monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7 > 4 > 5 > 1 > 3 > 5 > 2 > 10 > 5 > 5
Iustinus, Epitoma Ed.2, 38, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 38, [cap. 5]

1 Vtendum igitur occasione et rapienda incrementa virium, ne, si illis occupatis quieverint, mox adversus vacuos et quietos maius negotium habeat.2 Non enim quaeri, an capienda sint arma, sed utrum sua potius occasionem an illorum. 3 Nam bellum quidem iam tunc secum ab illis geri coeptum, cum sibi pupillo maiorem Phrygiam ademerint, quam patri suo praemium dati adversus Aristonicum auxilii concesserant, gentem quam et proavo suo Mithridati Seleucus Callinicus in dotem dedisset. 4 Quid, cum Paphlagonia se decedere iusserint, non alterum illud genus belli fuisse?5 Quae non vi, non armis, sed adoptione testamenti et regum domesticorum interitu hereditaria patri suo obvenisset.6 Cum inter hanc decretorum amaritudinem parendo non tamen eos mitigaret, quin acerbius in dies gerant, non obtinuisse.7 Quod enim a se non praebitum illis obsequium?8 Non Phrygiam Paphlagoniamque dimissas?9 Non Cappadocia filium eductum, quam iure gentium victor occupaverat?10 Raptum tamen sibi esse victoriae ius ab illis, quorum nihil est nisi bello quaesitum.11 Non regem Bithyniae Chreston, in quem senatus arma decreverat, a se in gratiam illorum occisum?12 Tamen nihilo minus inputari sibi, si qua Gordius aut Tigranes faciat. 13 Libertatem etiam in contumeliam sui a senatu ultro delatam Cappadociae, quam reliquis gentibus abstulerunt; dein populo Cappadocum pro libertate oblata Gordium regem orante ideo tantum, quoniam amicus suus esset, non obtinuisse.14 Nicomeden praecepto illorum bellum sibi intulisse; quia ultum ierit se, ab ipsis ventum obviam in eo; et nunc eam secum bellandi illis causam fore, quod non inpune se Nicomedi lacerandum, saltatricis filio, praebuerit.
Iustinus HOME

csg623.184 uldVLQ101.126

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik