monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7 > 4 > 5 > 1 > 3 > 5 > 2 > 10 > 5 > 5 > 4 > 7 > 3 > 3 > 3 > 1 > 4 > 7 > 4 > 7 > 3 > 3 > 1 > 8 > 4 > 4 > 3 > 3 > 4 > 4 > 7 > 4
Iustinus, Epitoma Ed.2, 38, [cap. 3] <<<     >>> [cap. 5]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 38, [cap. 4]

1 Optandum sibi fuisse ait, ut de eo liceret consulere, bellumne sit cum Romanis an pax habenda; quin vero sit resistendum inpugnantibus, ne eos quidem dubitare, qui spe victoriae careant; quippe adversus latronem, si nequeant pro salute, pro ultione tamen sua omnes ferrum stringere. 2 Ceterum quia non id agitur, an liceat quiescere non tantum animo hostiliter, sed etiam proelio congressis, consulendum, qua ratione ac spe coepta bella sustineant.3 Esse autem sibi victoriae fiduciam, si sit illis animus; Romanosque vinci posse cognitum non sibi magis quam ipsis militibus, qui et in Bithynia Aquilium et Malthinum in Cappadocia fuderint. 4 Ac si quem aliena magis exempla quam sua experimenta moveant, audire se a Pyrro, rege Epiri, non amplius quinque milibus Macedonum instructo fusos tribus proeliis Romanos.5 Audire Hannibalem sedecim annis Italiae victorem inmoratum, et quin ipsam caperet urbem, non Romanorum illi vires restitisse sed domesticae aemulationis atque invidiae studium.6 Audire populos transalpinae Galliae Italiam ingressos maximis eam pluribusque urbibus possidere et latius aliquanto solum finium, quam in Asia, quae dicatur inbellis, idem Galli occupavissent.7 Nec victam solum dici sibi Romam a Gallis, sed etiam captam, ita ut unius illis montis tantum cacumen relinqueretur; nec bello hostem, sed pretio remotum. 8 Gallorum autem nomen, quod semper Romanos terruit, in partem virium suarum ipse numeret.9 Nam hos, qui Asiam incolunt, Gallos ab illis, qui Italiam occupaverant, sedibus tantum distare, originem quidem ac virtutem genusque pugnae idem habere; tantoque his acriora esse quam illis ingenia, quod longiore ac difficiliore spatio per Illyricum Thraciamque prodierint, paene operosius transitis eorum finibus quam ubi consedere possessis.10 Iam ipsam Italiam audire se numquam, ut Roma condita sit, satis illi pacatam, sed adsidue per omnes annos pro libertate alios, quosdam etiam pro vice imperii bellis continuis perseverasse; et a multis civitatibus Italiae deletos Romanorum exercitus ferri, a quibusdam novo contumeliae more sub iugum missos.11 Ac ne veteribus inmoremur exemplis, hoc ipso tempore universam Italiam bello Marsico consurrexisse, non iam libertatem, sed consortium imperii civitatisque poscentem; nec gravius vicino Italiae bello quam domesticis principum factionibus urbem premi, multoque periculosius esse Italico civile bellum.12 Simul et a Germania Cimbros, inmensa milia ferorum atque inmitium populorum, more procellae inundasse Italiam; quorum etsi singula bella sustinere Romani possent, universis tamen obruantur, ut ne vacaturos quidem bello suo putet.
Iustinus HOME

csg623.183 uldVLQ101.126

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik