monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5 > 4 > 11 > 5 > 4 > 40 > 15 > 6 > 3 > 7 > 4 > 4 > 33 > 3 > 1 > 1 > 3 > 13 > 12 > 20 > 1 > 1
>>> Iustinus, Epitoma Ed.2, 31, [cap. 2]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 31, [cap. 1]

1 Mortuo Ptolomeo Philopatore, rege Aegypti, contemptaque parvuli filii eius aetate, qui in spem regni relictus praeda etiam domesticis erat, Antiochus, rex Syriae, occupare Aegyptum statuit.2 Itaque Phoenicen ceterasque Syriae quidem, sed iuris Aegypti civitates cum invasisset, legatos ad eum senatus mittit, qui denuntiarent ei, abstineret regno pupilli postremis patris precibus fidei suae traditi.3 Quibus spretis interiecto tempore alia legatio supervenit, quae omissa pupilli persona civitates iure belli factas populi Romani in integrum restitui iubebat. 4 Abnuenti bellum denuntiatum, quod ille facile susceptum infeliciter gessit.5 Eodem tempore et Nabis tyrannus multas Graeciae civitates occupaverat. 6 Igitur senatus, ne uno tempore duplici bello Romanae vires detinerentur, scripsit Flaminino, si ei videatur, sicuti Macedoniam a Philippo, ita et Graeciam a Nabide liberet.7 Ob quam causam imperium ei prorogatum.8 Terribile quippe Antiochi bellum Hannibalis nomen faciebat, quem aemuli eius occultis mandatis cum Antiocho inisse societatem apud Romanos criminabantur, negantes eum aequo animo sub legibus vivere adsuetum imperio et inmoderata licentia militari; semperque taedio quietis urbanae novas belli causas circumspicere.9 Quae etsi falsa nuntiata fuissent, apud timentes tamen pro veris habebantur.
Iustinus HOME

csg623.163 uldVLQ101.110

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik