monumenta.ch > Iuvenalis > 8 > 2
Iuvenalis, Saturae, Satura I <<<     >>> Satura III

Iuvenalis, Saturae, Satura II

1 Ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
2 Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
3 qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt.
4 indocti primum, quamquam plena omnia gypso
5 Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum,
6 si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit
7 et iubet archet pluteum servare Cleanthas.
8 frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat
9 tristibus obscenis? castigas turpia, cum sis
10 inter Socraticos notissima fossa cinaedos?
11 hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
12 promittunt atrocem animum, sed podice levi
13 caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
14 rarus sermo illis et magna libido tacendi
15 atque supercilio brevior coma. verius ergo
16 et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis
17 inputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
18 horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
19 dat veniam; sed peiiores, qui talia verbis
20 Herculis invadunt et de virtute locuti
21 clunem agitant. 'ego te ceventem, Sexte, verebor?'
22 infamis Varillus ait, 'quo deterior te?'
23 loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
24 quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
25 quis caelum terris non misceat et mare caelo
26 si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
27 Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
28 in tabulam Sullae si dicant discipuli tres?
29 qualis erat nuper tragico pollutus adulter
30 concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
31 omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
32 cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
33 solveret et patruo similes effunderet offas.
34 nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
35 contemnunt Scauros et castigata remordent?
36 non tulit ex illis torvum Laronia quendam
37 clamantem totiens 'ubi nunc, lex Iulia, dormis?'
38 atque ita subridens: 'felicia tempora, quae te
39 moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem:
40 tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
41 haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
42 quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae.
43 quod si vexantur leges ac iura, citari
44 ante omnis debet Scantinia. respice primum
45 et scrutare viros, faciunt nam plura; sed illos
46 defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.
47 magna inter molles concordia. non erit ullum
48 exemplum in nostro tam detestabile sexu.
49 Tedia non lambit Cluviam nec Flora Catullam:
50 Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.
51 numquid nos agimus causas, civilia iura
52 novimus aut ullo strepitu fora vestra movemus?
53 luctantur paucae, comedunt coloephia paucae.
54 vos lanam trahitis calathisque peracta refertis
55 vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum
56 Penelope melius, levius torquetis Arachne,
57 horrida quale facit residens in codice paelex.
58 notum est cur solo tabulas inpleverit Hister
59 liberto, dederit vivus cur multa puellae.
60 dives erit magno quae dormit tertia lecto.
61 tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
62 de nobis post haec tristis sententia fertur?
63 dat veniam corvis, vexat censura columbas.'
64 fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
65 Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
66 non facient alii, cum tu multicia sumas,
67 Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
68 in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla;
69 damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
70 non sumet damnata togam. 'sed Iulius ardet,
71 aestuo.' nudus agas: minus est insania turpis.
72 en habitum quo te leges ac iura ferentem
73 vulneribus crudis populus modo victor et illud
74 montanum positis audiret vulgus aratris.
75 quid non proclames, in corpore iudicis ista
76 si videas? quaero an deceant multicia testem.
77 acer et indomitus libertatisque magister,
78 Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
79 et dabit in plures, sicut grex totus in agris
80 unius scabie cadit et porrigine porci
81 uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
82 foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
83 nemo repente fuit turpissimus. accipient te
84 paulatim qui longa domi redimicula sumunt
85 frontibus et toto posuere monilia collo
86 atque bonam tenerae placant abdomine porcae
87 et magno cratere deam. sed more sinistro
88 exagitata procul non intrat femina limen:
89 solis ara deae maribus patet. 'ite, profanae,'
90 clamatur, 'nullo gemit hic tibicina cornu.'
91 talia secreta coluerunt orgia taeda
92 Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.
93 ille supercilium madida fuligine tinctum
94 obliqua producit acu pingitque trementis
95 attollens oculos; vitreo bibit ille priapo
96 reticulumque comis auratum ingentibus implet
97 caerulea indutus scutulata aut galbina rasa
98 et per Iunonem domini iurante ministro;
99 ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
100 Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
101 armatum, cum iam tolli vexilla iuberet.
102 res memoranda novis annalibus atque recenti
103 historia, speculum civilis sarcina belli.
104 nimirum summi ducis est occidere Galbam
105 et curare cutem, summi constantia civis
106 Bebriaci campis solium adfectare Palati
107 et pressum in faciem digitis extendere panem,
108 quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe
109 maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.
110 hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae,
111 hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi
112 libertas et crine senex fanaticus albo
113 sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
114 gutturis exemplum conducendusque magister.
115 quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat
116 iam more supervacuam cultris abrumpere carnem?
117 quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
118 cornicini, sive hic recto cantaverat aere;
119 signatae tabulae, dictum 'feliciter,' ingens
120 cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.
121 o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
122 scilicet horreres maioraque monstra putares,
123 si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
124 segmenta et longos habitus et flammea sumit
125 arcano qui sacra ferens nutantia loro
126 sudavit clipeis ancilibus. o pater urbis,
127 unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
128 haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
129 traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir,
130 nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas
131 nec quereris patri. vade ergo et cede severi
132 iugeribus campi, quem neglegis. 'officium cras
133 primo sole mihi peragendum in valle Quirini.'
134 quae causa officii? 'quid quaeris? nubit amicus
135 nec multos adhibet.' liceat modo vivere, fient,
136 fient ista palam, cupient et in acta referri.
137 interea tormentum ingens nubentibus haeret
138 quod nequeant parere et partu retinere maritos.
139 sed melius, quod nil animis in corpora iuris
140 natura indulget: steriles moriuntur, et illis
141 turgida non prodest condita pyxide Lyde,
142 nec prodest agili palmas praebere luperco.
143 vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
144 lustravitque fuga mediam gladiator harenam
145 et Capitolinis generosior et Marcellis
146 et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
147 omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
148 admoveas cuius tunc munere retia misit.
149 esse aliquos manes et subterranea regna,
150 Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras,
151 atque una transire vadum tot milia cumba
152 nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
153 sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo
154 Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
155 quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus,
156 tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos
157 umbra venit? cuperent lustrari, si qua darentur
158 sulpura cum taedis et si foret umida laurus.
159 illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra
160 litora Iuvernae promovimus et modo captas
161 Orcadas ac minima contentos nocte Britannos,
162 sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe
163 non faciunt illi quos vicimus. et tamen unus
164 Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
165 mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
166 aspice quid faciant commercia: venerat obses,
167 hic fiunt homines. nam si mora longior urbem
168 indulsit pueris, non umquam derit amator.
169 mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum:
170 sic praetextatos referunt Artaxata mores.
Iuvenalis HOME

bav1701.15 bav1703.9 bnf4883.159 bnf7900.208 bnf8070.22 bnf8072.13 bnf9345.219 bsb126188.20 bumh125.39 cbo101.3v csg871.10 hab156.9 hlh40.12 olb329.10 tbl15600.2r uldVLF64.17 vat342.9

Iuvenalis, Saturae, Satura I <<<     >>> Satura III
monumenta.ch > Iuvenalis > 8 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik