monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4
Iustinus, Epitoma Ed.2, 29, [cap. 3] <<<
Iustinus, Epitoma Ed.2, 29, [cap. 4]
1 Igitur Philippus, cum iterato victos a Poenis Romanos didicisset, aperte hostem se his professus naves, quibus in Italiam exercitum traiceret, fabricare coepit.2 Legatum deinde ad Hannibalem iungendae societatis gratia cum epistulis mittit, qui conprehensus et ad senatum perductus incolumis dimissus est, non in honorem regis, sed ne dubius adhuc indubitatus hostis redderetur.3 Postea vero, cum Romanis nuntiatum esset in Italiam Philippum copias traiecturum, Laevinum praetorem cum instructis navibus ad prohibendum transitum mittunt.4 Qui cum in Graeciam traiecisset, multis promissis inpellit Aetolos bellum adversus Philippum suscipere.5 Philippus quoque Achaeos in Romanorum bella sollicitat. 6 Interea et Dardani Macedoniae fines vastare coeperunt, abductisque XX milibus captivorum Philippum a Romano bello ad tuendum regnum revocaverunt.7 Dum haec aguntur, Laevinus praetor iuncta cum Attalo rege societate Graeciam populatur.8 Quibus cladibus perculsae civitates auxilium petentes Philippum legationibus fatigant; nec non et Illyriorum reges lateri eius haerentes adsiduis precibus promissa exigebant.9 Super haec vastati Macedones ultionem flagitabant.10 Quibus tot tantisque rebus obsessus, cui rei primum occurreret, ambigebat; omnibus tamen propediem auxilia se missurum pollicetur, non quia facere posset quae promittebat, sed ut spe inpletos in societatis iure retineret. 11 Prima tamen illi expeditio adversus Dardanos fuit, qui absentiam eius aucupantes maiore belli mole Macedoniae inminebant. 12 Cum Romanis quoque pacem facit, contentis interim bellum Macedonicum distulisse.13 Philopoemeni, Achaeorum duci, quem ad Romanos sociorum animos sollicitare didicerat, insidias praetendit.14 Quibus ille cognitis vitatisque discedere ab eo Achaeos auctoritate sua coegit.
Iustinus HOME
csg623.159 uldVLQ101.107
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik