monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4
Iustinus, Epitoma Ed.2, 32, [cap. 3] <<<    

Iustinus, Epitoma Ed.2, 32, [cap. 4]

1 Igitur Perseus, cum imperio Philippi patris successisset, omnes has gentes adversum Romanos in societatem belli sollicitabat.2 Interim inter Prusiam regem, ad quem Hannibal post pacem Antiocho a Romanis datam profugerat, et Eumenen bellum ortum est, quod Prusias Hannibalis fiducia rupto foedere prior intulit.3 Namque Hannibal, cum ab Antiocho Romani inter ceteras condiciones pacis deditionem eius poscerent, admonitus a rege in fugam versus Cretam defertur.4 Ibi cum diu quietam vitam egisset invidiosumque se propter nimias opes videret, amphoras plumbo repletas in templo Dianae, quasi fortunae suae praesidia, deponit atque ideo nihil de illo sollicita civitate, quoniam velut pignus opes eius tenebat, ad Prusiam contendit, auro suo statuit, quas secum portabat, infuso, ne conspectae opes vitae nocerent.5 Dein, cum Prusias terrestri bello ab Eumene victus esset et proelium in mare transtulisset, Hannibal novo commento auctor victoriae fuit; quippe omne serpentium genus in fictiles lagoenas coici iussit medioque proelio in naves hostium mittit.6 Id primum Ponticis ridiculum visum, fictilibus dimicare, qui ferro nequeant.7 Sed ubi serpentibus coepere naves repleri, ancipiti periculo circumventi hosti victoriam cesserunt. 8 Quae ubi Romam nuntiata sunt, missi a senatu legati sunt, qui utrumque regem in pacem cogerent Hannibalemque deposcerent.9 Sed Hannibal re cognita sumpto veneno legationem morte praevenit.10 Insignis hic annus trium toto orbe maximorum imperatorum mortibus fuit, Hannibalis et Philopoemenis et Scipionis Africani.11 Ex quibus constat Hannibalem nec tum, cum Romano tonantem bello Italia contremuit, nec cum reversus Karthaginem summum imperium tenuit, aut cubantem cenasse aut plus quam sextario viniindulsisse pudicitiamque eum tantam inter tot captivas habuisse, ut in Africa natum quivis negaret.12 Moderationis certe eius fuit, ut, cum diversarum gentium exercitus rexerit, neque insidiis suorum militum sit petitus umquam neque fraude proditus, cum utrumque hostes saepe temptassent.
Iustinus HOME

csg623.171 uldVLQ101.117

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik