monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7 > 4 > 5 > 1 > 3 > 5 > 2 > 10 > 5 > 5 > 4 > 7 > 3 > 3 > 3 > 1 > 4 > 7 > 4 > 7 > 3 > 3 > 1 > 8 > 4 > 4 > 3 > 3 > 4 > 4 > 7 > 4 > 11 > 1 > 2 > 3 > 42 > 5 > 3 > 3 > 14 > 14 > 3 > 17 > 3 > 15 > 6 > 25 > 27 > 3 > 31 > 4 > 3 > 3 > 12 > 3
Iustinus, Epitoma Ed.2, 38, [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 38, [cap. 3]
1 Erat eo tempore Tigranes rex Armeniae, obses Parthis ante multum temporis datus, nec olim ab eisdem in regnum paternum remissus.2 Hunc Mithridates mire ad societatem Romani belli, quod olim meditabatur, perlicere cupiebat.3 Nihil igitur de offensa Romanorum sentientem per Gordium inpellit, ut Ariobarzani, segni admodum, bellum inferat, et ne quis dolus subesse videatur, filiam suam ei Cleopatram in matrimonium tradit.4 Primo igitur adventu Tigranis Ariobarzanes sublatis rebus suis Romam contendit, atque ita per Tigranen rursus Cappadocia iuris esse Mithridatis coepit. 5 Eodem tempore mortuo Nicomede etiam filius eius, et ipse Nicomedes, regno a Mithridate pellitur, qui cum supplex Romam venisset, decernitur in senatu, ut uterque in regnum restituantur; in quod tum missi M'.6 Aquilius et Mallius Malthinus legati. 7 His cognitis Mithridates societatem cum Tigrane bellum adversus Romanos gesturus iungit, pactique inter se sunt, ut urbes agrique Mithridati, homines vero et quaecumque auferri possent, Tigrani cederent.8 Post haec Mithridates intellecto quantum bellum suscitaret, legatos ad Cimbros, alios ad Gallograecos et Sarmatas Bastarnasque auxilium petitum mittit.9 Nam omnes has gentes Romanum meditabundus bellum variis beneficiorum muneribus iam ante inlexerat.10 Ab Schythia quoque exercitum venire iubet omnemque Orientem adversus Romanos armat.11 Non magno igitur labore Aquilium et Malthinum Asiano exercitu instructos vincit, quibus simul cum Nicomede pulsis ingenti favore civitatium excipitur.12 Multum ibi auri argentique studio veterum regum magnumque belli apparatum invenit, quibus instructus debita civitatibus publica privataque remittit et vacationem quinquennii concedit.13 Tunc ad contionem milites vocat eosque variis exhortationibus ad Romana bella sive Asiana incitat. 14 Quam orationem dignam duxi, cuius exemplum brevitati huius operis insererem; quam obliquam Pompeius Trogus exposuit, quoniam in Livio et in Sallustio reprehendit, quod contiones directas pro sua oratione operi suo inserendo historiae modum excesserint.
Iustinus HOME
csg623.182 uldVLQ101.125
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik