monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5 > 4 > 11 > 5 > 4 > 40 > 15 > 6 > 3 > 7 > 4 > 4 > 33 > 3 > 1 > 1 > 3 > 13 > 12 > 20 > 1 > 1 > 10 > 1 > 3 > 1 > 5 > 16 > 1 > 1 > 1 > 2 > 1 > 5 > 1 > 1 > 6
Iustinus, Epitoma Ed.2, 31, [cap. 5] <<<     >>> [cap. 7]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 31, [cap. 6]

1 Huic sententiae obtrectatores amici regis erant, non utilitatem rei cogitantes, sed verentes.2 ne probato consilio eius primum apud regem locum gratiae occuparet.3 Et Antiocho non tantum consilium quam auctor displicebat, ne gloria victoriae Hannibalis, non sua esset.4 Omnia igitur variis adsentationum adulationibus corrumpebantur, nihil consilio vel ratione agebatur.5 Rex ipse per hiemem in luxuriam lapsus novis cotidie nuptiis deditus erat.6 Contra Acilius, Romanus consul, qui ad hoc bellum missus erat, copias, arma ceteraque bello necessaria summa industria parabat, civitates socias confirmabat, dubias inliciebat; nec alius exitus belli quam adparatus utriusque partis fuit. 7 Itaque prima belli congressione cum cedentes suos rex cerneret, non laborantibus auxilium tulit, sed fugientibus se ducem praebuit castraque ditia victoribus relinquit.8 Deinde cum in Asiam praeda Romanis occupatis fugiendo pervenisset, paenitere neglecti consilii coepit revocatoque in amicitiam Hannibale omnia ex sententia eius agere.9 Interim nuntiatur ei Livium, Romanum ducem, cum LXXX rostratis navibus in bellum navale a senatu missum adventare; quae res spem illi restituendae fortunae dedit. 10 Itaque priusquam sociae civitates ad hostes deficerent, decernere navali proelio statuit, sperans cladem in Graecia acceptam nova posse victoriae gloria aboleri. 11 Tradita igitur Hannibali classe proelium committitur.12 Sed neque Asiani milites Romanis neque naves eorum pares rostratis navibus fuere; minor tamen clades ducis sollertia fuit.13 Romam nondum opinio victoriae venerat et idcirco in consulibus creandis suspensa civitas erat.
Iustinus HOME

csg623.166 uldVLQ101.113

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik