monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2
Iustinus, Epitoma Ed.2, 39, [cap. 1] <<<     >>> [cap. 3]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 39, [cap. 2]

1 Sed Alexander occupato Syriae regno, tumens successu rerum, spernere iam etiam ipsum Ptolomeum, a quo subornatus in regnum fuerat, superba insolentia coepit. 2 Itaque Ptolomeus reconciliata sororis gratia destruere Alexandri regnum, quod odio Demetrii viribus suis adquisierat, summis opibus instituit.3 Mittit igitur ingentia Grypo auxilia et filiam Tryphaenam Grypo nupturam, ut populos in auxilium nepotis non societate tantum belli, verum et adfinitate sua sollicitet. 4 Nec res frustra fuit.5 Nam cum omnes Grypum instructum Aegypti viribus viderent, paulatim ab Alexandro deficere coepere. 6 Fit deinde inter reges proelium, quo victus Alexander Antiochiam profugit.7 Ibi inops pecuniae, cum stipendia militibus deessent, in templo Iovis solidum ex auro signum Victoriae tolli iubet, facetis iocis sacrilegium circumscribens; nam Victoriam commodatam sibi ab Iove esse dicebat.8 Interiectis deinde diebus, cum ipsius Iovis aureum simulacrum infiniti ponderis tacite evelli iussisset deprehensusque in sacrilegio concursu multitudinis esset in fugam versus, magna vi tempestatis oppressus ac desertus a suis a latronibus capitur; perductus ad Grypum interficitur.9 Grypos porro recuperato patrio regno externisque periculis liberatus insidiis matris adpetitur.10 Quae cum cupiditate dominationis prodito marito Demetrio et altero filio interfecto huius quoque victoria inferiorem dignitatem suam factam doleret, venienti ab exercitatione poculum veneni obtulit. 11 Sed Grypos praedictis iam ante insidiis, veluti pietate cum matre certaret, bibere ipsam iubet; abnuenti instat; postremum prolato indice eam arguit, solam defensionem sceleris superesse adfirmans, si bibat, quod filio obtulit.12 Sic victa regina scelere in se verso veneno, quod alii paraverat, extinguitur.13 Parta igitur regni securitate Grypos octo annis quietem et ipse habuit et regno praestitit.14 Natus deinde illi est aemulus regni, frater ipsius Cyzicenus, eadem matre genitus, sed ex Antiocho patruo susceptus, quem cum veneno tollere voluisset, ut maturius armis cum eo de regno contenderet, excitavit.
Iustinus HOME

csg623.189 uldVLQ101.130

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik