monumenta.ch > Iustinus > 1
>>> Iustinus, Epitoma Ed.2, 39, [cap. 2]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 39, [cap. 1]

1 Antiocho in Parthia cum exercitu deleto frater eius Demetrius obsidione Parthorum liberatus ac restitutus in regnum, cum omnis Syria in luctu propter amissum exercitum esset, quasi Parthica ipsius ac fratris bella, quibus alter captus, alter occisus erat, prospere cessissent, ita Aegypto bellum inferre statuit, regnum Aegypti Cleopatra socru pretium auxilii adversus fratrem suum pollicente.2 Sed dum aliena adfectat, ut adsolet fieri, propria per defectionem Syriae amisit, siquidem Antiochenses primi duce Tryphone, execrantes superbiam regis, quae conversatione Parthicae crudelitatis intolerabilis facta erat, mox Apameni ceteraeque civitates exemplum secutae per absentiam regis a Demetrio defecere. 3 Ptolomeus quoque, rex Aegypti, bello ab eodem petitus, cum cognovisset Cleopatram, sororem suam, opibus Aegypti navibus inpositis ad filiam et Demetrium generum in Syriam profugisse, inmittit iuvenem quendam Aegyptium, Protarchi negotiatoris filium, qui regnum Syriae armis peteret.4 Conposita fabula, quasi per adoptionem Antiochi regis receptus in familiam regiam esset, nec Syris quemlibet regem aspernantibus, ne Demetrii superbiam paterentur, nomen iuveni Alexandri inponitur auxiliaque ab Aegypto ingentia mittuntur. 5 Interea corpus Antiochi interfecti a rege Parthorum in loculo argenteo ad sepulturam in Syriam remissum pervenit, quod cum ingenti studio civitatum et regis Alexandri ad confirmandam fabulae fidem excipitur.6 Quae res illi magnum favorem popularium conciliavit omnibus non fictas in eo, sed veras lacrimas existimantibus.7 Demetrius autem victus ab Alexandro, cum undique circumstantibus malis premeretur, ad postremum etiam ab uxore filiisque deseritur. 8 Relictus igitur cum paucis servulis cum Tyrum religione se templi defensurus petisset, navi egrediens praefecti iussu interficitur. 9 Alter ex filiis, Seleucus, quoniam sine matris auctoritate diadema sumpsisset, ab eadem interficitur; alter, cui propter nasi magnitudinem cognomen Grypos fuit, rex a matre hactenus constituitur, ut nomen regis penes filium, vis autem omnis imperii penes matrem esset.
Iustinus HOME

csg623.189 uldVLQ101.130