monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2
Iustinus, Epitoma Ed.2, 30, [cap. 1] <<<     >>> [cap. 3]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 30, [cap. 2]

1 Dehinc crescente licentia iam nec parietibus regiae domus contineri meretricis audacia potest, quam proterviorem sociata cum Agathocle fratre, ambitiosae pulchritudinis scorto, cotidiana regis stupra faciebant. 2 Accedebat et mater Oenanthe, quae geminae subolis inlecebris devinctum regem tenebat.3 Itaque non contenti rege iam etiam regnum possident, iam in publico visuntur, iam salutantur, iam comitantur.4 Agathocles regis lateri iunctus civitatem regebat, tribunatus et praefecturas et ducatus mulieres ordinabant; nec quisquam in regno suo minus poterat quam rex ipse, cum interim relicto quinquenni ex Eurydice sorore filio moritur.5 Sed mors eius, dum pecuniam regiam mulieres rapiunt et imperium inita cum perditissimis societate occupare conantur, diu occultata fuit.6 Re tamen cognita concursu multitudinis et Agathocles occiditur et mulieres in ultionem Eurydices patibulis suffiguntur.7 Morte regis, supplicio meretricum velut expiata regni infamia legatos Alexandrini ad Romanos misere, orantes ut tutelam pupilli susciperent tuerenturque regnum Aegypti, quod iam Philippum et Antiochum facta inter se pactione divisisse dicebant.
Iustinus HOME

csg623.161 uldVLQ101.108

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik