monumenta.ch > Iustinus > 4
Iustinus, Epitoma Ed.2, 37, [cap. 3] <<<    

Iustinus, Epitoma Ed.2, 37, [cap. 4]

1 Hieme deinde adpetente non in convivio, sed in campo, nec in avocationibus, sed in exercitationibus, nec inter sodales, sed inter coaequales aut equo aut cursu aut viribus contendebat. 2 Exercitum quoque suum ad parem laboris patientiam cotidiana exercitatione durabat, atque ita invictus ipse inexpugnabilem exercitum fecerat.3 Inita deinde cum Nicomede societate Paphlagoniam invadit victamque cum socio dividit. 4 Quam cum teneri a regibus senatui nuntiatum esset, legatos ad utrumque misit, qui gentem restitui in pristinum statum iuberent.5 Mithridates, cum se iam parem magnitudini Romanorum crederet, superbo responso hereditarium patri suo regnum obvenisse respondit; mirari se, quod cum ei relata controversia non fuerit, sibi referatur.6 Nec territus minis Galatiam quoque occupat.7 Nicomedes, quoniam se tueri iure non poterat, iusto regi redditurum respondit.8 Atque ita filium suum mutato nomine Pylaemenen, Paphlagonum regum nomine, appellat et quasi stirpi regiae reddidisset regnum, falso nomine tenet. 9 Sic ludibrio habiti legati Romam revertuntur.
Iustinus HOME

csg623.180 uldVLQ101.124

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik