monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3
Iustinus, Epitoma Ed.2, 37, [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 37, [cap. 3]
1 Ad regni deinde administrationem cum accessisset, statim non de regendo, sed de augendo regno cogitavit.2 Itaque Scythas invictos antea, qui Zopyriona, Alexandri Magni ducem, cum XXX milibus armatorum deleverant, qui Cyrum, Persarum regem, cum CC milibus trucidaverant, qui Philippum, Macedonum regem, fugientem fecerant, ingenti felicitate perdomuit.3 Auctus igitur viribus Pontum quoque ac deinceps Cappadociam occupavit.4 Cum de Asia tractaret, tacitus cum quibusdam amicis regno profectus universam nemine sentiente pervagatus est omniumque urbium situm ac regiones cognovit.5 Inde in Bithyniam transcendit et quasi dominus Asiae opportuna quaeque victoriae suae metatus est. 6 Post haec in regnum, cum iam perisse crederetur, reversus est invento parvulo filio, quem per absentiam eius soror uxorque Laodice enixa fuerat.7 Sed inter gratulationem post longam peregrinationem adventus sui et filii geniti veneno periclitatus est, siquidem Laodice soror, cum perisse eum crederet, in concubitus amicorum proiecta, quasi admissum facinus maiori scelere tegere posset, venenum advenienti paravit.8 Quod cum ex ancillis Mithridates cognovisset, facinus in auctores vindicavit.
Iustinus HOME
csg623.180 uldVLQ101.124