monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3
Iustinus, Epitoma Ed.2, 36, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 36, [cap. 3]

1 Opes genti ex vectigalibus opobalsami crevere, quod in his tantum regionibus gignitur.2 Est namque vallis, quae continuis montibus velut muro quodam ad instar castrorum clauditur (spatium loci ducenta iugera; nomine Aricus dicitur); in ea silva est et ubertate et amoenitate insignis, siquidem palmeto et opobalsameto distinguitur. 3 Et arbores opobalsami similem formam piceis arboribus habent, nisi quod sunt humiles magis et in vinearum morem excoluntur.4 Hae certo anni tempore balsamum sudant.5 Sed non minor loci eius apricitatis quam ubertatis admiratio est; quippe cum toto orbe regionis eius ardentissimus sol sit, ibi tepidi aeris flatu naturalis quaedam ac perpetua opacitas inest.6 In ea regione latus lacus est, qui propter magnitudinem aquae et inmobilitatem Mortuum Mare dicitur.7 Nam neque ventis movetur resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur, neque navigationis patiens est, quoniam omnia vita carentia in profundum merguntur; nec materiam ullam sustinet, nisi quae alumine incrustatur. 8 Primum Xerxes, rex Persarum, Iudaeos domuit; postea cum ipsis Persis in dicionem Alexandri Magni venere diuque in potestate Macedonici imperii subiecti Syriae regno fuere. 9 A Demetrio cum descivissent, amicitia Romanorum petita primi omnium ex Orientalibus libertatem acceperunt, facile tunc Romanis de alieno largientibus.
Iustinus HOME

csg623.177 uldVLQ101.122

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik