monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3
Iustinus, Epitoma Ed.2, 30, [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 30, [cap. 3]
1 Grata legatio Romanis fuit causas belli adversus Philippum quaerentibus, qui insidiatus temporibus belli Punici fuerat.2 Huc accedebat, quod Poenis et Hannibale superatis nullius magis arma metuebant, reputantibus quantum motum Pyrrus parva Macedonum manu in Italia fecisset, quantasque res Macedones in Oriente gessissent.3 Mittuntur itaque legati, qui Philippo et Antiocho denuntient, regno Aegypti abstineant. 4 Mittitur et M. Lepidus in Aegyptum, qui tutorio nomine regnum pupilli administret.5 Dum haec aguntur, interim legationes Attali regis et Rhodiorum iniurias Philippi querentes Romam venerunt.6 Quae res omnem cunctationem Macedonici belli senatui eximit.7 Statim igitur titulo ferendi sociis auxiliis bellum adversus Philippum decernitur, legionesque cum consule in Macedonia mittuntur.8 Nec multo post tempore fiducia Romanorum tota Graecia adversus Philippum spe pristinae libertatis erecta bellum ei intulit; atque ita cum undique rex urgeretur, pacem petere conpellitur.9 Dehinc cum expositae condiciones pacis a Romanis essent, repetere sua et Attalus et Rhodii et Achaei et Aetoli coepere.10 Contra Philippus adduci se posse, ut Romanis pareat, concedebat; ceterum indignum esse Graecos a Philippo et Alexandro, maioribus suis, victos et sub iugum Macedonici imperii subactos veluti victores leges pacis sibi dicere, quibus prius sit servitutis ratio reddenda quam libertas vindicanda. 11 Ad postremum tamen petente eo indutiae duorum mensium datae, ut pax, quae in Macedonia non conveniebat, Romae a senatu peteretur.
Iustinus HOME
csg623.161 uldVLQ101.109
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik