monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1
>>> Iustinus, Epitoma Ed.2, 30, [cap. 2]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 30, [cap. 1]
1 Philippo in Macedonia magnis rebus intento in Aegypto Ptolomei diversi mores erant; quippe regno parricidio parto et ad necem utriusque parentis caede etiam fratris adstructa, veluti rebus feliciter gestis luxuriae se tradiderat, regisque mores omnis secuta regia erat.2 Itaque non amici tantum praefectique, verum etiam omnis exercitus depositis militiae studiis otio ac desidia corrupti marcebant.3 Quibus rebus cognitis Antiochus, rex Syriae, vetere inter se regnorum odio stimulante repentino bello multas urbes eius oppressit ipsamque Aegyptum adgreditur.4 Trepidare igitur Ptolomeus, legationibus missis, quoad vires pararet morari Antiochum. 5 Magno deinde exercitu in Graecia conducto secundum proelium facit, spoliassetque regno Antiochum, si fortunam virtute iuvisset.6 Sed contentus reciperatione urbium, quas amiserat, facta pace avide materiam quietis adripuit revolutusque in luxuriam occisa Eurydice, uxore eademque sorore sua, Agathocliae meretricis inlecebris capitur, atque ita omissa magnitudine nominis ac maiestatis oblitus noctes in stupris, dies in conviviis consumit.7 Adduntur instrumenta luxuriae, tympana et crepundia; nec iam spectator rex, sed magister nequitiae nervorum oblectamenta modulatur.8 Haec primo laborantis regiae tacita pestis et occulta mala fuere.
Iustinus HOME
csg623.160 uldVLQ101.108
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik