monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5
Iustinus, Epitoma Ed.2, 41, [cap. 4] <<< >>> [cap. 6]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 41, [cap. 5]
1 Revocato deinde Seleuco novis motibus in Asiam dato laxamento regnum Parthicum format, militem legit, castella munit, civitates firmat; urbem quoque nomine Daram in monte Apaorteno condit, cuius loci ea condicio est, ut neque munitius quicquam esse neque amoenius possit.2 Ita enim et praeruptis rupibus undique cingitur, ut tutela loci nullis defensoribus egeat, et soli circumiacentis tanta ubertas, ut propriis opibus expleatur; fontium ac silvarum ea copia est, ut et aquarum abundantia inrigetur et venationum voluptatibus exornetur.3 Sic Arsaces quaesito simul constitutoque regno non minus memorabilis Parthis quam Persis Cyrus, Macedonibus Alexander, Romanis Romulus matura senectute decedit, cuius memoriae hunc honorem Parthi tribuerunt, ut omnes exinde reges suos Arsacis nomine nuncupent.4 Huius filius et successor regni, Arsaces et ipse nomine, adversus Antiochum, Seleuci filium, centum milibus peditum et XX milibus equitum instructum mira virtute pugnavit; ad postremum in societatem eius adsumptus est. 5 Tertius Parthis rex Priapatius fuit, sed et ipse Arsaces dictus.6 Nam sicut supra dictum est, omnes reges suos hoc nomine, sicuti Romani Caesares Augustosque, cognominavere. 7 Hic actis in regno XV annis decessit relictis duobus filiis, Mithridate et Phrahate.8 Quorum maior Phrahates, more gentis heres regni, Mardos, validam gentem, bello domuit nec multo post decessit pluribus filiis relictis, quibus praeteritis fratri potissimum Mithridati, insignis virtutis viro, reliquit imperium, plus regio quam patrio deberi nomini ratus potiusque patriae quam liberis consulendum.
Iustinus HOME
csg623.195 uldVLQ101.134
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik