monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7 > 4 > 5 > 1 > 3 > 5 > 2 > 10 > 5 > 5 > 4 > 7 > 3 > 3 > 3 > 1 > 4 > 7 > 4 > 7 > 3 > 3 > 1 > 8 > 4
Iustinus, Epitoma Ed.2, 39, [cap. 3] <<<     >>> [cap. 5]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 39, [cap. 4]

1 At in Aegypto Cleopatra cum gravaretur socio regni, filio Ptolomeo, populum in eum incitat, abductaque ei Selene uxore eo indignius, quod ex Selene iam duos filios habebat, exulare cogit, arcessito minore filio Alexandro et rege in locum fratris constituto. 2 Nec filium regno expulisse contenta bello Cypri exulantem persequitur.3 Vnde pulso interficit ducem exercitus sui, quod vivum eum e manibus emisisset, quamquam Ptolomeus verecundia materni belli, non viribus minor ab insula recessisset.4 Igitur Alexander territus hac matris crudelitate et ipse eam relinquit, periculoso regno securam ac tutam vitam anteponens. 5 Cleopatra vero timens, ne maior filius Ptolomeus a Cyziceno ad recuperandam Aegyptum auxiliis iuvaretur, ingentia Grypo auxilia et Selenen uxorem, nupturam hosti prioris mariti, mittit Alexandrumque filium per legatos in regnum revocat; cui cum occultatis insidiis exitium machinaretur, occupata ab eodem interficitur spiritumque non fato, sed parricidio dedit; digna prorsus hac mortis infamia, quae et matrem toro expulit et duas filias viduas alterno fratrum matrimonio fecit et filio alteri in exilium acto bellum intulit, alteri erepto regno exitium per insidias machinata est.
Iustinus HOME

csg623.191 uldVLQ101.132

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik