monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7 > 4 > 5 > 1
>>> Iustinus, Epitoma Ed.2, 43, [cap. 2]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 43, [cap. 1]

1 Parthicis orientalibusque ac totius propemodum orbis rebus explicitis ad initia Romanae urbis Trogus veluti post longam peregrinationem domum revertitur, ingrati civis officium existimans, si, cum omnium gentium res gestas inlustraverit, de sola tantum patria taceat.2 Breviter igitur initia Romani imperii perstringit, ut nec modum propositi operis excedat nec utique originem urbis, quae est caput totius orbis, silentio praetermittat. 3 Italiae cultores primi Aborigines fuere, quorum rex Saturnus tantae iustitiae fuisse dicitur, ut neque servierit quisquam sub illo neque quicquam privatae rei habuerit, sed omnia communia et indivisa omnibus fuerint, veluti unum cunctis patrimonium esset. 4 Ob cuius exempli memoriam cautum est, ut Saturnalibus exaequato omnium iure passim in conviviis servi cum dominis recumbant.5 Itaque Italia regis nomine Saturnia appellata, et mons in quo habitabat Saturnius, in quo nunc veluti ab Iove pulso sedibus suis Saturno Capitolium est.6 Post hunc tertio loco regnasse Faunum ferunt, sub quo Euander ab Arcadiae urbe Pallanteo in Italiam cum mediocri turba popularium venit, cui Faunus et agros et montem, quem ille postea Palatium appellavit, benigne adsignavit.7 In huius radicibus templum Lycaeo, quem Graeci Pana, Romani Lupercum appellant, constituit; ipsum dei simulacrum nudum caprina pelle amictum est, quo habitu nunc Romae Lupercalibus decurritur.8 Fauno uxor fuit nomine Fatua, quae adsidue divino spiritu inpleta veluti per furorem futura praemonebat.9 Vnde adhuc, qui inspirari solent, fatuari dicuntur. 10 Ex filia Fauni et Hercule, qui eodem tempore extincto Geryone armenta, victoriae praemia, per Italiam ducebat, stupro conceptus Latinus procreatur.11 Quo tenente regnum Aeneas ab Ilio Troia a Graecis expugnata in Italiam venit statimque bello exceptus, cum in aciem exercitum eduxisset, ad conloquium vocatus tantam admirationem sui Latino praebuit, ut et in societatem regni reciperetur et Lavinia in matrimonium ei data gener adscisceretur.12 Post haec commune utriusque bellum adversus Turnum, regem Rutulorum, propter fraudatas Laviniae fuit nuptias, in quo et Turnus et Latinus interiere. 13 Igitur cum Aeneas iure victoriae utroque populo potiretur, urbem ex nomine uxoris Lavinium condidit. 14 Bellum deinde adversus Mezentium, Etruscorum regem, gessit, in quo cum ipse occidisset, in locum eius Ascanius filius successit, qui Lavinio relicto Longam Albam condidit, quae CCC annis caput regni fuit.
Iustinus HOME

bsb110706.126 csg623.201 uldVLQ101.138

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik