostrea callebat primo deprendere morsu, |
| 143 | et semel aspecti litus dicebat echini. |
| 144 | surgitur et misso proceres exire iubentur |
| 145 | consilio, quos Albanam dux magnus in arcem |
| 146 | traxerat attonitos et festinare coactos, |
| 147 | tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris |
| 148 | dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis |
| 149 | anxia praecipiti venisset epistula pinna. |
| 150 | atque utinam his potius nugis tota illa dedisset |
| 151 | tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi |
| 152 | inlustresque animas inpune et vindice nullo. |
| 153 | sed periit postquam cerdonibus esse timendus |
| 154 | coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti. |