monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2
Iustinus, Epitoma Ed.2, 32, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 32, [cap. 2]
1 Interea in Syria rex Antiochus, cum gravi tributo pacis a Romanis victus oneratus esset, seu inopia pecuniae conpulsus seu avaritia sollicitatus, qui sperabat se sub specie tributariae necessitatis excusatius sacrilegia commissurum, adhibito exercitu nocte templum Elymaei Iovis adgreditur.2 Qua re prodita concursu incolarum cum omni militia interficitur. 3 Romae, cum multae Graeciae civitates questum de iniuriis Philippi, regis Macedonum, venissent et disceptatio in senatu inter Demetrium, Philippi filium, quem pater ad satisfaciendum senatui miserat, et legatos civitatium esset, turba querelarum confusus adulescens repente obticuit.4 Tunc senatus verecundia eius motus, quae probata etiam antea, cum obses Romae esset, omnibus fuerat, causam illi donavit.5 Atque ita modestia sua Demetrius veniam patri, non iure defensionis, sed patrocinio pudoris obtinuit, quod ipsum decreto senatus significatum est, ut appareret non tam absolutum regem quam donatum filio patrem.6 Quae res Demetrio non gratiam legationis, sed odium obtrectationis conparavit.7 Nam et apud fratrem Perseum aemulatio illi invidiam contraxit, et apud patrem nota absolutionis causa offensae fuit, indignante Philippo plus momenti apud senatum personam filii quam auctoritatem patris ac dignitatem regiae maiestatis habuisse. 8 Igitur Perseus perspecta patris aegritudine cotidie absentem Demetrium apud eum criminari et primo invisum, post etiam suspectum reddere; nunc amicitiam Romanorum, nunc proditionem patris ei obiectare.9 Ad postremum insidias sibi ab eo paratas confingit, ad cuius rei probationem inmittit indices, testes subornat et facinus, quod obicit, admittit.10 Quibus rebus conpulso ad parricidium patre funestam omnem regiam facit.
Iustinus HOME
csg623.169 uldVLQ101.116
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik