Iuvenalis, Saturae, Satura III
| 1 | Quamvis digressu veteris confusus amici |
| 2 | laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis |
| 3 | destinet atque unum civem donare Sibyllae. |
| 4 | ianua Baiarum est et gratum litus amoeni |
| 5 | secessus. ego vel Prochytam praepono Suburae; |
| 6 | nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non |
| 7 | deterius credas horrere incendia, lapsus |
| 8 | tectorum adsiduos ac mille pericula saevae |
| 9 | urbis et Augusto recitantes mense poetas? |
| 10 | sed dum tota domus raeda componitur una, |
| 11 | substitit ad veteres arcus madidamque Capenam. |
| 12 | hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae |
| 13 | (nunc sacri fontis nemus et delubra locantur |
| 14 | Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex; |
| 15 | omnis enim populo mercedem pendere iussa est |
| 16 | arbor et eiectis mendicat silva Camenis), |
| 17 | in vallem Egeriae descendimus et speluncas |
| 18 | dissimiles veris. quanto praesentius esset |
| 19 | numen aquis, viridi si margine cluderet undas |
| 20 | herba nec ingenuum violarent marmora tofum. |
| 21 | hic tunc Umbricius 'quando artibus' inquit 'honestis |
| 22 | nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, |
| 23 | res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras |
| 24 | deteret exiguis aliquid, proponimus illuc |
| 25 | ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, |
| 26 | dum nova canities, dum prima et recta senectus, |
| 27 | dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me |
| 28 | porto meis nullo dextram subeunte bacillo. |
| 29 | cedamus patria. vivant Artorius istic |
| 30 | et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, |
| 31 | quis facile est aedem conducere, flumina, portus, |
| 32 | siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, |
| 33 | et praebere caput domina venale sub hasta. |
| 34 | quondam hi cornicines et municipalis harenae |
| 35 | perpetui comites notaeque per oppida buccae |
| 36 | munera nunc edunt et, verso pollice vulgus |
| 37 | cum iubet, occidunt populariter; inde reversi |
| 38 | conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint |
| 39 | quales ex humili magna ad fastigia rerum |
| 40 | extollit quotiens voluit Fortuna iocari. |
| 41 | quid Romae faciam? mentiri nescio; librum, |
| 42 | si malus est, nequeo laudare et poscere; motus |
| 43 | astrorum ignoro; funus promittere patris |
| 44 | nec volo nec possum; ranarum viscera numquam |
| 45 | inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, |
| 46 | quae mandat, norunt alii; me nemo ministro |
| 47 | fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam |
| 48 | mancus et extinctae corpus non utile dextrae. |
| 49 | quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens |
| 50 | aestuat occultis animus semperque tacendis? |
| 51 | nil tibi se debere putat, nil conferet umquam, |
| 52 | participem qui te secreti fecit honesti. |
| 53 | carus erit Verri qui Verrem tempore quo vult |
| 54 | accusare potest. tanti tibi non sit opaci |
| 55 | omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum, |
| 56 | ut somno careas ponendaque praemia sumas |
| 57 | tristis et a magno semper timearis amico. |
| 58 | quae nunc divitibus gens acceptissima nostris |
| 59 | et quos praecipue fugiam, properabo fateri, |
| 60 | nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites, |
| 61 | Graecam urbem. quamvis quota portio faecis Achaei? |
| 62 | iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes |
| 63 | et linguam et mores et cum tibicine chordas |
| 64 | obliquas nec non gentilia tympana secum |
| 65 | vexit et ad circum iussas prostare puellas. |
| 66 | ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra. |
| 67 | rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, |
| 68 | et ceromatico fert niceteria collo. |
| 69 | hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, |
| 70 | hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis, |
| 71 | Esquilias dictumque petunt a vimine collem, |
| 72 | viscera magnarum domuum dominique futuri. |
| 73 | ingenium velox, audacia perdita, sermo |
| 74 | promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum |
| 75 | esse putes. quemvis hominem secum attulit ad nos: |
| 76 | grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes, |
| 77 | augur, schoenobates, medicus, magus, omnia novit |
| 78 | Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit. |
| 79 | in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax |
| 80 | qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis. |
| 81 | horum ego non fugiam conchylia? me prior ille |
| 82 | signabit fultusque toro meliore recumbet, |
| 83 | advectus Romam quo pruna et cottana vento? |
| 84 | usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum |
| 85 | hausit Aventini baca nutrita Sabina? |
| 86 | quid quod adulandi gens prudentissima laudat |
| 87 | sermonem indocti, faciem deformis amici, |
| 88 | et longum invalidi collum cervicibus aequat |
| 89 | Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, |
| 90 | miratur vocem angustam, qua deterius nec |
| 91 | ille sonat quo mordetur gallina marito? |
| 92 | haec eadem licet et nobis laudare, sed illis |
| 93 | creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum |
| 94 | uxorem comoedus agit vel Dorida nullo |
| 95 | cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur, |
| 96 | non persona, loqui: vacua et plana omnia dicas |
| 97 | infra ventriculum et tenui distantia rima. |
| 98 | nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic |
| 99 | aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo: |
| 100 | natio comoeda est. rides, maiore cachinno |
| 101 | concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici, |
| 102 | nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas, |
| 103 | accipit endromidem; si dixeris "aestuo," sudat. |
| 104 | non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni |
| 105 | nocte dieque potest aliena sumere vultum |
| 106 | a facie, iactare manus laudare paratus, |
| 107 | si bene ructavit, si rectum minxit amicus, |
| 108 | si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo. |
| 109 | praeterea sanctum nihil est ab inguine tutum, |
| 110 | non matrona laris, non filia virgo, nec ipse |
| 111 | sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus. |
| 112 | horum si nihil est, aviam resupinat amici. |
| 113 | [scire volunt secreta domus atque inde timeri.] |
| 114 | et quoniam coepit Graecorum mentio, transi |
| 115 | gymnasia atque audi facinus maioris abollae. |
| 116 | Stoicus occidit Baream delator amicum |
| 117 | discipulumque senex ripa nutritus in illa |
| 118 | ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi. |
| 119 | non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat |
| 120 | Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus, |
| 121 | qui gentis vitio numquam partitur amicum, |
| 122 | solus habet. nam cum facilem stillavit in aurem |
| 123 | exiguum de naturae patriaeque veneno, |
| 124 | limine summoveor, perierunt tempora longi |
| 125 | servitii; nusquam minor est iactura clientis. |
| 126 | quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod |
| 127 | pauperis hic meritum, si curet nocte togatus |
| 128 | currere, cum praetor lictorem inpellat et ire |
| 129 | praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis, |
| 130 | ne prior Albinam et Modiam collega salutet? |
| 131 | divitis hic servo cludit latus ingenuorum |
| 132 | filius; alter enim quantum in legione tribuni |
| 133 | accipiunt donat Calvinae vel Catienae, |
| 134 | ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu, |
| 135 | cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres |
| 136 | et dubitas alta Chionen deducere sella. |
| 137 | da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes |
| 138 | numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui |
| 139 | servavit trepidam flagranti ex aede Minervam: |
| 140 | protinus ad censum, de moribus ultima fiet |
| 141 | quaestio. "quot pascit servos? quot possidet agri |
| 142 | iugera? quam multa magnaque paropside cenat?" |
| 143 | quantum quisque sua nummorum servat in arca, |
| 144 | tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum |
| 145 | et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper |
| 146 | creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis. |
| 147 | quid quod materiam praebet causasque iocorum |
| 148 | omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna, |
| 149 | si toga sordidula est et rupta calceus alter |
| 150 | pelle patet, vel si consuto vulnere crassum |
| 151 | atque recens linum ostendit non una cicatrix? |
| 152 | nil habet infelix paupertas durius in se |
| 153 | quam quod ridiculos homines facit. "exeat" inquit, |
| 154 | "si pudor est, et de pulvino surgat equestri, |
| 155 | cuius res legi non sufficit, et sedeant hic |
| 156 | lenonum pueri quocumque ex fornice nati, |
| 157 | hic plaudat nitidus praeconis filius inter |
| 158 | pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae." |
| 159 | sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni. |
| 160 | quis gener hic placuit censu minor atque puellae |
| 161 | sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres? |
| 162 | quando in consilio est aedilibus? agmine facto |
| 163 | debuerant olim tenues migrasse Quirites. |
| 164 | haut facile emergunt quorum virtutibus obstat |
| 165 | res angusta domi, sed Romae durior illis |
| 166 | conatus: magno hospitium miserabile, magno |
| 167 | servorum ventres, et frugi cenula magno. |
| 168 | fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis |
| 169 | translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam |
| 170 | contentusque illic Veneto duroque cucullo. |
| 171 | pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua |
| 172 | nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum |
| 173 | festorum herboso colitur si quando theatro |
| 174 | maiestas tandemque redit ad pulpita notum |
| 175 | exodium, cum personae pallentis hiatum |
| 176 | in gremio matris formidat rusticus infans, |
| 177 | aequales habitus illic similesque videbis |
| 178 | orchestram et populum; clari velamen honoris |
| 179 | sufficiunt tunicae summis aedilibus albae. |
| 180 | hic ultra vires habitus nitor, hic aliquid plus |
| 181 | quam satis est interdum aliena sumitur arca. |
| 182 | commune id vitium est: hic vivimus ambitiosa |
| 183 | paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae |
| 184 | cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes, |
| 185 | ut te respiciat clauso Veiiento labello? |
| 186 | ille metit barbam, crinem hic deponit amati; |
| 187 | plena domus libis venalibus: accipe et istud |
| 188 | fermentum tibi habe. praestare tributa clientes |
| 189 | cogimur et cultis augere peculia servis. |
| 190 | quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam |
| 191 | aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut |
| 192 | simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce? |
| 193 | nos urbem colimus tenui tibicine fultam |
| 194 | magna parte sui; nam sic labentibus obstat |
| 195 | vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum, |
| 196 | securos pendente iubet dormire ruina. |
| 197 | vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli |
| 198 | nocte metus. iam poscit aquam, iam frivola transfert |
| 199 | Ucalegon, tabulata tibi iam tertia fumant: |
| 200 | tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis, |
| 201 | ultimus ardebit quem tegula sola tuetur |
| 202 | a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae. |
| 203 | lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex |
| 204 | ornamentum abaci, nec non et parvulus infra |
| 205 | cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, |
| 206 | iamque vetus Graecos servabat cista libellos |
| 207 | et divina opici rodebant carmina mures. |
| 208 | nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud |
| 209 | perdidit infelix totum nihil. ultimus autem |
| 210 | aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem |
| 211 | nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit. |
| 212 | si magna Asturici cecidit domus, horrida mater, |
| 213 | pullati proceres, differt vadimonia praetor. |
| 214 | tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem. |
| 215 | ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, |
| 216 | conferat inpensas; hic nuda et candida signa, |
| 217 | hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti, |
| 218 | haec Asianorum vetera ornamenta deorum, |
| 219 | hic libros dabit et forulos mediamque Minervam, |
| 220 | hic modium argenti. meliora ac plura reponit |
| 221 | Persicus orborum lautissimus et merito iam |
| 222 | suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes. |
| 223 | si potes avelli circensibus, optima Sorae |
| 224 | aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur |
| 225 | quanti nunc tenebras unum conducis in annum. |
| 226 | hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus |
| 227 | in tenuis plantas facili diffunditur haustu. |
| 228 | vive bidentis amans et culti vilicus horti |
| 229 | unde epulum possis centum dare Pythagoreis. |
| 230 | est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu, |
| 231 | unius sese dominum fecisse lacertae. |
| 232 | plurimus hic aeger moritur vigilando (sed ipsum |
| 233 | languorem peperit cibus inperfectus et haerens |
| 234 | ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum |
| 235 | admittunt? magnis opibus dormitur in urbe. |
| 236 | inde caput morbi. raedarum transitus arto |
| 237 | vicorum in flexu et stantis convicia mandrae |
| 238 | eripient somnum Druso vitulisque marinis. |
| 239 | si vocat officium, turba cedente vehetur |
| 240 | dives et ingenti curret super ora Liburna |
| 241 | atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus; |
| 242 | namque facit somnum clausa lectica fenestra. |
| 243 | ante tamen veniet: nobis properantibus obstat |
| 244 | unda prior, magno populus premit agmine lumbos |
| 245 | qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro |
| 246 | alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam. |
| 247 | pinguia crura luto, planta mox undique magna |
| 248 | calcor, et in digito clavus mihi militis haeret. |
| 249 | nonne vides quanto celebretur sportula fumo? |
| 250 | centum convivae, sequitur sua quemque culina. |
| 251 | Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res |
| 252 | inpositas capiti, quas recto vertice portat |
| 253 | servulus infelix et cursu ventilat ignem. |
| 254 | scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat |
| 255 | serraco veniente abies, atque altera pinum |
| 256 | plaustra vehunt; nutant alte populoque minantur. |
| 257 | nam si procubuit qui saxa Ligustica portat |
| 258 | axis et eversum fudit super agmina montem, |
| 259 | quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa |
| 260 | invenit? obtritum vulgi perit omne cadaver |
| 261 | more animae. domus interea secura patellas |
| 262 | iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis |
| 263 | striglibus et pleno componit lintea guto. |
| 264 | haec inter pueros varie properantur, at ille |
| 265 | iam sedet in ripa taetrumque novicius horret |
| 266 | porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum |
| 267 | infelix nec habet quem porrigat ore trientem. |
| 268 | respice nunc alia ac diversa pericula noctis: |
| 269 | quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum |
| 270 | testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris |
| 271 | vasa cadant, quanto percussum pondere signent |
| 272 | et laedant silicem. possis ignavus haberi |
| 273 | et subiti casus inprovidus, ad cenam si |
| 274 | intestatus eas: adeo tot fata, quot illa |
| 275 | nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae. |
| 276 | ergo optes votumque feras miserabile tecum, |
| 277 | ut sint contentae patulas defundere pelves. |
| 278 | ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, |
| 279 | dat poenas, noctem patitur lugentis amicum |
| 280 | Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus: |
| 281 | [ergo non aliter poterit dormire; quibusdam] |
| 282 | somnum rixa facit. sed quamvis inprobus annis |
| 283 | atque mero fervens cavet hunc quem coccina laena |
| 284 | vitari iubet et comitum longissimus ordo, |
| 285 | multum praeterea flammarum et aenea lampas. |
| 286 | me, quem luna solet deducere vel breve lumen |
| 287 | candelae, cuius dispenso et tempero filum, |
| 288 | contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae, |
| 289 | si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum. |
| 290 | stat contra starique iubet. parere necesse est; |
| 291 | nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem |
| 292 | fortior? "unde venis" exclamat, "cuius aceto, |
| 293 | cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum |
| 294 | sutor et elixi vervecis labra comedit? |
| 295 | nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem. |
| 296 | ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?" |
| 297 | dicere si temptes aliquid tacitusve recedas, |
| 298 | tantumdem est: feriunt pariter, vadimonia deinde |
| 299 | irati faciunt. libertas pauperis haec est: |
| 300 | pulsatus rogat et pugnis concisus adorat |
| 301 | ut liceat paucis cum dentibus inde reverti. |
| 302 | nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te |
| 303 | non derit clausis domibus postquam omnis ubique |
| 304 | fixa catenatae siluit compago tabernae. |
| 305 | interdum et ferro subitus grassator agit rem: |
| 306 | armato quotiens tutae custode tenentur |
| 307 | et Pomptina palus et Gallinaria pinus, |
| 308 | sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt. |
| 309 | qua fornace graves, qua non incude catenae? |
| 310 | maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne |
| 311 | vomer deficiat, ne marra et sarcula desint. |
| 312 | felices proavorum atavos, felicia dicas |
| 313 | saecula quae quondam sub regibus atque tribunis |
| 314 | viderunt uno contentam carcere Romam. |
| 315 | his alias poteram et pluris subnectere causas, |
| 316 | sed iumenta vocant et sol inclinat. eundum est; |
| 317 | nam mihi commota iamdudum mulio virga |
| 318 | adnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te |
| 319 | Roma tuo refici properantem reddet Aquino, |
| 320 | me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam |
| 321 | converte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas, |
| 322 | auditor gelidos veniam caligatus in agros.' |