monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5
Iustinus, Epitoma Ed.2, 31, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 31, [cap. 5]

1 Dicitur, cum frequenter de bello consilium remoto Hannibale habuisset, tandem eum vocari iussisse, non ut ex sententia eius aliquid ageret, sed ne per omnia sprevisse videretur, omnibusque perrogatis postremum interrogasse.2 Quo ille animadverso intellegere se professus est, non quia egeat consilio, sed ad supplendum numerum sententiarum se vocatum; tamen et odio Romanorum et amore regis, apud quem solum tutum exilium sibi relictum sit, se viam gerendi belli edisserturum.3 Veniam deinde libertati praefatus nihil se aut consiliorum aut coeptorum praesentium probare ait, neque sedem belli Graeciam sibi placere, cum Italia uberior materia sit; quippe Romanos vinci non nisi armis suis posse nec Italiam aliter quam Italicis viribus subigi; siquidem diversum ceteris mortalibus esse illud et hominum et belli genus. 4 Aliis bellis plurimum momenti habere priorem aliquam cepisse occasionem loci temporisque, agros rapuisse, urbes aliquas expugnasse; cum Romano, seu occupaveris prior aliqua seu viceris, tamen etiam cum victo et iacente luctandum esse.5 Quam ob rem siquis eos in Italia lacessat, suis eos opibus, suis viribus, suis armis posse vincere, sicut ipse fecerit.6 Sin vero quis illis Italia velut fonte virium cesserit, proinde falli ac si quis amnes non ab ipsis fontium primordiis derivare, sed concretis iam aquarum molibus avertere vel exsiccare velit.7 Haec et secreto se censuisse ultroque ministerium consilii sui obtulisse, et nunc praesentibus amicis ideo repetisse, ut scirent omnes rationem gerendi cum Romanis belli, eosque foris invictos, domi fragiles esse. 8 Nam prius illos urbe quam imperio, prius Italia quam provinciis exui posse; quippe et a Gallis captos et a se prope deletos esse; neque umquam se victum prius quam terris eorum cesserit; reverso Karthaginem statim cum loco fortunam belli mutatam.
Iustinus HOME

csg623.165 uldVLQ101.113

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik