monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3
Iustinus, Epitoma Ed.2, 44, [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 44, [cap. 3]
1 In Lusitanis iuxta fluvium Tagum vento equas fetus concipere multi auctores prodidere.2 Quae fabulae ex equarum fecunditate et gregum multitudine natae sunt, qui tanti in Gallaecia ac Lusitania et tam pernices visuntur, ut non inmerito vento ipso concepti videantur.3 Gallaeci autem Graecam sibi originem adserunt; siquidem post finem Troiani belli Teucrum morte Aiacis fratris invisum patri Telamoni, cum non reciperetur in regnum, Cyprum concessisse atque ibi urbem nomine antiquae patriae Salaminam condidisse; inde accepta opinione paternae mortis patriam repetisse, sed cum ab Eurysace, Aiacis filio, accessu prohiberetur, Hispaniae litoribus adpulsum loca, ubi nunc est Karthago Nova, occupasse; inde Gallaeciam transisse et positis sedibus genti nomen dedisse. 4 Gallaeciae autem portio Amphilochi dicuntur.5 Regio cum aeris ac plumbi uberrima, tum et minio, quod etiam vicino flumini nomen dedit.6 Auro quoque ditissima, adeo ut etiam aratro frequenter glebas aureas excidant.7 In huius gentis finibus sacer mons est, quem ferro violari nefas habetur; sed si quando fulgure terra proscissa est, quod in his locis adsidua res est, detectum aurum velut dei munus colligere permittitur. 8 Feminae res domesticas agrorumque culturas administrant, ipsi armis et rapinis serviunt.9 Praecipua his quidem ferri materia, sed aqua ipso ferro violentior; quippe temperamento eius ferrum acrius redditur, nec ullum apud eos telum probatur, quod non aut Birbili fluvio aut Chalybe tinguatur.10 Vnde etiam Chalybes fluvii huius finitimi appellati ferroque ceteris praestare dicuntur.
Iustinus HOME
bsb110706.91 csg623.207 uldVLQ101.142
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik