monumenta.ch > Iustinus > 3 > 2 > 4
Iustinus, Epitoma Ed.2, 30, [cap. 3] <<<    

Iustinus, Epitoma Ed.2, 30, [cap. 4]

1 Eodem anno inter insulas Theram et Therasiam medio utriusque ripae maris spatio terrae motus fuit, in quo cum admiratione navigantium repente ex profundo cum calidis aquis insula emersit.2 In Asia quoque eadem die idem motus terrae Rhodum multasque alias civitates gravis ruinarum labe concussit, quasdam solidas absorbuit.3 Quo prodigio territis omnibus vates cecinere, oriens Romanorum imperium vetus Graecorum ac Macedonum voraturum.4 Interim a senatu repudiata pace Philippus in societatem belli Nabim tyrannum sollicitat.5 Atque ita cum in aciem exercitum instructis e diverso hostibus produxisset, hortari suos coepit referendo Persas, Bactros Indosque et omnem Asiam Orientis fine a Macedonibus perdomitam; tantoque hoc bellum fortius quam illa sustinendum, quanto sit imperio libertas carior. 6 Sed et Flamininus, Romanus consul, relatione rerum gestarum recentissime suos stimulabat in proelium, ostendendo hinc Karthaginem cum Sicilia, inde Italiam et Hispaniam Romana virtute perdomitas. 7 Ne Hannibalem quidem Alexandro Magno postponendum, quo Italia pulso Africam ipsam, tertiam partem mundi, superaverint. 8 Sed nec Macedonas veteri fama, sed praesentibus viribus aestimandos, quia non cum Alexandro Magno, quem invictum audiant, nec cum exercitu eius, qui totum Orientem devicerit, bellum gerant, sed cum Philippo, puero inmaturae aetatis, qui regni terminos adversus finitimos aegre defendat, et cum his Macedonibus, qui non ita pridem praedae Dardanis fuerint.9 Illos maiorum decora, se suorum militum commemorare.10 Non enim alio exercitu Hannibalem et Poenos et totum ferme Occidentem, sed his ipsis, quos in acie habeat, militibus subactos.11 His adhortationibus utrimque concitati milites proelio concurrunt, alteri Orientis, alteri Occidentis imperio gloriantes, ferentesque in bellum alii maiorum suorum antiquam et obsoletam gloriam, alii virentem recentibus experimentis virtutis florem.12 Sed Macedonas Romana Fortuna vicit.13 Fractus itaque bello Philippus pace a Flaminino consule petita nomen quidem regium retinuit, sed omnibus Graeciae urbibus, velut regni membris extra terminos antiquae possessionis, amissis solam Macedoniam retinuit. 14 Offensi tamen Aetoli, quia non arbitrio eorum Macedonia quoque adempta regi et data sibi in praemium belli esset, legatos ad Antiochum mittunt, qui eum adulatione magnitudinis in Romana bella spe societatis universae Graeciae inpellerent.
Iustinus HOME

csg623.162 uldVLQ101.109

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik