monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4
Iustinus, Epitoma Ed.2, 41, [cap. 3] <<<     >>> [cap. 5]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 41, [cap. 4]

1 Post mortem Alexandri Magni cum inter successores eius Orientis regna dividerentur, nullo Macedonum dignante Parthorum imperium Staganori, externo socio, traditur. 2 Postea diductis Macedonibus in bellum civile cum ceteris superioris Asiae populis Eumenen secuti sunt, quo victo ad Antigonum transiere.3 Post hunc a Nicatore Seleuco ac mox ab Antiocho et successoribus eius possessi, a cuius pronepote Seleuco primum defecere primo Punico bello, L. Manlio Vulsone M. Atilio Regulo consulibus.4 Huius defectionis inpunitatem illis duorum fratrum regum, Seleuci et Antiochi, discordia dedit, qui dum invicem eripere sibi regnum volunt, persequi defectores omiserunt. 5 Eodem tempore etiam Theodotus, mille urbium Bactrianarum praefectus, defecit regemque se appellari iussit, quod exemplum secuti totius Orientis populi a Macedonibus defecere. 6 Erat eo tempore Arsaces, vir sicut incertae originis, ita virtutis expertae.7 Hic solitus latrociniis et rapto vivere accepta opinione Seleucum a Gallis in Asia victum, solutus regis metu, cum praedonum manu Parthos ingressus praefectum eorum Andragoran oppressit sublatoque eo imperium gentis invasit. 8 Non magno deinde post tempore Hyrcanorum quoque regnum occupavit, atque ita duarum civitatium imperio praeditus grandem exercitum parat metu cum Seleuci et Theodoti, Bactrianorum regis.9 Sed cito morte Theodoti metu liberatus cum filio eius, et ipso Theodoto, foedus ac pacem fecit, nec multo post cum Seleuco rege ad defectores persequendos veniente congressus victor fuit; quem diem Parthi exinde sollemnem velut initium libertatis observant.
Iustinus HOME

csg623.195 uldVLQ101.134